|
Hic apostolus ponit necessitatem effectus resurrectionis ab ipsa causa
progredientis. Et circa hoc duo ponit correspondentia duobus quae
posuerat in progressu effectuum ab ipsa causa. Primum fuit generale
omnium, scilicet quod mortui resurgent incorrupti. Et ideo, primo,
quantum ad hoc dicit oportet corruptibile hoc induere incorruptionem.
Secundum fuit speciale apostolis et bonis, scilicet et nos
immutabimur, et ideo, secundo, quantum ad hoc dicit et mortale hoc
induere immortalitatem. Quia enim corruptibile opponitur
incorruptibili, et in statu praesentis vitae subiicimur corruptioni,
ideo dicit quod cum resurgemus, oportet hoc corruptibile, etc.,
necessitate scilicet congruentiae. Et hoc propter tria. Primo
propter completionem humanae naturae. Nam, sicut etiam dicit
Augustinus, anima quamdiu est separata a corpore est imperfecta, non
habens perfectionem suae naturae, et ideo non est in tanta beatitudine
separata existens, in quanta erit corpori unita in resurrectione. Ut
ergo perfruatur beatitudine perfecta, oportet corruptibile hoc, id est
corpus, induere, ut ornamentum, incorruptionem, ut ulterius
aliquatenus non laedatur mortale. Secundo propter exigentiam divinae
iustitiae, ut scilicet illi qui bona fecerunt seu mala in corpore,
praemientur vel puniantur etiam in ipsis corporibus. Tertio propter
conformitatem membrorum ad caput; ut sicut Christus resurrexit a
mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus,
Rom. VI, 4. Notandum autem quod ipsam incorruptionem seu
immortalitatem assimilat vestimento, cum dicit induere. Vestimentum
enim adest vestito et abest, manente eadem numero substantia vestiti,
ut per hoc ostendat quod corpora eadem numero resurgant et iidem homines
iidem numero erunt in statu incorruptionis et immortalitatis, in quo
sunt modo. Unde ex hoc excluditur error dicentium quod corpora non
resurgent eadem numero. Unde signanter dicit oportet corruptibile
hoc, scilicet corpus, nam anima non est corruptibilis. Excluditur
etiam error dicentium quod corpora glorificata non erunt eadem cum
istis, sed caelestia, et de isto modo simile habetur II Cor. V,
2: nam in hoc ingemiscimus, etc.; Is. LII, 1: induere
vestimentis gloriae tuae; Iob XL, 5: circumda tibi decorem, et
cetera. Sed contra hoc est, quia videtur impossibile quod
corruptibile hoc induat incorruptionem, id est, quod corpora resurgant
eadem numero, quia impossibile est ea, quae differunt genere vel
specie, esse eadem numero; sed corruptibile et incorruptibile non
solum differunt specie, sed genere; ergo impossibile est quod corpora
resurgentium sint incorruptibilia, et remaneant eadem numero.
Praeterea, philosophus dicit, quod impossibile est quod illa quorum
substantia corruptibilis mota est, reintegrentur eadem numero, sed
eadem specie; substantia autem corporum humanorum est corruptibilis,
ergo impossibile est reintegrari eadem numero. Respondeo. Dicendum
est, ad primum, quod unumquodque consequitur genus et speciem ex sua
natura et non ex aliquo extrinseco suae naturae, et ideo dico, quod si
resurrectio corporum futura esset ex principiis naturae corporum,
impossibile esset quod corpora resurgerent eadem numero. Sed dico quod
incorruptio corporum resurgentium dabitur ab alio principio, quam a
natura ipsorum corporum, scilicet a gloria animae, ex cuius
beatitudine et incorruptione, tota beatitudo et incorruptio corporum
derivabitur. Sicut ergo eiusdem naturae et idem numero est liberum
arbitrium, modo dum est volubile ad utramque partem et cum erit
firmatum in fine ultimo, ita et eiusdem naturae et idem numero erit
corpus, quod modo est corruptibile et tunc, quando per liberum
arbitrium firmatum erit per gloriam animae, erit incorruptibile. Ad
secundum dicendum, quod ratio philosophi procedit contra illos, qui
ponebant omnia, in istis inferioribus, causari ex motu corporum
caelestium, et quod revolutis eisdem revolutionibus corporum
superiorum, sequebantur iidem effectus numero, qui aliquando fuerant.
Unde dicebant quod adhuc Plato idem numero leget Athenis et quod
habebit easdem scholas, et eosdem auditores quos habuit. Et ideo
philosophus contra eosdem arguit, quod licet idem caelum numero, et
idem sol sit in eisdem revolutionibus, tamen effectus, qui inde
proveniunt non consequuntur identitatem numero, sed specie, et hoc
secundum viam naturae. Similiter dico, quod si corpora induerent
incorruptionem, et surgerent secundum viam naturae, quod non
resurgerent eadem numero, sed eadem specie. Sed cum reintegratio et
resurrectio, sicut dictum est, fiant virtute divina, dicimus quod
corpora erunt eadem numero, cum neque principia individuantia huius
hominis sint aliud, quam haec anima, et hoc corpus. In resurrectione
autem redibit et anima eadem numero, cum sit incorruptibilis, et hoc
corpus idem numero ex eisdem pulveribus, in quibus resolutum fuit, ex
virtute divina reparatum, sic erit idem homo numero resurgens. Nec
facio vim in formis intermediis, quia non pono esse aliquam aliam
formam substantialem in homine, nisi animam rationalem, a qua habet
corpus humanum quod sit animatum natura sensibili et vegetabili et quod
sit rationale. Formae vero accidentales nihil impediunt identitatem
numeralem quam ponimus. Consequenter cum dicit cum autem
corruptibile, etc., confirmat quod dixerat per auctoritatem. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit auctoritatem; secundo ex ea
concludit tria, ibi ubi enim est, mors, et cetera. Dicit ergo
primo: dixi quod oportet corruptibile hoc induere, etc., sed cum
mortale hoc induerit immortalitatem, tunc, scilicet in futuro, quod
est contra illos qui dicunt iam resurrectionem factam, fiet sermo qui
scriptus, scilicet, absorpta est, et cetera. Hoc secundum
translationem nostram non invenitur in aliquo libro Bibliae; si tamen
inveniatur in translatione Lxx, non est certum unde sumptum sit.
Potest tamen dici hoc esse sumptum ex Is. XXVI, 19: vivent
mortui, etc., et XXV, 8: praecipitabit mortem in sempiternum.
Osee XIII, 14, ubi nos habemus: ero mors tua, o mors, Lxx
habent: absorpta est mors in victoria, id est propter victoriam
Christi. Et ponit praeteritum pro futuro, propter certitudinem
prophetiae. I Petr. III, 22: deglutiens mortem, et cetera.
Consequenter cum dicit ubi est, mors, victoria tua? etc.,
concludit tria ex praemissa auctoritate; insultationem sanctorum contra
mortem, gratiarum actiones ad Deum, ibi Deo autem gratias, et
admonitionem suam Corinthiis, ibi itaque, fratres mei, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit insultationem, secundo exponit,
ibi stimulus autem, et cetera. Loquens ergo apostolus de victoria
Christi contra mortem, quasi in quodam speciali gaudio positus,
assumit personam virorum resurgentium, dicens ubi est, mors, victoria
tua? Hoc non invenitur in aliquo loco sacrae Scripturae; utrum autem
ex se, vel aliunde habuerit hoc apostolus, incertum est. Si tamen
aliunde accepisset, videtur accepisse de Is. XIV, 4: quomodo
cessavit exactor, quievit tributum, et cetera. Dicit ergo ubi est,
mors, victoria tua? etc., scilicet corruptionis victoria tua, id
est potentia qua totum humanum genus prosternebas, de omnibus
triumphabas. II Reg. c. XIV, 14: omnes morimur, etc.,
Iob XVIII, v. 14: calcet super eum quasi rex interitus, et
cetera. Ubi est, mors, stimulus tuus? Quid autem sit stimulus
consequenter exponit dicens stimulus autem, et cetera. Unde duo
ponit: unum per quod exponit quod dixit; aliud per quod obiectionem
excludit, ibi virtus peccati, et cetera. Sciendum est autem quod
stimulus mortis potest dici vel stimulans ad mortem, vel quo utitur seu
quem facit mors; sed litteralis sensus est stimulus mortis, id est
stimulans ad mortem, quia homo per peccatum est impulsus et deiectus ad
mortem. Rom. V, 23: stipendia peccati mors, et cetera. Sed
quia aliquis posset obiicere, quod iste stimulus est remotus per
legem, ideo consequenter hoc apostolus excludit, subdens virtus vero,
id est augmentum, peccati lex, quasi dicat: non est remotum peccatum
per legem, imo virtus peccati lex, id est augmentum occasionaliter,
scilicet non quod induceret ad peccatum sed inquantum dabat occasionem
peccati et non conferebat gratiam; ex qua magis accedebatur
concupiscentia ad peccandum. Rom. V, 20: lex subintravit, ut
abundaret delictum. Rom. VII, 8: occasione accepta, peccatum
per mandatum, et cetera. Est autem alius sensus, sed non
litteralis, ut stimulus mortis dicatur quo utitur mors. Et sic per
mortem intelligitur Diabolus. Apoc. VI, 8: nomen illi mors.
Et sic stimulus mortis est tentatio Diaboli. Et sic totum quod
dicitur de morte, exponitur de Diabolo, ut in Glossa habetur. Vel
stimulus mortis, id est a morte factus, id est a carnali
concupiscentia. Iac. I, 15: concupiscentia cum conceperit, et
cetera. Concupiscentia enim primo volentes allicit, sicut in
intemperatis; secundo repugnantes trahit, ut in incontinentibus;
postea contendit, sed non vincit, ut in continentibus; postea
debilitatur eius contentio, sicut in temperatis, et ultimo totaliter
deficit, sicut in beatis, quibus dicere competit: ubi est, mors,
contentio vel victoria tua? Quia ergo stimulus mortis destructus est
non per legem, sed per victoriam Christi, ideo Deo sunt reddendae
gratiarum actiones. Et hoc est quod dicit Deo autem gratias,
scilicet ago, seu agamus, qui dedit nobis victoriam, mortis et
peccati, per Iesum Christum, non per legem. I Io. V, 4: haec
est victoria, et cetera. Rom. VII, 24: quis me liberabit, et
cetera. Gratia Dei, et cetera. Nam quod impossibile, et cetera.
Consequenter cum dicit itaque, fratres mei, etc., subdit
admonitionem. Sicut enim dictum est, pseudo-apostoli corrumpebant
Corinthios negando resurrectionem, et ideo, postquam iam astruxit
fidem resurrectionis, et per exempla ostendit, admonet eos quod bene
se habeant, ne seducantur a pseudo-apostolis. Et circa hoc tria
facit. Primo enim eos in fide confirmat, dicens itaque, scilicet iam
ostensa resurrectione, fratres mei, per fidem, per quam omnes sumus
filii Dei Io. I, 12: dedit eis potestatem, etc.,
dilectissimi, per charitatem qua debemus nos invicem diligere I Io.
IV, 21: hoc mandatum habemus a Deo, etc., stabiles estote,
scilicet in fide resurrectionis, ne recedatis a fide Eph. IV,
14: non simus sicut parvuli fluctuantes, etc., et immobiles, ne
scilicet ab aliis seducamini Col. I, 23: in fide fundati,
stabiles, et immobiles, et cetera. Secundo inducit ad bona opera,
dicens abundantes in omni opere bono semper Gal. ult.: dum tempus
habemus, et cetera. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia.
Tertio roborat eos per spem, dicens scientes quod labor vester,
etc., Sap. III, 15: bonorum enim laborum gloriosus est
fructus.
|
|