|
Hic apostolus differentiam qualitatis corporum morientium ad corpora
resurgentium supra exemplis ostensam, ostendit ratione. Circa autem
hoc duo facit. Primo enim praemittit quod probare intendit; secundo
praemissum probat, ibi sicut scriptum est, et cetera. Dicit ergo
primo: dixi quod id quod seminatur animale, surget spirituale, et,
quod hoc sit verum, scilicet quod sit aliquod corpus spirituale,
ostendo, quia si est corpus animale, est et spirituale. Et non
intendit apostolus ex hoc arguere ad propositum sed hoc supponit,
intendens probare ipsum quod dicit si est corpus, et cetera. Eccli.
XXXIII, 15: intuere in omnia opera altissimi, duo contra
duo, et unum contra unum. Sicut scriptum est, et cetera. Hic
probat propositum. Est autem sua probatio talis: duo sunt principia
humani generis; unum secundum vitam naturae, scilicet Adam, aliud
secundum vitam gratiae, scilicet Christus; sed animalitas est
derivativa in omnes homines a primo principio, scilicet Adam; ergo
constat quod multo amplius a secundo principio, scilicet Christo,
spiritualitas derivabitur in omnes homines. Huius rationis, primo,
probat primam diversitatem principiorum, secundo mediam, scilicet
determinationem similitudinis ex utroque principiorum, ibi qualis
terrenus, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit
principiorum differentiam; secundo principiorum ordinem ad invicem,
ibi sed non prius quod spirituale, etc.; tertio rationis ordinem
assignat, ibi primus, et cetera. Ponit ergo, primo, conditionem
primi principii secundum vitam naturae, sumens auctoritatem Gen.
II, 7. Unde dicit sicut scriptum est: factus est, a Deo,
primus homo Adam in animam viventem, vita scilicet animali, qualem
anima potest dare, cum scilicet spiravit dominus in faciem eius
spiraculum vitae, Gen. II, 7. Forma enim humana et anima
dicitur et spiritus. Inquantum enim intendit curae corporis, scilicet
vegetando, nutriendo et generando, sic dicitur anima; inquantum autem
intendit cognitioni, scilicet intelligendo, volendo et huiusmodi, sic
dicitur spiritus. Unde cum dicit factus est primus homo Adam in
animam viventem, intendit hic apostolus de vita qua anima deservit
circa corpus, non de spiritu sancto, sicut quidam fingunt, propter
hoc quod praecedit et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae,
dicentes hoc esse spiritum sanctum. Secundo ponit conditionem secundi
principii, dicens novissimus vero Adam, id est Christus. Et
dicitur novissimus, quia Adam induxit unum statum, scilicet culpae,
Christus vero gloriae et vitae. Unde cum post statum istum nullus
alius sequatur in vita ista, ideo dicitur novissimus. Is. LIII,
2 s.: desideravimus eum despectum et novissimum virorum. Et alibi
scilicet Apoc. I, 17: ego primus et novissimus. Et alibi: ego
sum alpha et omega, et cetera. Dicit autem Adam, quia de natura
Adae factus in spiritum viventem. Et ex hoc, conditionibus
principiorum visis, apparet eorum diversitas, quia primus homo factus
est in animam, novissimus in spiritum. Ille autem in animam viventem
solum, iste vero in spiritum viventem et vivificantem. Cuius ratio
est: quia, sicut Adam consecutus est perfectionem sui esse per
animam, ita et Christus perfectionem sui esse, inquantum homo, per
spiritum sanctum. Et ideo cum anima non possit nisi proprium corpus
vivificare, ideo Adam factus est in animam, non vivificantem, sed
viventem tantum; sed Christus factus est in spiritum viventem et
vivificantem, et ideo Christus habuit potestatem vivificandi. Io.
I, 16: de plenitudine eius, etc., et Io. X, 10: veni ut
vitam habeant et abundantius habeant. Et in symbolo: et in spiritum
sanctum vivificantem. Sed ne aliquis diceret: si Christus factus est
in spiritum vivificantem, quare dicitur novissimus? Ideo,
consequenter, cum dicit sed non prius, etc., ostendit ordinem
principiorum. Videmus enim in natura quod in uno et eodem, prius est
imperfectum quam perfectum. Unde cum spiritualitas se habeat ad
animalitatem, sicut perfectum ad imperfectum, ideo in humana natura
non prius debet esse spirituale, quod est perfectum, sed, ut servetur
ordo, prius debet esse imperfectum, scilicet quod animale est, deinde
perfectum, scilicet quod spirituale est. Supra c. XIII, 10:
cum venerit quod perfectum est, et cetera. Sicut dicit Augustinus,
huius signum est, quod primogeniti antiquitus consueverunt esse
animales, sicut Cain ante Abel natus, Ismael ante Isaac, et Esau
ante Iacob. Rationem autem dictae diversitatis assignat dicens primus
homo, etc., quasi dicat: vere primus homo factus est in animam
viventem, quia de terra, Gen. II, 7: formavit dominus hominem
de limo terrae, et ideo dicitur esse terrenus, id est animalis;
secundus homo, scilicet Christus, factus est in spiritum
vivificantem, quia de caelo; quia divina natura quae fuit huic naturae
unita, de caelo est. Et ideo debet esse caelestis, id est, talem
perfectionem debet habere, qualem decet de caelo venire, scilicet
perfectionem spiritualem. Io. III, 31: qui de caelo venit,
super omnes est. Dicit autem primum hominem de terra, secundum modum
loquendi, quo res de illo esse dicuntur quia prima pars est in eorum
fieri, sicut cultellus dicitur de ferro quia prima pars, unde est
cultellus, est ferrum. Et quia prima pars unde Adam factus est,
terra est, ideo, dicitur de terra. Secundus homo dicitur de caelo,
non quod attulerit corpus de caelo, cum de terra assumpserit, scilicet
de corpore beatae virginis, sed quia divinitas (quae naturae humanae
unita est) de caelo venit, quae fuit prior quam corpus Christi. Sic
ergo patet principiorum diversitas, quod erat maior propositio rationis
principalis. Consequenter cum dicit qualis terrenus, etc., ostendit
derivationem similitudinis horum principiorum ex utroque, et primo in
communi, secundo dividit eam per partes, ibi igitur sicut portavimus,
et cetera. Dicit ergo qualis terrenus, etc., quasi dicat: primus
homo, quia terrenus fuit et mortalis, ideo derivatum est ut omnes
essent et terreni et mortales. Supra eodem v. 22: et sicut in
Adam omnes moriuntur. Zach. XIII, 5: Adam exemplum meum, et
cetera. Quia vero fuit secundus homo caelestis, id est spiritualis et
immortalis, ideo omnes et immortales et spirituales erimus. Rom. c.
VI, 5: sed complantati facti sumus similitudini, et cetera.
Igitur sicut portavimus, et cetera. Hic concludit qualiter in
speciali debeamus conformari homini, scilicet caelesti. Possumus
autem dupliciter conformari caelesti in vita scilicet gratiae et
gloriae, et una est via ad aliam: quia sine vita gratiae non
pervenitur ad vitam gloriae. Et ideo dicit sicut portavimus, etc.,
id est quamdiu peccatores fuimus, in nobis fuit similitudo Adae. II
Reg. VII, 19: ista est lex Adam, domine Deus, et cetera.
Ut ergo possimus esse caelestes, id est pervenire ad vitam gloriae,
portemus imaginem caelestis, per vitam gratiae. Col. c. III, 9
s.: exuentes veterem hominem, induite novum hominem, scilicet
Christum. Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit
conformes, et cetera. Sic ergo debemus conformari caelesti in vita
gratiae, quia alias non perveniemus ad vitam gloriae. Et hoc est quod
dicit hoc autem dico, fratres, quasi dicat: nisi vivatis, scilicet
vita gratiae, non poteritis pervenire ad regnum Dei, scilicet ad
vitam gloriae, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Quod
quidem non est intelligendum, sicut quidam haeretici dicunt, quod non
resurget caro et sanguis secundum substantiam, sed quod totum corpus
vel vertetur in spiritum, vel in aerem: quod est haereticum et
falsum; nam apostolus dicit quod conformabit corpus nostrum corpori
claritatis suae. Unde cum Christus post resurrectionem habuerit
carnem et sanguinem, sicut dicitur Lc. ult.: palpate et videte,
quia spiritus carnem et ossa non habet, etc., constat quod et nos in
resurrectione carnem et sanguinem habebimus. Non est intelligendum
caro et sanguis, id est substantia carnis et sanguinis, regnum Dei
non possidebunt, sed caro et sanguis, id est, carni et sanguini
operam dantes, scilicet homines dediti vitiis et voluptatibus, regnum
Dei non possidebunt. Et sic accipitur caro, id est, homo carnaliter
vivens, Rom. VIII, 9: vos autem non in carne, et cetera.
Vel: caro et sanguis, id est, opera carnis et sanguinis regnum Dei
non possidebunt, quod est contra Iudaeos et Saracenos, qui fingunt
se habituros post resurrectionem uxores, fluvios mellis et lactis.
Vel: caro et sanguis, id est corruptio carnis et sanguinis, regnum
Dei non possidebunt, id est post resurrectionem, corpus non
subiicietur corruptioni carnis et sanguinis, secundum quam vivit homo.
Unde, et secundum hoc, subdit neque corruptio incorruptionem
possidebit, id est neque corruptio mortalitatis, quae nomine carnis
hic exprimitur, possidebit incorruptionem, id est, incorruptibile
regnum Dei, quia resurgemus in gloria. Rom. VIII, 21: ipsa
creatura liberabitur a servitute corruptionis, et cetera.
|
|