|
Hic instruit eos de his quae pertinent ad discipulos suos. Et primo
de his quae pertinent ad Timotheum, secundo de his quae pertinent ad
Apollo, ibi de Apollo, et cetera. De Timotheo tria mandat.
Primo ut secure custodiatur, unde dicit si autem venerit ad vos
Timotheus, videte, studeatis, ut sine timore sit apud vos. Forte
aliqua commotio fuerat ibi propter pseudo-apostolos. II Cor.
VII, 5: foris pugnae, intus timores, et cetera. Et hoc debetis
facere, quia opus domini operatur, sicut et ego praedicando. II
Tim. IV, 5: tu vero vigila, in omnibus labora. Secundo ut in
honore habeatur, et ideo dicit ne quis ergo illum spernat. Et ratio
huius est forte, quia iuvenis erat. I Tim. IV, 12: nemo
adolescentiam tuam spernat. Lc. X, v. 16: qui vos spernit, me
spernit. Tertio ut pacifice deducatur, et hoc est quod dicit deducite
autem illum, et cetera. Et ratio huius est quia expecto illum cum
fratribus, qui sunt cum eo. De Apollo, et cetera. Iste est ille
Apollo, de quo habetur Act. XVIII, 24, quod Iudaeus
quidam, etc., et iste ivit in Achaiam, et fuit quasi specialis
doctor eorum post apostolum, I Cor. III, 6: ego plantavi,
Apollo rigavit, etc. et, ut Glossa dicit, episcopus erat. Et
quia Corinthii male se habuerant, recesserat ab eis, et iverat ad
apostolum. Postmodum vero Corinthii rogaverunt apostolum, ut
remitteret illuc ipsum, ad quod respondet eis, dicens de Apollo autem
fratre, quem rogastis remitti ad vos, notum vobis facio, tria.
Primo, preces meas sibi factas, quoniam multum rogavi eum, ut
veniret ad vos cum fratribus. Et dicit: rogavi eum, licet possit
praecipere, quia magnis viris non de facili debet fieri praeceptum. I
Tim. V, 1: seniorem obsecra, et cetera. Eccle. XXXII,
1: rectorem te posuerunt, et cetera. Sed numquid licuit sibi
relinquere populum suum? Ad hoc dicendum quod, sicut Gregorius
dicit, quando omnes subditi male se habent et nolunt corrigi, licet
episcopo recedere ab eis. Unde quia isti erant tales, licuit ei.
Vel dicendum est, quod forte non erat episcopus eorum, sed
specialiter praedicaverat eis. Secundo, responsum Apollinis, quia
renuit venire ad eos, ibi et utique non fuit voluntas eius ut nunc, et
cetera. Et ratio huius est quia forte nondum erant bene correcti, vel
quia ipse erat in aliis arduis occupatus. Tertio, promittit eum
aliquando ad eos iturum. Unde dicit veniet autem cum ei vacuum, id
est opportunum, fuerit, scilicet quando vos eritis correcti.
Consequenter, postquam instruxit eos quid debeant facere absentibus
hic instruit eos qualiter se habeant ad praesentes. Circa hoc duo
facit. Primo ostendit qualiter se habeant quantum ad omnes in
communi; secundo quantum ad quosdam in speciali, ibi obsecro autem
vos, fratres. Instruit autem eos apostolus in communi de tribus,
scilicet de fide, de bona operatione et de modo bene operandi. Sed
tamen istis tribus praemittit unum quod est omnibus necessarium, id
est, sollicitudo. Unde dicit vigilate et orate. Lc. XII,
43: beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit
vigilantes, etc., et, Matth. XXVI, 41: vigilate et orate,
et cetera. De fide ergo instruit, cum dicit state, scilicet in
fide, Eph. VI, 14: state succincti, et cetera. De bona
operatione, cum dicit viriliter, id est fortiter, agite, quia fides
sine operibus mortua est, Iac. II, 26. Sed quia bona operatio
non est attribuenda nobis sed Deo, ideo subdit et confortamini in
domino. Ps. XXX, 25: viriliter agite, et confortetur cor
vestrum, et cetera. De modo agendi, cum dicit omnia vestra in
charitate fiant, id est, omnia debent referri ad finem charitatis,
scilicet ut fiant propter Deum et proximum, Col. III, 14:
super omnia charitatem, et cetera. Consequenter cum dicit obsecro
autem, etc., instruit eos quomodo se habeant ad quosdam in speciali.
Et primo quantum ad illos qui videntur habere aliquam praerogativam in
spiritualibus; secundo quantum ad illos qui in corporalibus operibus,
ibi gaudeo autem, et cetera. Dicit ergo obsecro autem vos, fratres:
nostis, id est approbastis, domum Stephanae, et fortunati, et
Achaici. Approbastis, inquam, propter duo, et quia sunt
primitiae, id est primo conversi, quia ab ipso apostolo in primis
baptizati, supra I, v. 16: baptizavi autem, etc., et quia
magis devoti et prompti ad ministeria sanctorum, unde dicit et in
ministerio sanctorum ordinaverunt seipsos. Rom. XII, 13:
necessitatibus sanctorum, et cetera. Et ideo obsecro, ut et vos
subditi, etc., Hebr. XIII, 17: obedite praepositis, et
cetera. Et omni cooperanti, Phil. IV, v. 3: adiuva eos qui
mecum laboraverunt. Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus,
et cetera. Hic instruit eos quantum ad illos, qui praeeminent in
ministeriis et potest dupliciter exponi. Uno modo ut dicatur gaudeo
autem in praesentia Stephanae, fortunati, et Achaici, qui sunt
praesentes vobis, quorum praesentia est vobis proficua. Quoniam ipsi
id quod vobis deerat, suppleverunt, docendo vos. Et in hoc quidem
refecerunt spiritum meum, inquantum gaudeo de bono vestro, et spiritum
vestrum, inquantum instructi estis. Phil. IV, 5: gavisus sum
valde, quia inveni, et cetera. Et ideo, quia sic se habuerunt,
ergo agnoscite, id est, honorate eos, et cetera. Alio modo, ut
dicatur: gaudeo in praesentia Stephanae, fortunati, et Achaici,
quia scilicet personaliter mecum sunt, et serviunt mihi, in quo
supplent quod deerat vobis, id est, quod vos non poteratis mihi
corporaliter exhibere. In quo quidem refecerunt spiritum meum,
inquantum mihi servierunt, et paverunt me, et vestrum, inquantum de
bono meo gaudetis, et ideo cognoscite, et cetera. Salutant vos, et
cetera. Hic apostolus insinuat quid alii faciant Corinthiis. Et
circa hoc duo facit. Primo insinuat quomodo salutentur ab aliis;
secundo subdit suam salutationem, ibi salutatio mea, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo insinuat quomodo salutat eos tota
Ecclesia Asiae in communi. Unde dicit salutant vos omnes Ecclesiae
Asiae. Rom. ult.: salutant vos omnes Ecclesiae Christi.
Secundo quomodo salutant eos specialiter hospites Pauli. Unde dicit
salutant vos in domino multum, aquila, et cetera. Isti erant
hospites apostoli, et de his habetur Rom. XVI, v. 3 et Act.
XVIII, 2 s. Tertio quomodo salutant eos apostoli et familiares
sui. Unde dicit salutant vos omnes fratres, qui scilicet mecum sunt,
Phil. ult.: salutant vos qui mecum sunt fratres. Ex quo ergo omnes
salutant vos, et vos etiam salutate invicem in osculo sancto, non
libidinoso, quo mulier apprehensum deosculatur iuvenem, Prov.
VII, 13, non fraudulento, quo Iudas osculatus est Christum,
Matth. c. XXVI, 49. Salutatio, et cetera. Hic suam
salutationem subdit, et circa hoc duo facit. Primo ponit titulum
salutationis, dicens salutatio mea, scilicet scripta est, manu mea
Pauli. Et hoc faciebat in epistolis suis propter quosdam, qui sub
specie apostoli scribebant falsas litteras. Unde ut non deciperentur,
postquam scripta erat epistola per aliquem, in fine consequenter
scribebat apostolus manu sua. Secundo ponit ipsam salutationem, in
qua, primo, male dicit malis, dicens si quis non amat, etc.,
anathema sit, id est separatus vel excommunicatus; maranatha, id est
dominus veniet; quasi dicat: qui non amat dominum nostrum Iesum
Christum, sit anathema in adventu domini. Sed numquid sunt
excommunicandi omnes qui non sunt in charitate? Respondeo.
Dicendum, quod hoc intelligitur, si quis non amat dominum Iesum
Christum, id est fidem Christi, et isti sunt haeretici et sunt
excommunicati. Vel si quis usque ad finem mortis non perseverat in
amore domini Iesu Christi, in adventu erit separatus a bonis.
Secundo, benedicit bonis, bene optans eis, scilicet gratiam
Christi, cum dicit gratia domini nostri Iesu Christi. Et hoc
optans, optat eis omne bonum, quia in gratia domini nostri Iesu
Christi continetur omne bonum. Optat etiam eis charitatem suam,
dicens charitas mea, etc., ut vos invicem et Deum diligatis ea
charitate qua ego vos diligo, et non propter aliquod aliud nisi in
Christo Iesu, id est propter amorem Christi. Amen, id est fiat.
|
|