|
Postquam apostolus ostendit quis sit conveniens modus doctrinae
Christianae, hic ostendit se illum modum observasse. Et circa hoc
tria facit: primo ostendit se non fuisse usum apud eos aliqua
excellentia saeculari; secundo ostendit apud quos excellentia
spirituali utatur, ibi sapientiam autem loquimur inter perfectos,
etc., tertio rationem assignat, ibi quae etiam loquimur, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo dicit quod non ostendit apud eos
excellentiam saecularis sapientiae; secundo quod non praetendit
excellentiam potentiae saecularis, ibi et ego in infirmitate; tertio
non praetendit excellentiam eloquentiae, ibi et sermo meus. Circa
primum duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo rationem
assignat, ibi non enim iudicavi. Dicit ergo primo: quia dictum est
quod Christus misit me evangelizare non in sapientia verbi, et quod
non sunt multi sapientes, et ego, fratres, quamvis sapientiam
saecularem habeam, secundum illud II Cor. XI, 6: et si
imperitus sermone, sed non scientia, cum venissem ad vos,
convertendos ad Christum, ut habetur Act. XVIII, 1, veni
annuntians vobis testimonium Christi, secundum illud Act. IV,
33: virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis
domini nostri Iesu Christi, et hoc non in sublimitate sermonis aut
sapientiae. Attenditur autem sublimitas sapientiae in consideratione
aliquorum sublimium et elevatorum supra rationem et sensum hominum.
Eccli. XXIV, 7: ego in altissimis habitavi. Sublimitas autem
sermonis potest referri vel ad verba significantia sapientiae
conceptiones, secundum illud Eccle. ult.: verba sapientium quasi
stimuli, et quasi clavi in altum defixi, vel ad modum ratiocinandi per
aliquas subtiles vias. Nam in Graeco habetur logos, quod et verbum
et rationem significat, ut Hieronymus dicit. Hoc autem dicit
apostolus, quia fidem Christi per huiusmodi sublimitates sermonis aut
sapientiae confirmare nolebat. I Reg. II, 3: nolite
multiplicare sublimia. Deinde huius rationem assignat, dicens non
enim iudicavi me scire aliquid, nisi Christum Iesum. Non enim ad
hoc opus erat ut sapientiam ostentaret sed ut demonstraret virtutem,
secundum illud II Cor. IV, 5: non enim praedicamus
nosmetipsos, sed Iesum Christum. Et ideo solum utebatur his quae ad
demonstrandam virtutem Christi pertinebant, existimans se ac si nihil
sciret quam Iesum Christum. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. In Christo autem Iesu, ut dicitur
Col. II, 3, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei
absconditi, et quantum ad plenitudinem deitatis et quantum ad
plenitudinem sapientiae et gratiae, et etiam quantum ad profundas
incarnationis rationes, quae tamen apostolus eis non annuntiavit sed
solum ea quae erant manifestiora et inferiora in Christo Iesu. Et
ideo subdit et hunc crucifixum, quasi dicat: sic vobis me exhibui ac
si nihil aliud scirem quam crucem Christi. Unde Gal. ult. dicit:
mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. Quia
igitur per sapientiam verbi evacuatur crux Christi, ut dictum est ideo
ipse apostolus non venerat in sublimitate sermonis aut sapientiae.
Deinde cum dicit et ego in infirmitate, etc., ostendit quod non
praetenderit apud eos potentiam, sed potius contrarium et foris et
intus. Unde quantum ad id quod foris est dicit et ego fui apud vos in
infirmitate, id est tribulationes apud vos patiens. Gal. IV,
11: scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis
iampridem. Ps. XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum.
Quantum vero ad id quod intus est, dicit et timore, scilicet de malis
imminentibus, et tremore, inquantum scilicet timor interior redundat
ad corpus. II Cor. VII, 5: foris pugnae, intus timores.
Deinde cum dicit et sermo meus, ostendit quod non praetenderit apud
eos excellentiam eloquentiae: et circa hoc tria facit. Primo excludit
indebitum modum praedicandi, dicens et sermo meus, quo scilicet
privatim et singulariter aliquos instruebam, Eph. IV, v. 29:
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad
aedificationem fidei; et praedicatio mea, qua scilicet publice
docebam, non fuit in verbis persuasibilibus humanae sapientiae, id est
per rhetoricam, quae componit ad persuadendum. Ut scilicet supra
dixit quod non fuit intentionis quod sua praedicatio niteretur
philosophicis rationibus, ita nunc dicit non fuisse suae intentionis
niti rhetoricis persuasionibus. Is. c. XXXIII, 19: populum
impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis
intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia.
Secundo ostendit debitum modum quo usus fuit in praedicando, dicens:
sermo meus fuit in ostensione spiritus et virtutis, quod quidem potest
intelligi dupliciter. Uno modo quantum ad hoc quod credentibus
praedicationi eius dabatur spiritus sanctus, secundum illud Act. X,
44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super
omnes qui audiebant verbum. Similiter etiam suam praedicationem
confirmabat, faciendo virtutes, id est miracula, secundum illud
Marc. c. ultimo: sermonem confirmante sequentibus signis. Unde
Gal. III, 5: qui tribuit vobis spiritum, et operatur in vobis.
Alio modo potest intelligi quantum ad hoc quod ipse per spiritum
loquebatur, quod sublimitas et affluentia doctrinae ostendit. II
Reg. c. XXIII, 2: spiritus domini locutus est per me. Et
II Cor. IV, 13: habentes eumdem spiritum fidei credimus,
propter quod et loquimur. Confirmat etiam suam praedicationem,
ostendendo in sua conversatione multa opera virtuosa. I Thess.
II, 10: vos enim testes estis, et Deus, quam sancte et iuste
sine querela vobis qui credidistis, affuimus. Tertio assignat
rationem dictorum, dicens ut fides vestra non sit in sapientia
hominum, id est non innitatur sapientiae humanae, quae plerumque
decipit homines, secundum illud Is. XLVII, 10: sapientia tua
et scientia tua haec decepit te. Sed in virtute Dei, ut scilicet
virtuti divinae fides innitatur, et sic non possit deficere. Rom.
I, 16: non erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem
omni credenti. Deinde cum dicit sapientiam loquimur, etc., ostendit
apud quos excellentia spiritualis sapientiae utatur. Et primo proponit
quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi sapientiam vero.
Dicit ergo: apud vos solum Christum crucifixum praedicavi,
sapientiam autem, id est profundam doctrinam, loquimur inter
perfectos. Dicuntur autem aliqui perfecti dupliciter: uno modo,
secundum intellectum; alio modo secundum voluntatem. Haec enim inter
potentias animae sunt propria hominis, et ideo secundum eas oportet
hominis perfectionem considerari. Dicuntur autem perfecti intellectu
illi, quorum mens elevata est super omnia carnalia et sensibilia, qui
spiritualia et intelligibilia capere possunt, de quibus dicitur Hebr.
c. V, 14: perfectorum est solidus cibus, eorum qui per
consuetudinem exercitatos habent sensus ad discretionem mali et boni.
Perfecti autem secundum voluntatem sunt, quorum voluntas super omnia
temporalia elevata soli Deo inhaeret et eius praeceptis. Unde
Matth. V, 48, praepositis dilectionis mandatis, subditur:
estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Quia
igitur doctrina fidei ad hoc ordinatur, ut fides per dilectionem
operetur, ut habetur Gal. V, 6, necesse est eum qui in doctrina
fidei instruitur, non solum secundum intellectum bene disponi ad
capiendum et credendum sed etiam secundum voluntatem et affectum bene
disponi ad diligendum et operandum. Deinde cum dicit sapientiam vero,
etc., exponit qualis sit sapientia de qua mentionem fecit. Et primo
ponit expositionem; secundo rationem expositionis confirmat, ibi quam
nemo principum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo exponit
qualis sit ista sapientia per comparationem ad infideles; secundo, per
comparationem ad fideles, ibi sed loquimur Dei sapientiam, et
cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod sapientiam loquimur inter
perfectos. Sapientiam vero dico, non huius saeculi, id est de rebus
saecularibus, vel quae est per rationes humanas; neque eam principum
huius saeculi. Et sic separat eam a sapientia mundana, et quantum ad
modum et materiam inquirendi, et quantum ad auctores, qui sunt
principes huius saeculi; quod potest intelligi de triplici genere
principum, secundum triplicem sapientiam humanam. Primo possunt dici
principes huius saeculi reges et potentes saeculares, secundum illud
Ps. II, 2: principes convenerunt in unum adversus dominum et
adversus Christum eius. A quibus principibus venit sapientia
humanarum legum, per quas res huius mundi in vita humana dispensantur.
Secundo possunt dici principes Daemones. Io. XIV, 30: venit
princeps mundi huius, et in me non habet quicquam, et cetera. Et ab
his principibus venit sapientia culturae Daemonum, scilicet
necromantia, et magicae artes, et huiusmodi. Tertio possunt
intelligi principes huius saeculi philosophi, qui quasi principes se
exhibuerunt hominibus in docendo, de quibus dicitur Is. XIX, v.
11: stulti principes Thaneos, sapientes consiliarii Pharaonis.
Et ab his principibus processit tota humana philosophia. Horum autem
principum homines destruuntur per mortem et per amissionem potestatis et
auctoritatis: Daemones vero non per mortem, sed per amissionem
potestatis et auctoritatis, secundum illud Io. XII, 31: nunc
princeps huius mundi eicietur foras; de hominibus autem dicitur Bar.
III, 16: ubi sunt principes gentium? Et postea subdit:
exterminati sunt et ad Inferos descenderunt. Sicut ipsi non sunt
stabiles, ita et eorum sapientia non potest esse firma: et ideo non ei
innitendum est. Deinde cum dicit sed loquimur, etc., exponit qualis
sit sapientia per comparationem ad fideles. Et primo describit eam
quantum ad materiam vel auctoritatem, cum dicit sed loquimur Dei
sapientiam, id est quae est Deus et a Deo. Quamvis enim omnis
sapientia a Deo sit, ut dicitur Eccli. I, 1, tamen speciali
quodam modo haec sapientia, quae est de Deo, est etiam a Deo per
revelationem, secundum illud Sap. IX, 17: sensum autem tuum
quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum tuum de
altissimis? Secundo ostendit qualitatem eius, dicens in mysterio,
quae abscondita est; haec enim sapientia abscondita est ab hominibus,
inquantum hominis intellectum excedit, secundum illud Eccli. III,
25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Unde dicitur
Iob c. XXVIII, 21: abscondita est ab oculis omnium
viventium. Et quia modus docendi et doctrinae debet esse conveniens,
ideo dicitur quod loquitur eam in mysterio, id est in aliquo occulto,
vel verbo vel signo. Infra XIV, 2: spiritus loquitur mysteria.
Tertio ostendit fructum huius sapientiae, dicens quam Deus
praedestinavit, id est praeparavit, in gloriam nostram, id est
praedicatorum fidei, quibus ex praedicatione tam altae sapientiae
gloria magna debetur, et apud Deum, et apud homines. Prov.
III, 35: gloriam sapientes possidebunt. Et quod dicit in
gloriam nostram, exponendum est omnium fidelium, quorum gloria haec
est ut in plena luce cognoscant ea quae nunc in mysterio praedicantur,
secundum illud Io. c. XVII, 3: haec est vita aeterna ut
cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
|
|