|
Supra per totam seriem epistolae proposuit apostolus Corinthiis
quamdam doctrinam generalem, in hoc ultimo capite proponit eis quaedam
specialia et familiaria. Et circa hoc duo facit. Primo monet eos
quid ipsi debeant aliis facere; secundo ostendit quid alii faciant
ipsis, ibi salutat vos Ecclesia, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo instruit eos de his quae debent facere ad absentes;
secundo vero de his quae debent facere ad praesentes, ibi vigilate et
state in fide, et cetera. Circa primum tria facit. Primo instruit
eos de his quae pertinent ad absentes pauperes sanctos, qui sunt in
Ierusalem; secundo de his quae pertinent ad apostolum, ibi veniam ad
vos, etc.; tertio de his quae pertinent ad discipulos, ibi si autem
venerit, et cetera. Circa ea quae debent fieri sanctis, qui erant in
Ierusalem, de tribus instruit eos apostolus. Primo qualiter
eleemosyna sanctis facienda sit colligenda; secundo qualiter sit
conservanda, ibi unusquisque autem vestrum, etc.; tertio qualiter
sit in Ierusalem transmittenda, ibi cum autem praesens fuero, et
cetera. Circa primum sciendum est, quod, sicut legitur Act. IV,
34 s., mos erat in primitiva Ecclesia, ut conversi ad fidem
venderent possessiones et omnia quae habebant, et pretium ponerent ad
pedes apostolorum, et de eis unicuique (prout erat opus)
provideretur, ut sic nullus haberet proprium, sed essent illis omnia
communia. Et, sicut dicitur in collationibus patrum, omnis religio
ab illa sancta societate sumpsit exordium. Contigit autem ut fame
pervalida exorta, pauperes sancti, qui erant in Ierusalem, inopia
maxima laborarent. Unde factum est, ut apostoli ordinarent ad ipsorum
subventionem, quod per alias Ecclesias Christi collectae fierent, et
haec commissio facta est Paulo et Barnabae, Gal. II, 9:
dederunt mihi et Barnabae, et cetera. Et quia apostolus super hoc
sollicitus erat, monebat illos, quos converterat, ut eis
subvenirent, quia, sicut ipse ad Romanos dicit, iustum est, ut a
quibus spiritualia receperant, temporalia ministrent. Et hoc est quod
dicit de collectis autem quae fiunt per Ecclesias in sanctos, id est
in usum sanctorum, et non quorumlibet. Eccle. XII, v. 5: da
iusto, et ne recipias peccatorem. Non quod peccatoribus non sit
aliquid dandum, sed quia magis debet quis dare eleemosynam iusto
indigenti quam peccatori. Sicut ordinavi in Ecclesia Galatiae, ita
et vos facite, id est colligite, per unam, scilicet diem, sabbati,
id est, septimanae. Et hoc ideo ordinatum est, ut paulatim qualibet
hebdomada aliquid parvum solverent, ne si simul totum solvissent,
gravarentur. Et licet eis paululum videretur, et quasi insensibile,
paulatim dare, tamen, completo anno, eleemosynae in simul collectae,
magnae erant. Vel per unam sabbati intelligitur prima dies post
sabbatum, scilicet dies dominicus. Et hoc ideo illo die fieri voluit
apostolus, quia iam inoleverat consuetudo, ut populus in dominicis
diebus ad Ecclesiam conveniret. Lev. XXIII, 35: dies primus
celeberrimus erit atque sanctissimus, et cetera. Et post: est enim
coetus atque collectae, et cetera. De huiusmodi eleemosyna dicitur
Dan. IV, 24: peccata tua eleemosynis redime; et Eccli.
XXIX, v. 15: eleemosyna viri quasi sacculus, et cetera. Quia
vero non solum debet apponi modus in colligendo, sed etiam in
conservando, ideo consequenter instruit qualiter collectae
conserventur, cum dicit unusquisque autem vestrum, et cetera. In quo
ostenditur maxima industria apostoli, ne aliqui crederent quod
apostolus faceret collectas istas magis causa quaestus proprii, quam
propter necessitatem sanctorum. Ideo suspicionem hanc vitans, et
quantum ad se et quantum ad suos ministros, noluit dictam pecuniam a
se, seu a suis ministris custodiri, sed ordinavit quod quilibet illud
quod sibi placebat elargiri, reportaret domi et conservaret seorsum,
faciens sic per totum annum. Et huius ratio erat, quia apostolus
nolebat, quod quando veniret Corinthum, vacarent collectis, sed
doctrinae et rebus spiritualibus. Et ideo dicit ut non cum venero, et
cetera. Act. VI, 2: non est aequum nos relinquere, et cetera.
Notandum est ergo quod quilibet debet cavere sibi, ne videatur aliquid
spirituale facere propter quaestum, et inde est quod dominus, Matth.
X, 9 voluit praedicatores nihil habere. Romanis etiam mos erat, ut
nullus assumeretur ad senatus officium, nisi prius probatus fuisset in
officio quaestoris, quia virtutis est magnae res temporales custodire.
Qualiter autem debeant mitti in Ierusalem, subdit, dicens cum autem
praesens fuero, etc., quasi dicat: nec in hoc volo aliquos
specialiter onerare, cum praesens fuero, scilicet ad portandum
pecuniam, sed mittam illos quos probaveritis, id est approbaveritis
mittendos, mittam, inquam, per epistolas, id est cum epistolis
missis a vobis et a nobis, laudatoriis et commendatoriis, scilicet in
quibus contineatur quantitas pecuniae, commendatum studium nostrum et
charitas. Mittam, inquam, perferre gratiam vestram, id est quod
gratis dabitis sanctis pauperibus, in Ierusalem. II Cor.
VIII, 1: notam facimus vobis gratiam Dei, et cetera. In
Ierusalem, id est sanctis qui sunt in Ierusalem. Et non solum
mittam illos quos probaveritis, sed si dignum fuerit, etc., id est
si magna quantitas fuerit, mecum ibunt, in quo inducit eos ad bene et
liberaliter solvendum. Rom. XV, 25: nunc igitur proficiscar
Ierusalem ministrare sanctis, et cetera. Consequenter apostolus
instruit eos de his quae pertinent ad seipsum. Et circa hoc tria
facit. Primo promittit eis suam praesentiam, dicens veniam ad vos,
cum Macedoniam pertransiero, etc.; secundo dicit se facturum apud
eos diutinam moram; tertio excusat suae praesentiae dilationem. Circa
primum sciendum est, quod, sicut dicitur Act. XVI, 9, vir
Macedo apparuit apostolo cum esset in Troade, deprecans eum, et
dicens ei: transiens in Macedoniam libera nos. Ut ergo apostolus
iussa impleret, disposuit se Macedoniam iturum. Et quia Macedonia
erat media inter Asiam et Achaiam, in qua est Corinthus, ideo dicit
cum pertransiero in Macedoniam, veniam ad vos, imo veniam ad vos
inde, scilicet quia tunc ero vobis propior. Secundo promittit se
facturum apud eos diutinam moram, dicens apud vos forsitan manebo, id
est moram contraham, vel etiam hyemabo, id est per totam hyemem
permanebo vobiscum, quia multa corrigenda sunt in vobis. Vel, causam
quare ad eos vadit, subdit, cum dicit ut vos me deducatis quocumque
iero. Et dicit quocumque, quia nesciebat determinare quo iret, nisi
secundum quod spiritus sanctus inspirabat sibi. Deducatis, inquam,
non defendatis me, sed ut doceatis vias. Tertio cum dicit nolo enim
vos, etc., excusat dilationem suae praesentiae dupliciter. Uno
modo, quia Corinthii possent dicere: non est necesse quod tantum
differas venire et quod primo vadas in Macedoniam, quia tu potes
venire in Achaiam et permanere, ita quod non transeas per
Macedoniam. Et ad hoc dicit: licet sic possem venire ad vos, tamen
non diu possem manere vobiscum, quia statim oportet me ire in
Macedoniam, vel redire in Asiam. Unde quia nolo vos modo in
transitu videre, ideo modo non venio primo ad vos: nam ego spero
aliquam moram contrahere vobiscum, si dominus permiserit. Dicit si
dominus permiserit, quia forte vel antequam esset ibi, vel postquam
iam esset ibi, dominus inspiraret ei quod iret ad alium locum, ubi
faceret maius bonum. Alio modo excusat se, et hoc videtur magis
litterale, quia oportebat eum diu manere apud Ephesum, quae est in
Asia. Et ideo dicit permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten,
et cetera. Forte haec epistola missa fuit in hyeme, seu in vere, et
tunc post Pentecosten debebat ire in Macedoniam et morari ibi usque ad
hyemem, et tunc ire Corinthum et hyemare. Rationem autem quare
volebat morari Ephesi usque ad Pentecosten, subdit, cum dicit ostium
autem, etc., id est, magnum fructum facio in Epheso. Et dicit
ostium esse apertum magnum, id est multa corda hominum ad credendum
parata, et evidens, quia sine contradictione. Col. IV, 3:
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium, et cetera.
Sed quia sunt multi adversarii, qui conantur impedire vel subintrare,
si ergo absentarem me, tantus fructus posset de facili impediri, ideo
nolo recedere quousque sitis bene firmati. Apoc. III, 8: ecce
dedi coram te ostium apertum.
|
|