|
Dixerat supra apostolus sapientiam loquimur inter perfectos. Postquam
ergo manifestavit qualis sit haec sapientia, quia mundanis hominibus
incognita, cognita autem sanctis, hic manifestat qua ratione hanc
sapientiam sancti inter perfectos loquuntur. Et primo proponit quod
intendit; secundo assignat rationem, ibi animalis autem homo, et
cetera. Circa primum, primo proponit revelatorum manifestationem,
dicens: dictum est quod spiritum Dei accepimus, ut sciamus quae a
Deo donata sunt nobis, quae scilicet nobis per spiritum revelata
sunt, loquimur. Sunt enim eis revelata ad utilitatem. Unde et
Act. II, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt
loqui. Secundo tangit modum enarrandi, excludens modum
inconvenientem, dicens non in doctis humanae sapientiae verbis, id
est, non nitimur ad probandam nostram doctrinam per verba composita ex
humana sapientia, sive quantum ad ornatum verborum, sive quantum ad
subtilitatem rationum. Is. XXXIII, v. 19: populum alti
sermonis non videbis. Astruit enim modum convenientem, cum dicit sed
in doctrina spiritus, id est, prout spiritus sanctus nos loquentes
interius docet, et auditorum corda ad capiendum illustrat. Io.
XVI, 13: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem. Tertio determinat auditores, dicens spiritualibus
spiritualia comparantes, quasi dicat: recta comparatione spiritualia
documenta tradimus spiritualibus viris, quibus sunt convenientia. II
Tim. II, 2: haec commenda fidelibus viris, qui idonei erunt et
alios docere. Eosdem autem hic nominat spirituales, quos supra
perfectos, quia per spiritum sanctum homines perficiuntur in virtute,
secundum illud Ps. XXXII, 6: spiritu oris eius omnis virtus
eorum. Deinde, cum dicit animalis, etc., assignat rationem
dictorum, et primo ostendit quare spiritualia non sunt tradenda
animalibus hominibus; secundo quare sunt tradenda spiritualibus, ibi
spiritualis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
rationem; secundo manifestat eam, ibi stultitia enim, et cetera.
Ratio ergo talis est: nulli sunt tradenda documenta quae capere non
potest, sed homines animales non possunt capere spiritualia documenta;
ergo non sunt eis tradenda. Hoc est ergo quod dicit animalis homo, et
cetera. Et ideo recta ratione non possunt tradi eis. Ubi primo
considerandum est quis homo dicatur animalis. Est ergo considerandum
quod anima est forma corporis. Unde propriae animae intelliguntur
illae vires quae sunt actus corporalium organorum, scilicet vires
sensitivae. Dicuntur ergo homines animales qui huiusmodi vires
sequuntur, inter quas est vis apprehensiva, et appetitiva, et ideo
potest dici homo dupliciter animalis. Uno modo quantum ad vim
apprehensivam, et hic dicitur animalis sensu, qui, sicut dicitur in
Glossa, de Deo iuxta corporum phantasiam vel legis litteram, vel
rationem philosophicam iudicat, quae secundum vires sensitivas
accipiuntur. Alio modo dicitur quis animalis quantum ad vim
appetitivam, qui scilicet afficitur solum ad ea quae sunt secundum
appetitum sensitivum, et talis dicitur animalis vita, qui, sicut
dicitur in Glossa, sequitur dissolutam lasciviam animae suae, quam
intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet. Unde
dicitur in canonica Iudae v. 19: hi sunt qui segregant semetipsos,
animales spiritum non habentes. Secundo autem videndum quare tales non
possunt percipere ea quae sunt spiritus Dei: quod quidem manifestum
est, et quantum ad animalem sensum, et quantum ad animalem vitam. Ea
enim de quibus spiritus sanctus illustrat mentem, sunt supra sensum et
rationem humanam, secundum illud Eccli. III, 25: plura supra
sensum hominis ostensa sunt tibi, et ideo ab eo capi non possunt, qui
soli cognitioni sensitivae innititur. Spiritus etiam sanctus accendit
affectum ad diligendum spiritualia bona, sensibilibus bonis
contemptis, et ideo ille qui est animalis vitae, non potest capere
huiusmodi spiritualia bona, quia philosophus dicit in IV Ethic.
quod qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Prov.
XVIII, 2: non recipit stultus verba prudentiae, nisi ei dixeris
quae versantur in corde eius. Eccli. XXII, 9: cum dormiente
loquitur, qui narrat sapientiam stulto. Deinde, cum dicit stultitia
enim, etc., manifestat quod dixerat per signum; cum enim aliquis
aliqua sapienter dicta reprobat quasi stulta, signum est quod ea non
capiat. Quia igitur animalis homo ea quae sunt spiritus Dei reputat
stulta, ex hoc manifestatur quod ea non capit. Et hoc est quod dicit
stultitia enim est illi, scilicet animali. Iudicat enim esse stulta
quae secundum spiritum Dei aguntur. Eccle. X, 3: in via stultus
ambulans, cum ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat. Quod autem
homini animali quae secundum spiritum sunt videantur stulta, non
procedit ex rectitudine sensus: sicut sapientes aliqua iudicant esse
stulta quae stultis videntur sapientia propter defectum intellectus;
quia homo sensui deditus non potest intelligere ea quae supra sensum
sunt, et homo carnalibus affectus non intelligit esse bonum, nisi quod
est delectabile secundum carnem. Et hoc est quod sequitur et non
potest intelligere, Ps. LXXXI, 5: nescierunt neque
intellexerunt, in tenebris ambulant. Quare autem non possit
intelligere, ostendit subdens quia spiritualiter examinatur, id est,
spiritualium examinatio fit spiritualiter. Numquam enim inferior
potest examinare et iudicare ea quae sunt superioris, sicut sensus non
potest examinare ea quae sunt intellectus. Et similiter, neque
sensus, neque ratio humana potest iudicare ea quae sunt spiritus Dei.
Et ita relinquitur quod huiusmodi solo spiritu sancto examinantur,
secundum illud Ps. XVII, 31: eloquia domini igne examinata,
probata scilicet a spiritu sancto. Quia ergo animalis homo caret
spiritu sancto, non potest spiritualia examinare, et per consequens
nec ea intelligere. Deinde, cum dicit spiritualis autem iudicat
omnia, etc., assignat rationem quare spiritualibus spiritualia
tradantur, et primo ponit rationem; secundo manifestat causam, ibi
quis enim novit. Assignat autem talem rationem: illi tradenda sunt
spiritualia qui potest iudicare, secundum illud Iob XII, 11:
auris verba diiudicat; sed spiritualis est huiusmodi, ergo ei
spiritualia sunt tradenda. Et hoc est quod dicit spiritualis autem
diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Ubi primo videndum est
quis homo dicatur spiritualis. Est autem notandum quod spiritus
nominare consuevimus substantias incorporeas; quia igitur aliqua pars
animae est quae non est alicuius organi corporei actus, scilicet pars
intellectiva comprehendens intellectum et voluntatem, huiusmodi pars
animae spiritus hominis dicitur, quae tamen a spiritu Dei et
illuminatur secundum intellectum, et inflammatur secundum affectum et
voluntatem. Dupliciter ergo dicitur homo spiritualis. Uno modo ex
parte intellectus, spiritu Dei illustrante. Et secundum hoc in
Glossa dicitur quod homo spiritualis est, qui, spiritui Dei
subiectus, certissime ac fideliter spiritualia cognoscit. Alio modo
ex parte voluntatis, spiritu Dei inflammante: et hoc modo dicitur in
Glossa quod spiritualis vita est, qua spiritum Dei habens rectorem
animam regit, id est animales vires. Gal. ult.: vos qui
spirituales estis, instruite huiusmodi, et cetera. Secundo
considerandum est quare spiritualis diiudicat omnia, et ipse a nemine
iudicatur. Ubi notandum est quod in omnibus ille qui recte se habet,
rectum iudicium habet circa singula. Ille autem qui in se rectitudinis
defectum patitur, deficit etiam in iudicando: vigilans enim recte
iudicat et se vigilare et alium dormire; sed dormiens non habet rectum
iudicium de se, nec de vigilante. Unde non sunt res tales quales
videntur dormienti, sed quales videntur vigilanti. Et eadem ratio est
de sano et infirmo circa iudicium saporum, et de debili et forti circa
iudicium ponderum, et virtuoso et vitioso circa agibilia. Unde et
philosophus dicit in V Ethicorum quod virtuosus est regula et mensura
omnium humanorum, quia scilicet in rebus humanis talia sunt
singularia, qualia virtuosus iudicat ea esse. Et secundum hunc modum
apostolus hic dicit quod spiritualis iudicat omnia, quia scilicet homo
habens intellectum illustratum et affectum ordinatum per spiritum
sanctum, de singulis quae pertinent ad salutem, rectum iudicium
habet. Ille autem qui non est spiritualis habet etiam intellectum
obscuratum et affectum inordinatum circa spiritualia bona, et ideo ab
homine non spirituali, spiritualis homo iudicari non potest, sicut nec
vigilans a dormiente. Quantum ergo ad primum horum dicitur Sap.
III, 8 quod iudicabunt iusti nationes. Quantum ad secundum
dicitur infra IV, 3: mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut
ab humano die. Deinde cum dicit quis enim novit, etc., manifestat
rationem inductam. Et primo inducit auctoritatem; secundo adaptat ad
propositum, ibi nos autem, et cetera. Est autem considerandum quod
ad hoc quod aliquis possit de aliquo homine iudicare, duo requiruntur.
Primo ut iudicans cognoscat ea quae sunt iudicati, quia, ut dicitur
I Ethic.: unusquisque bene iudicat quae cognoscit, et horum est
optimus iudex. Ex quo patet quod sensum, id est sapientiam Dei omnia
iudicantem, nullus possit diiudicare. Ideo dicit quis enim novit
sensum domini? Quasi dicat: nullus: quia sapientia Dei excedit
omnem cupiditatem hominis. Eccli. I, 3: sapientiam Dei
praecedentem omnia quis investigavit? Sap. IX, 17: sensum autem
tuum quis scire poterit, nisi tu dederis sapientiam? Secundo
requiritur quod iudicans sit superior iudicato. Unde dominus habet
iudicium de servo, magister de discipulo. Ex quo etiam patet quod
nullus potest sensum Dei iudicare. Propter quod sequitur aut quis
instruxit eum? Quasi dicat: nullus. Non enim habet scientiam ab
aliquo acceptam, sed potius fontem omnis scientiae. Iob XXVI,
3: cui dedisti consilium? Forsitan ei qui non habet sapientiam?
Videntur autem verba haec assumpta ex eo quod dicitur Is. XL,
13: quis adiuvit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit et
ostendit illi? Cum quo iniit consilium et instruxit eum? Deinde
adaptat quod dixerat ad propositum, dicens nos autem, scilicet
spirituales viri, sensum Christi habemus, idest, recipimus in nobis
sapientiam Christi ad iudicandum. Eccli. XVII, 6: creavit
illis scientiam spiritus, sensu adimplevit corda illorum. Lc. ult.
dicitur quod aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et
ita, quia sensus Christi diiudicari non potest, conveniens est quod
spiritualis, qui sensum Christi habet, a nemine iudicetur.
|
|