|
Hic apostolus postquam respondit quaestioni de qualitate resurgentium,
respondet consequenter quaestioni qua quaerebatur de modo et ordine
resurgendi. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit modum et ordinem
resurrectionis; secundo confirmat per auctoritatem, ibi cum autem
mortale hoc, et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim proponit
intentum; secundo ostendit quo ordine fiat, ibi in momento, in ictu
oculi, et cetera. Primo igitur reddit eos attentos, ostendens id
quod proponit esse arduum et occultum, dicens ecce mysterium, id est
occultum quoddam, dico vobis, id est aperio vobis, fratres, quod
debet vobis aperiri et omnibus credentibus. Lc. VIII, 10:
vobis datum est nosse, et cetera. Supra, II, 6: sapientiam
loquimur inter perfectos, et, post: sed loquimur Dei sapientiam quae
abscondita est, et cetera. Quid autem sit istud mysterium, subdit
omnes quidem, et cetera. Circa primum sciendum est, quod sicut
Hieronymus dicit, in quadam epistola ad Minervium et Alexandrum
monachos, hoc quod hic dicitur omnes quidem resurgemus, etc., in
nullo libro Graecorum habetur; sed in quibusdam habetur omnes quidem
dormiemus, id est omnes moriemur. Et dicitur mors somnus, propter
spem resurrectionis. Unde idem est ac si diceret omnes quidem
resurgemus, quia nullus resurget nisi moriatur. Sed non omnes
immutabimur. Hoc non mutatur in libris Graecis. Et hoc est verum,
quia ista mutatio, de qua hic loquitur, non erit nisi secundum corpora
beatorum, quia immutabuntur ad illa quatuor quae supra posita sunt,
quae dicuntur dotes corporum gloriosorum. Et hanc desiderabat Iob.
XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, donec
veniat immutatio mea. In quibusdam vero libris invenitur: non omnes
quidem dormiemus, id est, moriemur, sed omnes immutabimur. Et hoc
intelligitur dupliciter. Primo ad litteram, quia quorumdam opinio
fuit quod non omnes homines morientur, sed quod aliqui in adventu
Christi ad iudicium venient vivi, et isti non morientur sed isti
mutabuntur in statum incorruptionis, et, propter hoc dicunt non omnes
quidem dormiemus, id est moriemur, sed omnes immutabimur, tam boni
quam mali et tam vivi quam mortui. Unde secundum hos immutatio non
intelligitur de statu animalitatis ad statum spiritualitatis, quia,
secundum hanc, soli boni immutabuntur, sed de statu corruptionis ad
statum incorruptionis. Alio modo exponitur mystice ab Origene, et
dicit quod hoc non dicitur de somno mortis, quia omnes morientur,
Ps. LXXXVIII, 49: quis est homo qui vivet, etc., sed de
somno peccati, de quo in Ps. XII, 4: illumina oculos meos ne
unquam obdormiam, ut sic dicatur: non omnes moriemur, id est non
omnes peccabimus mortaliter, sed omnes immutabimur, sicut supra de
statu corruptionis ad incorruptionem. Et licet haec littera, scilicet
non omnes moriemur, etc., non sit contra fidem, tamen Ecclesia
magis acceptat primam, scilicet quod omnes moriemur sive resurgemus,
etc.; quia omnes morientur etiam si sint tunc aliqui vivi. Ordinem
autem et modum resurrectionis manifestat consequenter cum dicit in
momento, in ictu oculi, et cetera. Et hoc quantum ad tria. Primo
enim manifestat ordinem quantum ad tempus; secundo quantum ad causam
resurrectionis, ibi in novissima tuba; tertio quantum ad progressum
effectus a causa, ibi canet enim tuba, et cetera. Dicit ergo quod
omnes resurgemus, sed quomodo? In momento. Per quod excludit
errorem dicentium resurrectionem non esse futuram omnium simul, sed
dicunt quod martyres resurgent ante alios per mille annos, et tunc
Christus descendet cum illis, et possidebit regnum corporale
Ierusalem mille annis cum eis. Et haec fuit opinio Lactantii. Sed
hoc patet esse falsum, quia omnes in momento resurgemus et in ictu
oculi. Excluditur etiam per hoc alius error eiusdem qui dicebat quod
iudicium duraturum erat per spatium mille annorum. Sed hoc est
falsum, quia non erit ibi aliquod perceptibile tempus, sed in
momento, et cetera. Sciendum est autem quod momentum potest accipi
vel pro ipso instanti temporis, quod dicitur nunc, vel pro aliquo
tempore imperceptibili; tamen utroque modo potest accipi hoc,
referendo illud ad diversa. Quia si nos referamus hoc ad collectionem
pulverum (quae fiet ministerio Angelorum), tunc momentum accipitur
pro tempore imperceptibili. Cum enim in collectione illorum pulverum
sit mutatio de loco ad locum, oportet quod sit ibi tempus aliquod. Si
autem referamus ad reunitionem corporum et pro unione animae, quae
omnia fient a Deo, tunc momentum accipitur pro instanti temporis,
quia Deus in instanti unit animam corpori et vivificat corpus. Potest
etiam hoc quod dicit in ictu oculi, ad utrumque referri, quasi si in
ictu oculi intelligitur tantum apertio palpebrarum (quae fit in tempore
perceptibili), tunc refertur ad collectionem pulverum. Si vero in
ictu oculi intelligitur ipse subitus contuitus oculi, et qui fit in
instanti, tunc refertur ad unionem animae ad corpus. Consequenter cum
dicit in novissima tuba, ostendit ordinem resurrectionis, quantum ad
causam immediatam. Et ista tuba est vox illa Christi, de qua
Matth. XXVI, 6 dicitur: media nocte clamor factus est; Io.
V, 25: audient vocem filii Dei, et qui audierint, et cetera.
Vel ipsa praesentia Christi manifesta mundo, secundum quod dicit
Gregorius: tuba nihil aliud esse designat, quam praesentiam Christi
mundo manifestatam, quae dicitur tuba propter manifestationem, quia
omnibus erit manifesta. Et hoc modo accipitur tuba Matth. VI,
2: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. Item dicitur
tuba propter officium tubae, quod erat ad quatuor, ut dicitur Num.
X, v. 1-10, scilicet ad vocandum consilium, et hoc erit in
resurrectione, quia tunc convocabit ad consilium, id est ad iudicium.
Is. III, v. 14: dominus ad iudicium veniet, et cetera. Ad
solemnizandum festum. Ps. LXXX, 4: buccinate in Neomenia
tuba. Sic et in resurrectione. Is. XXXIII, 20: respice
Sion civitatem solemnitatis nostrae. Ad pugnam, et hoc in
resurrectione. Sap. V, 21: pugnabit pro illo, et cetera. Is.
XXX, 32: in cytharis et tympanis, et cetera. Ad movendum
castra, sic et in resurrectione: quidam eundo ad Paradisum, quidam
eundo ad Infernum. Matth. XXV, 46: ibunt qui bona fecerunt in
vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum. Consequenter cum
dicit canet enim tuba, etc., ponit progressum effectus a causa
praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit progressum
effectus; secundo necessitatem huius assignat, ibi oportet enim
mortale, et cetera. Progressus effectus est quia statim ad sonitum
tubae sequetur effectus, quia mortui, etc., Ps. LXVII,
34: dabit voci suae vocem virtutis, et cetera. Ponit autem
duplicem effectum. Unus est communis, quia mortui resurgent
incorrupti, id est integri, sine aliqua diminutione membrorum. Quod
quidem est commune omnibus, quia in resurrectione est commune omne quod
pertinet ad reparationem naturae, quia omnes habent communionem cum
Christo in natura. Et licet Augustinus relinquat sub dubio, utrum
deformitates remaneant in damnatis, ego tamen credo quod quidquid
pertinet ad reparationem naturae, totum confertur eis: sed quod
pertinet ad gratiam, solum electis confertur. Et ideo omnes resurgent
incorrupti, id est, integri, etiam damnati. Hieronymus autem
exponit incorrupti, id est in statu incorruptionis, ut scilicet
ulterius post resurrectionem non corrumpantur, quia isti ad
beatitudinem aeternam ibunt, mali vero ad poenam aeternam. Dan.
XII, 2: multi de terrae pulvere evigilabunt. Alius effectus est
proprius, id est apostolorum tantum, quia nos immutabimur, scilicet
apostoli, et non solum erimus incorrupti, sed etiam immutabimur,
scilicet de statu miseriae ad statum gloriae, quia seminatur animale
surget autem spirituale. Et secundum hunc modum exponendi apparet,
quod melior est littera illa quae dicit omnes quidem resurgemus, sed
non omnes immutabimur, quam illa quae habet omnes immutabimur, quia
licet omnes resurgant, tamen soli sancti et electi immutabuntur.
Posset tamen etiam secundum illos qui habent non omnes quidem morimur,
sed omnes immutabimur, legi sic: mortui resurgent incorrupti, id est
ad statum incorruptionis, et nos qui vivimus, licet non resurgamus,
quia non morimur, tamen immutabimur de statu corruptionis ad
incorruptionem. Et videtur consonare iis quae dicit I Thess. IV,
16: nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis,
etc.; ut sicut et ibi, et hic connumeret se vivis.
|
|