|
Posita expositione de sapientia quam apostolus loquitur inter
perfectos, hic rationem assignat expositionis praedictae, et primo
quantum ad hoc, quod eam descripserat per comparationem ad infideles;
secundo, quantum ad hoc quod eam descripserat per comparationem ad
fideles, ibi nobis autem revelavit Deus. Circa primum duo facit.
Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi si enim
cognovissent. Dicit ergo primo: dictum est quod sapientia quam
loquimur non est principum huius saeculi, haec enim sapientia est,
quam nemo principum huius saeculi cognovit, quod verum est, de
quibuscumque principibus intelligatur. Saeculares enim principes hanc
sapientiam non cognoverunt, quia excedit rationem humani regiminis.
Iob XII, 24: qui immutat cor principum populi terrae, et
decipit eos, ut frustra incedant per invium. Philosophi etiam eam non
cognoverunt, quia excedit rationem humanam. Unde dicitur Bar. c.
III, 23: exquisitores prudentiae et scientiae viam sapientiae
nescierunt. Daemones etiam eam non cognoscunt, quia excedit omnem
creatam sapientiam. Unde dicitur Iob XXVIII, 21: volucres
caeli quoque latent. Perditio et mors dixerunt: auribus nostris
audivimus famam eius. Deinde cum dicit si enim cognovissent, etc.,
probat quod dixerat, et primo quidem probat per signum quod non
cognoverunt principes Dei sapientiam, secundum quod est in se
abscondita. Secundo probat per auctoritatem, quod non cognoverunt
eam, secundum quod praeparata est in gloriam nostram, ibi sicut
scriptum est. Dicit ergo primo: recte dico, quod principes huius
saeculi Dei sapientiam non cognoverunt, si enim cognovissent Dei
sapientiam, cognovissent utique Christum esse Deum, qui in hac
sapientia continetur, quo cognito, numquam crucifixissent Deum
gloriae, id est, ipsum Christum dominum dantem gloriam suis,
secundum illud Ps. XXIII, v. 10: dominus virtutum ipse est
rex gloriae; et Hebr. II, 10: qui multos filios in gloriam
adduxerat. Cum enim creaturae rationali sit naturaliter appetibilis
gloria, non potest in voluntatem humanam cadere, quod auctorem gloriae
interimat. Quod autem principes crucifixerunt Iesum Christum,
certum est, si intelligatur de principibus qui potestatem habent inter
homines. Dicitur enim in Ps. II, 2: astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus
Christum eius, quod Act. IV, 27 exponitur de Herode et
Pilato, et principibus Iudaeorum qui consenserunt in mortem
Christi. Sed etiam Daemones operati sunt in mortem Christi,
persuadendo, secundum illud Io. XIII, 2: cum Diabolus iam
misisset in cor ut eum traderet, et cetera. Sed et Pharisaei, et
Scribae in lege periti, qui studium sapientiae dabant, operati sunt
ad mortem Christi instigando et approbando. Sed circa hoc duplex
oritur dubitatio, quarum prima est de hoc quod dicit Deum gloriae
crucifixum. Non enim divinitas Christi aliquid pati potuit, secundum
quam dicitur Christus dominus gloriae. Sed dicendum quod Christus
est una persona et hypostasis in utraque natura consistens, divina
scilicet et humana. Unde potest utriusque naturae nomine designari,
et quocumque nomine significetur, potest praedicari de eo id quod est
utriusque naturae, quia utrique non supponitur nisi una hypostasis.
Et per hunc modum possumus dicere quod homo creavit stellas, et quod
dominus gloriae est crucifixus, et tamen non creavit stellas secundum
quod homo, sed secundum quod Deus, nec est crucifixus secundum quod
est Deus, sed inquantum homo. Unde ex hoc verbo destruitur error
Nestorii, qui dixerat unam naturam esse in Christo, Dei et
hominis, quia secundum hoc nullo modo posset verificari quod dominus
gloriae sit crucifixus. Secunda dubitatio est de hoc quod videtur
supponere, quod principes Iudaeorum vel Daemones non cognoverunt
Christum esse Deum. Et quidem, quantum ad principes Iudaeorum,
videtur hoc astrui per hoc quod dicit Petrus, Act. III, 17:
scio quia per ignorantiam hoc feceritis, sicut et principes vestri.
Videtur autem esse contrarium quod dicitur Matth. XXI, 38:
agricolae videntes filium, dixerunt intra se: hic est haeres,
venite, occidamus eum; quod exponens Chrysostomus dicit: manifeste
dominus probat his verbis Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed
per invidiam Dei filium crucifixisse. Solvitur in Glossa quod
sciebant, principes Iudaeorum, eum esse qui promissus erat in lege,
non tamen mysterium eius quod filius Dei erat, neque sciebant
sacramentum incarnationis et redemptionis. Sed contra hoc esse videtur
quod Chrysostomus dicit quod cognoverunt eum esse filium Dei.
Dicendum est ergo quod principes Iudaeorum pro certo sciebant eum esse
Christum promissum in lege, quod populus ignorabat. Ipsum autem esse
verum filium Dei non pro certo sciebant, sed aliqualiter
coniecturabant; sed haec coniecturalis cognitio obscurabatur in eis ex
invidia et ex cupiditate propriae gloriae, quam per excellentiam
Christi minui videbant. Similiter etiam videtur esse de Daemonibus
dubitatio. Dicitur enim Mc. I, 23 ss. et Lc. IV, 34,
quod Daemonium clamavit, dicens: scio quod sis sanctus Dei. Et ne
hoc praesumptioni Daemonum ascribatur, qui se iactabant scire quod
nesciebant, eorum notitia quam habebant de Christo per ipsos
Evangelistas asseritur. In Marco quidem sic scribitur: non sinebat
ea loqui, scilicet Daemonia, quoniam sciebant eum Christum esse.
Et Lucas dicit: increpans non sinebat ea loqui quia sciebant eum esse
Christum. Et ad hoc respondetur in libro de quaestionibus novi et
veteris testamenti, quod Daemonia sciebant ipsum esse, qui per legem
fuit repromissus, quia omnia signa videbant in eo quae dixerunt
prophetae, mysterium autem divinitatis eius ignorabant. Sed contra
hoc videtur esse quod Athanasius dicit, quod Daemonia dicebant
Christum esse sanctum Dei, quasi singulariter sanctum: ipse enim
naturaliter est sanctus cuius participatione omnes alii sancti
vocantur. Dicendum est autem quod, sicut Chrysostomus dicit, non
habebant adventus Dei firmam et certam notitiam, sed quasdam
coniecturas. Unde Augustinus dicit in IX de civitate Dei quod
innotuit Daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per
quaedam temporalia sua virtute effecta. Deinde cum dicit sed sicut
scriptum est, probat per auctoritatem quod principes huius saeculi Dei
sapientiam non cognoverunt, quantum ad hoc quod praedestinata est in
gloriam fidelium, dicens: sed sicut scriptum est Is. LXIV, 4,
ubi littera nostra habet: oculus non vidit, Deus, absque te, quae
praeparasti his qui diligunt te. Ostenditur autem illa gloria visionis
aperte ab hominibus ignorari dupliciter. Primo quidem quod non
subiacet humanis sensibus, a quibus omnis humana cognitio initium
sumit. Et ponit duos sensus. Primo visionis quae deservit
inventioni, cum dicit quod oculus non vidit, Iob XXVIII, 7:
semitam eius ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Et
hoc ideo, quia non est aliquid coloratum et visibile. Secundo ponit
sensum auditus, qui deservit disciplinae, dicens nec auris audivit,
scilicet ipsam gloriam, quia non est sonus aut vox sensibilis. Io.
V, v. 37: neque speciem eius vidistis, neque vocem eius
audistis. Deinde excludit notitiam eius intellectualem, cum dicit
neque in cor hominis ascendit. Quod quidem potest intelligi: uno modo
ut ascendere in cor hominis dicatur quidquid quocumque modo cognoscitur
ab homine, secundum illud Ier. II, v. 50: Ierusalem ascendat
super cor vestrum: et sic oporteat, quod cor hominis accipiatur pro
corde hominis carnalis, secundum illud quod dicitur infra III, 3:
cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et
secundum hominem ambulatis? Est ergo sensus quod illa gloria non solum
sensu non percipitur, sed nec corde hominis carnalis, secundum illud
Io. XIV, 17: quem mundus non potest accipere, quia non videt
eum, nec scit eum. Alio modo potest exponi secundum quod proprie
dicitur in cor hominis ascendere id quod ab inferiori pervenit ad
hominis intellectum, puta a sensibilibus, de quibus prius fecerat
mentionem. Res enim sunt in intellectu secundum modum eius; res
igitur inferiores sunt in intellectu altiori modo quam in seipsis. Et
ideo quando ab intellectu capiuntur, quodammodo in cor ascendunt.
Unde dicitur Is. LXV, 17: non erunt in memoria priora, nec
ascendent super cor. Illa vero quae sunt in intellectu superiora,
altiori modo sunt in seipsis quam in intellectu. Et ideo quando ab
intellectu capiuntur, quodammodo descendunt. Iac. I, v. 17:
omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Quia
igitur illius gloriae notitia non accipitur a sensibilibus, sed ex
revelatione divina, ideo signanter dicit nec in cor hominis ascendit,
sed descendit, id scilicet quod praeparavit Deus, id est,
praedestinavit, diligentibus se, quia essentiale praemium aeternae
gloriae charitati debetur, secundum illud Io. c. XIV, 21: si
quis diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum et
manifestabo ei meipsum, in quo perfectio aeternae gloriae consistit;
et Iob XXXVI, 33: annuntiat de ea, id est de luce gloriae,
amico suo quod possessio eius sit. Caeterae autem virtutes accipiunt
efficaciam merendi vitam aeternam, inquantum informantur charitate.
Deinde cum dicit nobis autem, etc., probat praedictam expositionem
de sapientia divina per comparationem ad fideles. Et primo proponit
quod intendit; secundo probat propositum, ibi spiritus enim. Dicit
ergo primo: dictum est quod sapientiam Dei nemo principum huius
saeculi cognovit, nobis autem Deus revelavit per spiritum suum, quem
scilicet nobis misit, secundum illud Io. XIV, 26: Paracletus
autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos
docebit omnia, Iob c. XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat
intelligentiam. Quia enim spiritus sanctus est spiritus veritatis,
utpote a filio procedens, qui est veritas patris, his quibus mittitur
inspirat veritatem, sicut et filius a patre missus notificat patrem,
secundum illud Matth. XI, 27: nemo novit patrem nisi filius, et
cui voluerit filius revelare. Deinde cum dicit spiritus enim, probat
quod dixerat, scilicet quod per spiritum sanctum sit sapientia
fidelibus revelata. Et primo ostendit quod spiritus sanctus ad hoc sit
efficax; secundo probat quod hoc in discipulis Christi fecerat, ibi
nos autem. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit;
secundo manifestat propositum, ibi quis enim scit hominum, et cetera.
Dicit ergo primo: dictum est quod per spiritum sanctum revelavit nobis
Deus suam sapientiam, et hoc fieri potuit: spiritus enim sanctus
omnia scrutatur. Quod non est sic intelligendum, quasi inquirendo
quomodo fiant, sed quia perfecte et etiam intima quarumlibet rerum
novit, sicut homo quod aliquando diligenter scrutatur. Unde dicitur
Sap. VII, 22 s. quod spiritus intelligentiae sanctus est,
omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibiles,
mundos, subtiles, et non solum res creatas, sed etiam profunda Dei
perfecte cognoscit. Dicuntur autem profunda ea quae in ipso latent,
et non ea quae de ipso per creaturas cognoscuntur, quae quasi
superficie tenus videntur esse, secundum illud Sap. XIII, 5: a
magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator eorum
videri. Deinde, cum dicit quis enim scit hominum, probat quod
dixerat de spiritu Dei per similitudinem humani spiritus, dicens quis
enim scit hominum ea quae sunt hominis, id est, ea quae latent in
corde, nisi spiritus hominis, qui in eo est, id est, intellectus?
Et ideo quae interius latent, videri non possunt. Signanter autem
dicit quis hominum, ne ab horum cognitione etiam Deus videatur
excludi; dicitur enim Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis,
et quis cognoscet illud? Ego Deus probans corda et scrutans renes,
quia scilicet secretorum cordis solus Deus est cognitor. Manifesta
autem est ratio quare homo ea quae in corde alterius latent scire non
potest, quia cognitio hominis a sensu accipitur, et ideo ea quae sunt
in corde alterius, homo cognoscere non potest, nisi quatenus per signa
sensibilia manifestantur, secundum illud I Reg. XVI, 7: homo
videt quae foris patent, Deus autem intuetur cor. Sed nec Angelus
bonus, nec malus ea quae in corde hominis latent scire potest, nisi
inquantum per aliquos effectus manifestantur, cuius ratio accipi potest
ex ipso verbo apostoli, qui dicit ea ratione spiritum hominis
cognoscere quae in corde hominis latent quia in ipso homine est;
Angelus autem, neque bonus neque malus, illabitur menti humanae, ut
in ipso corde hominis sit et intrinsecus operetur, sed hoc solius Dei
proprium est. Unde solus Deus est conscius secretorum cordis
hominis, secundum illud Iob XVI, 20: ecce in caelo testis
meus, et in excelsis conscius meus. Secundo similitudinem adaptat ad
spiritum Dei, dicens ita et quae Dei sunt, id est, quae in ipso
Deo latent, nemo cognoscit, nisi spiritus Dei, secundum illud Iob
c. XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
Sed sicut ea quae sunt in corde unius hominis alteri manifestantur per
sensibilia signa, ita ea quae sunt Dei possunt esse nota homini per
sensibiles effectus, secundum illud Sap. XIII, 5: a
magnitudine speciei et creaturae, et cetera. Sed spiritus sanctus,
qui est in ipso Deo, utpote patri et filio consubstantialis, secreta
divinitatis per seipsum videt, secundum illud Sap. VII, 22:
est enim in illa, scilicet Dei sapientia, et spiritus intelligentiae
sanctus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Deinde, cum
dicit nos autem, etc., ostendit quomodo cognitio spiritus sancti
percipiatur, dicens: licet nullus hominum per se possit scire quae
sunt Dei, nos autem, spiritu sancto scilicet repleti, non accepimus
spiritum huius mundi, sed spiritum qui a Deo est. Nomine autem
spiritus vis quaedam vitalis et cognitiva et motiva intelligitur.
Spiritus ergo huius mundi potest dici sapientia huius mundi, et amor
mundi, quo impellitur homo ad agendum ea quae mundi sunt; hunc autem
spiritum sancti apostoli non receperunt, mundum abiicientes et
contemnentes, sed receperunt spiritum sanctum, quo corda eorum
illuminata sunt et inflammata ad amorem Dei, secundum illud Io.
XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater
in nomine meo, etc., et Num. XIV, 24: servum meum Caleb,
qui plenus est alio spiritu, et secutus est me, introducam in terram
hanc. Spiritus autem huius mundi errare facit, secundum illud Is.
XIX, 3: dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et
consilium eius praecipitabo. Ex divino autem spiritu eius consecuti
sumus, ut sciamus quae a Deo data sunt nobis, ut sciamus de rebus
divinis quantum unicuique Deus donavit: quia, sicut dicitur Eph.
IV, 7, unicuique data est gratia secundum mensuram donationis
Christi. Vel potest intelligi spiritum Dei donatum sanctis, ut dona
spiritualia cognoscant, quae, non habentes, eumdem spiritum
ignorant, secundum illud Apoc. II, 17: vincenti dabo manna
absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Ex hoc autem accipi
potest, quod sicut nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit
filius revelare, ut dicitur Matth. XI, 27: ita nemo novit quae
sunt Dei patris et filii, nisi spiritus sanctus et qui ipsum
acceperunt: et hoc ideo, quia sicut filius consubstantialis est
patri, ita spiritus sanctus patri et filio.
|
|