|
Supra apostolus ostenderat contentionem et divisionem Corinthiorum,
qui propter ministros Christi, a quibus baptizati et docti erant, ad
invicem disceptabant; hic incipit eorum iudicium quod habebant de
ministris improbare, ex quo iudicio contentiones in eis procedebant.
Et circa hoc duo facit. Primo improbat eorum iudicium quantum ad hoc
quod quibusdam ministrorum, de quibus gloriabantur, plus attribuebant
quam deberent; secundo, quantum ad hoc quod alios Christi ministros
contemnebant, IV cap., ibi sic nos existimet homo. Circa primum
duo facit. Primo ostendit detrimentum quod patiebantur propter
contentiones ex perverso iudicio provenientes; secundo improbat eorum
perversum iudicium, ibi quid igitur est Apollo? Circa primum duo
facit. Primo ponit detrimentum quod hactenus passi erant propter eorum
defectum; secundo ostendit quod adhuc idem patiuntur, ibi sed nec nunc
quidem. Circa primum tria facit. Primo ponit detrimentum quod
hactenus passi erant propter eorum defectum. Dixerat enim supra quod
apostoli quidem spiritualia documenta spiritualibus tradebant, quae
animales homines percipere non poterant: quod eis adaptat, dicens et
ego, fratres, qui scilicet inter alios apostolos spiritualibus
spiritualia loquor, non potui, scilicet convenienter, vobis loqui
quasi spiritualibus, ut scilicet traderem vobis spiritualia documenta,
sed quasi carnalibus, scilicet locutus sum vobis. Eosdem enim
carnales dicit quos supra animales, quibus oportet tradi ea quae sunt
infirmitati eorum accommoda. Is. XXVIII, 9: quem docebit
scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte,
avulsos ab uberibus, id est, carnali conversatione et sensu. Secundo
adhibet similitudinem, dicens tamquam parvulis in Christo, id est,
parum adhuc introductis in perfectam doctrinam fidei, quae
spiritualibus debetur. Hebr. c. V, 13: omnis qui lactis est
particeps, expers est sermonis iustitiae; parvulus enim est:
perfectorum autem est solidus cibus. Tertio rationem assignat, ne
credatur ex invidia eis spiritualem doctrinam subtraxisse, contra quod
dicitur Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine
invidia communico. Unde subditur nondum enim poteratis, quasi dicat:
non subtraxi vobis escam propter meam invidiam, sed propter vestram
impotentiam, quia verba spiritualia nondum bene poteratis capere,
secundum illud Io. XVI, v. 12: adhuc multa habeo vobis
dicere, sed non potestis portare modo. Deinde, cum dicit sed nec
nunc quidem potestis, ostendit quod adhuc idem detrimentum patiuntur.
Et primo quidem ponit impotentiam cui adhuc subiacebant, dicens sed
nec nunc quidem potestis, quasi dicat: quod a principio perfectam
doctrinam capere non poteratis, non mirum fuit, quia hoc nescire
vestrae novitati competebat, secundum illud I Petr. c. II, 2:
sicut modo geniti infantes lac concupiscite. Sed hoc videtur esse
culpabile, quod post tantum tempus in quo proficere debuistis, eamdem
impotentiam retinetis, secundum illud Hebr. V, 12: cum deberetis
magistri esse propter tempus, rursus indigetis doceri, quae sunt
elementa sermonum Dei. Secundo assignat praedictae impotentiae
rationem, dicens adhuc enim carnales estis, scilicet vita et sensu.
Et ideo ea quae sunt spiritus capere non potestis, sed sapitis ea quae
sunt carnis, secundum illud Rom. VIII, 5: qui secundum carnem
sunt, quae carnis sunt sapiunt. Tertio ponit rationem probationis
inductae, dicens cum enim inter vos sit zelus et contentio, nonne
carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Ubi considerandum est
quod recte coniungit zelum et contentionem, quia zelus, id est
invidia, est contentionis materia. Invidus enim tristatur de bono
alterius, quod ille nititur promovere, et ex hoc sequitur contentio.
Unde Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia
et omne opus pravum. Et similiter e converso charitas, per quam quis
diligit bonum alterius, est materia pacis. Secundo considerandum est
quod zelus et contentio non habent locum nisi in carnalibus hominibus,
quia ipsi circa bona corporalia afficiuntur, quae simul a pluribus
integre possideri non possunt. Et ideo, propter hoc quod aliquis
aliquod bonum corporale possidet, alius impeditur a plena possessione
illius, et ex hoc sequitur invidia, et per consequens contentio. Sed
spiritualia bona, quibus spirituales afficiuntur, simul a pluribus
possideri possunt, et ideo bonum unius non est alterius impedimentum,
et propter hoc in talibus nec invidia, nec contentio locum habet.
Unde Sap. VII, 13: sine invidia communico. Tertio
considerandum est quare homines carnales dicit secundum hominem
ambulare, cum tamen homo ex spiritu et carne componatur, quia naturae
humanae consonum est, ut spiritus cognitionem a sensibus carnis
accipiat. Unde consequenter affectus rationis humanae secundum ea quae
sunt carnis movetur, nisi spiritus hominis per spiritum Dei supra
hominem elevetur. Unde dicitur Eccli. XXXIV, 6: sicut
parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi ab altissimo fuerit
emissa visitatio. Est ergo sensus secundum hominem, id est, secundum
naturam humanam sibi a Dei spiritu derelictam, sicut et in Ps.
IV, 3 dicitur: filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid
diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Quarto manifestat
probationem inductam, dicens cum enim quis, id est, aliquis vestrum,
dicat: ego quidem sum Pauli, quia a Paulo baptizatus et doctus,
alius autem: ego Apollo (genitivi casus), per quod denotatur in
vobis esse zelus et contentio, nonne homines estis, scilicet carnales
et non spirituales, utpote zelum et contentionem habentes pro rebus
humanis? Qualis enim homo est, talibus rebus afficitur et per
affectum inhaeret, secundum illud Osee IX, 10: facti sunt
abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Deinde, cum dicit quid
igitur est Apollo? Improbat eorum iudicium, quantum ad hoc quod plus
ministris attribuebant quam deberent. Et primo ostendit veritatem;
secundo excludit errorem, ibi nemo vos seducat; tertio infert
conclusionem intentam, ibi itaque nemo glorietur in hominibus. Circa
primum duo facit. Primo ostendit conditionem ministrorum; secundo
agit de eorum mercede, ibi unusquisque propriam mercedem. Circa
primum tria facit. Primo ponit ministrorum conditionem; secundo ponit
similitudinem, ibi ego plantavi, Apollo rigavit; tertio ostendit
intentum, ibi itaque neque qui plantat. Circa conditionem autem
ministrorum duo tangit. Primo quod non sunt domini, sed ministri,
dicens: vos de Paulo et Apollo gloriamini, igitur quaero a vobis:
quid est Apollo, et quid Paulus? Id est, cuius dignitatis vel
potestatis, ut digne de eis gloriari possitis? Et respondet:
ministri eius, scilicet Dei sunt. Quasi dicat: quod agunt in
Baptismo et in doctrina, non principaliter agunt sicut domini, sed
sicut ministri eius, secundum illud Is. LXI, 6: ministri Dei,
dicetur vobis. Posset autem alicui videri magnum esse, ministrum Dei
esse, et gloriandum esse in hominibus de ministeriis Dei. Et vere
esset, si sine hominibus non pateret accessus ad Deum, sicut illi qui
solent gloriari de ministris regis, sine quibus non patet aditus ad
regem. Sed hoc hic locum non habet, quia fideles Christi per fidem
habent accessum ad Deum, secundum illud Rom. V, 2: per quem
accessum habemus ad Deum per fidem et gratiam istam, in qua stamus,
et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Ideo signanter addit cui
credidistis, quasi dicat: per fidem iam estis coniuncti Deo, non
hominibus. Unde supra II, 5 dictum est: ut fides vestra non sit
in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Et ideo primo de Deo est
vobis gaudendum, quam de hominibus. Contingit autem quod ministri
hominum, vel dominorum, vel artificum primo habeant a seipsis aliquam
dignitatem, vel virtutem, ex qua idonei ad ministerium fiunt, sed hoc
non est de ministris Dei. Et ideo, secundo, ostendit quod tota
dignitas et virtus ministrorum est a Deo, dicens et unicuique sicut
Deus divisit, quasi dicat: in tantum aliquis, et unusquisque nostrum
habet de virtute ministrandi, inquantum ei Deus dedit, unde nec sic
nobis est gloriandum. II Cor. c. III, 5 s.: sufficientia
nostra a Deo, qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti.
Deinde, cum dicit ego plantavi, ponit similitudinem ministrorum ex
similitudine agricolarum, ubi duplex differentia operationum
intelligitur. Una, operationis unius ministri ad operationem
alterius. Et quantum ad hoc dicit ego plantavi, id est, in
praedicatione ad modum plantantis me habui, quia scilicet primo vobis
praedicavi fidem, Is. LI, v. 16: posui verba mea in ore tuo,
ut plantes caelos; Apollo rigavit, id est, ad modum rigantis se
habuit, qui aquam plantis exhibet ad hoc ut nutriantur et crescant.
Et similiter legitur Act. XVIII, 1 s. quod, cum Paulus
multos Corinthiorum convertisset, supervenit Apollo, qui multum
contulit his qui crediderunt, publice ostendens per Scripturam esse
Iesum Christum. Eccli. c. XXIV, 42 dicitur: rigabo hortum
meum plantationum. Secunda differentia est operationis ministrorum,
qui exterius operantur plantando et rigando, ad operationem Dei, qui
interius operatur. Unde subdit sed Deus incrementum dedit, interius
scilicet operando. II Cor. IX, 10: augebit incrementa frugum
iustitiae vestrae. Sic etiam in rebus corporalibus plantantes et
rigantes exterius operantur, sed Deus operatur interius per
operationem naturae ad incrementa plantarum. Deinde cum dicit itaque
neque qui plantat, neque qui rigat, etc., infert ex praemissis duas
conclusiones, quarum prima infertur secundum comparationem ministrorum
ad Deum, dicens: ex quo Paulus plantavit, et Apollo rigavit, non
sunt nisi ministri Dei, et non habent aliquid nisi a Deo, et non
operantur nisi exterius, Deo interius operante. Itaque neque qui
plantat est aliquid, scilicet principaliter et magnum de quo sit
gloriandum, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Ipse
enim per se est aliquid principale et magnum, de quo est gloriandum.
Actio enim non attribuitur instrumento, cui comparatur minister, sed
principali agenti. Unde Is. XL, v. 17 dicitur: omnes gentes
quasi non sint, sic sunt coram eo. Secundam conclusionem infert
pertinentem ad comparationem ministrorum ad invicem, dicens qui plantat
autem, et qui rigat, cum sint ministri Dei, et nihil nisi a Deo
habentes, et solum exterius operantes, unum sunt, ex conditione
naturae et ministerii ratione: quare scilicet non potest unus alteri
praeferri, nisi secundum donum Dei, et ita quantum in seipsis est,
unum sunt. Et quia, consequenter, in intentione ministrandi Deo
unum sunt per concordiam voluntatis, ideo stultum est de his qui unum
sunt, dissentire. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam
iucundum habitare fratres in unum. Rom. XII, 5: multi unum
corpus sumus in Christo.
|
|