|
Supra apostolus ostendit qualis sit conditio ministrorum, hic agit de
remuneratione eorum. Et primo ponit de mercede bonorum ministrorum;
secundo agit de punitione malorum, ibi nescitis quia templum Dei
estis, et cetera. Circa primum tria facit. Primo promittit
ministris mercedem propriam; secundo assignat rationem, ibi Dei enim
sumus; tertio agit de diversitate mercedis, ibi secundum gratiam
Dei. Dicit ergo primo: dictum est, quod neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat, non tamen inutiliter plantat vel rigat, sed
unusquisque suam propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
Quamvis enim qui incrementum dat, sit Deus, et ipse solus interius
operetur, exterius tamen laborantibus mercedem tribuit, secundum illud
Ier. XXXI, 16: quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a
lacrymis; quia merces est operi tuo. Quae quidem merces est ipse
Deus, secundum illud Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et
merces tua multa nimis. Pro qua mercede laborantes mercenarii
laudantur, secundum illud Lc. XV, 17: quanti mercenarii in domo
patris mei abundant panibus? Alioquin si pro alia mercede in opere
Dei aliquis laboret, laudandus non est, secundum illud Io. X,
12: mercenarius autem, cuius non sunt oves propriae, videt lupum
venientem, et fugit. Haec autem merces et communis est omnibus, et
propria singulorum: communis quidem, quia idem est quod omnes
videbunt, et quo omnes fruentur, scilicet Deus, secundum illud Iob
XXII, 26: super omnipotentem deliciis afflues, et levabis ad
Deum faciem tuam; Is. XXVIII, 5: in illa die erit dominus
exercituum corona gloriae et sertum exultationis populo suo. Et ideo
Matth. c. XX, 9 s. omnibus laborantibus in vinea datur unus
denarius. Propria vero merces erit singulorum: quia unus alio clarius
videbit, et plenius fruetur secundum determinatam sibi mensuram. Unde
et Dan. XII, 3 illi qui docti sunt, comparantur splendori
firmamenti, qui ad iustitiam erudiunt plurimos quasi stellae. Hinc
est quod Io. XIV, 2 dicitur: in domo patris mei mansiones multae
sunt, propter quod etiam hic dicitur unusquisque propriam mercedem
accipiet. Ostendit autem secundum quid attendatur mensura propriae
mercedis, cum subdit secundum suum laborem. Unde et in Ps.
CXXVII, 2 dicitur: labores manuum tuarum, quia manducabis,
beatus es et bene tibi erit. Non tamen propter hoc designatur
aequalitas secundum quantitatem laboris ad mercedem, quia, ut dicitur
II Cor. IV, 17: quod in praesenti est momentaneum et leve
tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae
pondus operabitur in nobis. Sed aequalitatem designat proportionis,
ut scilicet ubi est potior labor, ibi sit potior merces. Potest autem
intelligi labor esse potior tripliciter. Primo quidem secundum formam
charitatis, cui respondet merces essentialis praemii, scilicet
fruitionis et visionis divinae. Unde dicitur Io. XIV, 21: qui
diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo
ei meipsum. Unde qui ex maiori charitate laborat, licet minorem
laborem patiatur, plus de praemio essentiali accipiet. Secundo ex
specie operis; sicut enim in rebus humanis ille magis praemiatur qui in
digniori opere laborat, sicut architector quam artifex manualis, licet
minus laboret corporaliter: ita etiam in rebus divinis ille qui in
nobiliori opere occupatur, maius praemium accipiet quantum ad aliquam
praerogativam praemii accidentalis, licet forte minus corporaliter
laboret. Unde aureola datur doctoribus, virginibus et martyribus.
Tertio ex quantitate laboris, quod quidem contingit dupliciter. Nam
quandoque maior labor maiorem mercedem meretur, praecipue quantum ad
remissionem poenae, puta quod diutius ieiunat vel longius
peregrinatur, et etiam quantum ad gaudium quod percipiet de maiori
labore. Unde Sap. X, 17 dicitur: reddidit, Deus scilicet,
iustis mercedem laborum suorum. Quandoque vero est maior labor ex
defectu voluntatis. In his enim quae propria voluntate facimus,
minorem laborem sentimus. Et talis magnitudo laboris non augebit, sed
minuet mercedem. Unde dicitur Is. XL, 31: assument pennas ut
aquilae, current et non laborabunt, volabunt et non deficient; et ibi
praemittitur: deficient pueri et laborabunt. Deinde, cum dicit Dei
enim sumus, assignat rationem eius quod dixerat. Et primo ponit
rationem; secundo adhibet similitudinem, ibi Dei agricultura estis.
Dicit ergo primo: recte quilibet nostrum mercedem accipiet, Dei enim
sumus adiutores, scilicet secundum nostros labores. Contra quod
videtur esse quod dicitur Iob c. XXVI, 2: cuius adiutor es,
numquid imbecillis? Et Is. XL, 13: quis adiuvit spiritum
domini? Dicendum est autem, quod dupliciter aliquis alium adiuvat.
Uno modo augendo eius virtutem, et sic nullus potest esse Dei
adiutor. Unde et post praemissa verba Iob subditur: et sustentas
brachium eius qui non est fortis. Alio modo obsequendo operationi
alterius, sicut si minister dicatur domini adiutor, in quantum
exequitur opus eius aut ministerium artificis, et hoc modo ministri
Dei sunt eius adiutores, secundum illud II Cor. VI, 1:
adiuvantes autem exhortamur. Sicut ergo ministri hominum exequentes
eorum opera, mercedem ab eis accipiunt secundum suum laborem, ita et
minister Dei. Secundo adhibet similitudinem simplicis operis,
scilicet agriculturae et aedificationis. Populus quidem fidelis ager
est a Deo cultus, in quantum per operationem divinam fructum boni
operis Deo acceptum producit, secundum illud Rom. VII, 4:
sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificetis Deo, et
Io. XV, 1 dicitur: pater meus agricola est. Et hoc est quod
primo dicitur Dei agricultura estis, id est, quasi ager a Deo
cultus, et fructum ferens eius opere, et populus fidelis est quasi
domus a Deo aedificata, inquantum scilicet Deus in eis habitat,
secundum illud Eph. II, 22: et vos coaedificamini in habitaculum
Dei. Et ideo secundo dicitur Dei aedificatio estis, id est
aedificium a Deo constructum, secundum illud Ps. CXXVI, 1:
nisi dominus aedificaverit domum, et cetera. Sic igitur ministri Dei
sunt adiutores, inquantum laborant in agricultura et aedificatione
fidelis populi. Deinde, cum dicit secundum gratiam Dei, etc.,
agit de diversitate mercedis, et quia merces distinguitur secundum
distinctionem laboris, ut dictum est, ideo primo agit de diversitate
laboris; secundo de diversitate mercedis, ibi si quis superaedificat.
Circa primum duo facit. Primo ponit distinctionem laborum; secundo
subiungit admonitionem, ibi unusquisque autem videat, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo, relicta similitudine agriculturae
quam supra prosecutus fuerat, sub similitudine aedificationis suum
proprium laborem describit, dicens secundum gratiam Dei quae data est
mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Ubi considerandum est
quod architectus dicitur principalis artifex, et maxime aedificii, ad
quem pertinet comprehendere summam dispositionem totius operis, quae
perficitur per operationem manualium artificum. Et ideo dicitur
sapiens in aedificio, quia simpliciter sapiens est qui summam causam
cognoscit, scilicet Deum, et alios secundum Deum ordinat. Ita
sapiens in aedificio dicitur qui principalem causam aedificii, scilicet
finem, considerat, et ordinat inferioribus artificibus quid sit
propter finem agendum. Manifestum est autem quod tota structura
aedificii ex fundamento dependet, et ideo ad sapientem architectum
pertinet idoneum fundamentum collocare. Ipse autem Paulus fundamentum
spiritualis aedificii collocavit Corinthiis, unde supra dixit: ego
plantavi. Sicut enim se habet fundamentum in aedificio, sic plantatio
in plantis. Per utrumque enim significatur spiritualiter prima
praedicatio fidei. Unde et ipse dicit Rom. XV, 20: sic autem
praedicavi Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super
alienum fundamentum aedificarem, et ideo se comparat sapienti
architecto. Hoc autem non suae virtuti attribuit, sed gratiae Dei.
Et hoc est quod dicit secundum gratiam Dei quae data est mihi, qui
scilicet me aptum et idoneum ad hoc ministerium fecit. Infra XV,
10: abundantius omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei
mecum. Secundo describit laborem aliorum, dicens alius autem, id
est, quicumque inter vos laborat, superaedificat, fundamento a me
posito. Quod quidem potest ad duo referri. Uno quidem modo inquantum
aliquis superaedificat fidei in seipso fundatae profectum charitatis et
bonorum operum. I Petr. II, 5: et ipsi tamquam lapides vivi
superaedificamini. Alio modo ad doctrinam, per quam quis fundatam
fidem in aliis perfectius manifestat. Unde Ier. I, 10 dicitur:
ut aedifices et plantes. Et secundum hoc idem significat haec
superaedificatio, quod supra rigatio. Deinde, cum dicit unusquisque
autem, etc., subiungit monitionem, dicens: dictum est quod ad alios
pertinet superaedificare, unusquisque autem videat, id est,
diligenter attendat, quomodo superaedificet, id est, qualem doctrinam
fidei fundatam in aliis superaddat, vel qualia opera fidei in se
fundatae habeat. Prov. IV, 25: oculi tui videant recta, et
palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Secundo respondet tacite
quaestioni, quare scilicet admoneat alios de superaedificatione et non
de fundatione, vel potius assignat rationem quare dixerit quod ad alios
pertinet superaedificare, dicens fundamentum aliud nemo potest ponere,
praeter id quod positum est, scilicet a me, quod est Iesus
Christus, qui habitat in cordibus vestris per fidem, ut dicitur
Eph. III, 17. Et de fundamento dicitur Is. XXVIII,
16: ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem,
probatum, pretiosum, id est, in fundamento fundatum. Sed contra
videtur esse quod dicitur Apoc. XXI, 14: murus civitatis habens
fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum. Non
ergo solus Christus est fundamentum. Dicendum est autem, quod duplex
est fundamentum. Unum quidem quod per se habet soliditatem, sicut
rupes aliqua supra quam aedificium construitur, et huic fundamento
Christus comparatur. Ipse enim est petra de qua dicitur Matth.
VII, 25: fundata enim erat supra firmam petram. Aliud est
fundamentum, quod habet soliditatem non ex se, sed ex alio solido
subiecto, sicut lapides qui primo supponuntur petrae solidae. Et hoc
modo dicuntur apostoli esse fundamentum Ecclesiae, quia ipsi primo
superaedificati sunt Christo per fidem et charitatem. Unde dicitur
Eph. II, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum.
Deinde cum dicit si quis superaedificat, etc., agit de mercedis
differentia quantum ad hoc, quod quidam eam accipiunt sine detrimento,
quidam cum detrimento. Et circa hoc tria facit. Primo docet quod
diversitas operationum manifestatur ex retributione; secundo ostendit
quando manifestatur, ibi dies enim domini; tertio ostendit quomodo
manifestatur, ibi si cuius opus, et cetera. Circa primum
considerandum est quod apostolus intendens ostendere diversitatem
superaedificationis, sex ponit, videlicet tria contra tria. Ex una
quidem parte aurum, argentum, et lapides pretiosos; et ex alia parte
lignum, foenum et stipulam, quorum tria, scilicet aurum, argentum,
et lapides pretiosi habent quamdam inclytam claritatem simul et
inconsumptibilitatem et pretiositatem. Alia vero tria obscura sunt,
et facile ab igne consumuntur, et vilia sunt. Unde per aurum,
argentum et lapides pretiosos intelligitur aliquid praeclarum et
stabile; per lignum vero, foenum et stipulam aliquid materiale et
transitorium. Dictum est autem supra quod superaedificatio potest
intelligi, et quantum ad opera quae unusquisque superaedificat fidei
fundamento, et quantum ad doctrinam quam aliquis doctor vel praedicator
superaedificat in fundamento fidei ab apostolis fundatae. Unde ista
diversitas quam hic apostolus tangit, ad utramque superaedificationem
referri potest. Quidam ergo referentes haec ad superaedificationem
operum, dixerunt quod per aurum, et argentum, et lapides pretiosos
intelliguntur bona, quae quis fidei superaddit. Sed per lignum,
foenum, et stipulam debent intelligi peccata mortalia quae quis facit
post fidem susceptam. Sed ista expositio penitus stare non potest.
Primo quidem quia peccata mortalia sunt opera mortua, secundum illud
Hebr. IX, 14: mundabit conscientias nostras ab operibus
mortuis. In hoc autem aedificio nihil aedificatur nisi vivum,
secundum illud I Petr. II, v. 5: et ipsi tamquam lapides vivi
superaedificamini. Unde qui cum fide habet peccata mortalia, non
superaedificat, sed magis destruit vel violat, contra quem dicitur
infra: si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.
Secundo, quia peccata mortalia magis comparantur ferro, vel plumbo,
vel lapidi, tum propter gravitatem, tum quia etiam non renovantur per
ignem, sed semper in eo manent in quo sunt: peccata vero venialia
comparantur ligno, foeno et stipulae, tum propter levitatem, tum
etiam quia ab eis aliquis de facili expurgatur per ignem. Tertio,
quia secundum hanc expositionem videtur sequi, quod ille qui moritur in
peccato mortali, dummodo fidem retineat, finaliter salutem
consequatur, licet primo aliquas poenas sustineat. Sic enim
sequitur: si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem
salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quod quidem contrariatur
manifeste sententiae apostoli qua dicitur infra VI, 9 s.: neque
fornicarii, neque idolis servientes, etc. regnum Dei possidebunt;
et Gal. V, 21: qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.
Non est autem alicui salus nisi in regno Dei. Nam qui ab eo
excluduntur, mittuntur in ignem aeternum, ut dicitur Matth. XXV,
41. Quarto quia fides non potest dici fundamentum, nisi quia per
eam Christus habitat in nobis, cum supra dictum sit quod fundamentum
est ipse Christus Iesus. Non enim habitat Christus in nobis per
fidem informem, alioquin habitaret in Daemonibus, de quibus scriptum
est Iac. II, 19: et Daemones credunt et contremiscunt. Unde
quod dicitur Eph. III, 17, habitare Christum per fidem in
cordibus nostris, oportet intelligi de fide per charitatem formata,
cum scriptum sit I Io. IV, 16: qui manet in charitate in Deo
manet, et Deus in eo. Haec est fides quae per dilectionem operatur,
ut dicitur infra XIII, 4: charitas non agit perperam. Unde
manifestum est quod illi qui operantur peccata mortalia, non habent
fidem formatam, et ita non habent fundamentum. Oportet ergo
intelligere quod tam ille qui superaedificat fundamento aurum,
argentum, lapides pretiosos, quam etiam ille qui superaedificat
lignum, foenum, stipulam, vitet peccata mortalia. Ad horum ergo
distinctionem intelligendum est, quod actus humani ex obiectis speciem
habent. Duplex est autem obiectum humani actus, scilicet res
spiritualis et res corporalis, quae quidem obiecta differunt
tripliciter. Primo quidem quantum ad hoc quod res spirituales sunt
perpetuae, res autem corporales sunt transitoriae. Unde II Cor.
IV, 18: quae videntur, temporalia sunt; quae autem non
videntur, aeterna. Secundo, quantum ad hoc quod res spirituales in
seipsis claritatem habent, secundum illud Sap. VI, 13: clara
est et quae numquam marcescit sapientia. Res corporales obscuritatem
habent ex materia. Unde dicitur Sap. II, 5: umbrae transitus
est tempus nostrum. Tertio, quantum ad hoc quod res spirituales sunt
pretiosiores et nobiliores rebus corporalibus; unde Prov. III,
15 dicitur de sapientia: pretiosior est cunctis opibus; et Sap.
VII, 9: omne aurum in comparationem illius, arena est exigua, et
tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Et ideo opera
quibus homo innititur rebus spiritualibus et divinis comparantur auro,
argento et lapidi pretioso, quae sunt solida, clara et pretiosa. Ita
tamen quod per aurum designentur ea quibus homo tendit in ipsum Deum
per contemplationem et amorem; unde dicitur Cant. V, 11: caput
eius aurum optimum. Caput enim Christi est Deus, ut dicitur I
Cor. XI, 3. De quo auro dicitur Apoc. III, 18: suadeo
tibi emere a me aurum ignitum, id est sapientiam cum charitate. Per
argentum significantur actus, quibus homo adhaeret spiritualibus
credendis, et amandis, et contemplandis; unde in Glossa refertur
argentum ad dilectionem proximi, propter quod et in Psalmo
LXVII, 14 pennae columbae describuntur deargentatae, cuius
superior pars, id est, posteriora describuntur esse in pallore auri.
Sed per lapides pretiosos designantur opera diversarum virtutum,
quibus anima humana ornatur; unde dicitur Eccli. l, 10: quasi vas
auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Vel etiam mandata legis
Dei, secundum illud Ps. CXVIII, 127: dilexi mandata tua
super aurum et topazion. Opera vero humana quibus homo intendit rebus
corporalibus procurandis, comparantur stipulae, quae vilia sunt,
namque fulgent et facile comburuntur; habent tamen quosdam gradus,
prout quaedam sunt aliis stabiliora, quaedam vero facilius
consumptibilia; nam ipsi homines inter creaturas carnales et digniores
sunt, et per successionem conservantur. Unde comparantur lignis,
secundum illud Iudic. IX, 8: ierunt ligna sylvarum ut eligerent
super se regem. Caro autem hominis facilius corrumpitur per
infirmitatem et mortem; unde comparatur foeno, secundum illud Is.
XL, 6: omnis caro foenum. Ea vero quae pertinent ad gloriam huius
mundi facillime transeunt, unde stipulae comparantur; unde in Ps.
LXXXII, 14 sequitur: pone illos ut rotam et ut stipulam ante
faciem venti. Sic ergo superaedificare aurum, et argentum et lapides
pretiosos, est superaedificare fidei fundamento ea quae pertinent ad
contemplationem sapientiae divinorum, et amorem Dei, et devotionem
sanctorum, et obsequium proximorum, et ad exercitium virtutum.
Superaedificare vero lignum, foenum et stipulam, est superaddere
fidei fundamento ea quae pertinent ad dispositionem humanarum rerum, et
ad curam carnis, et ad exteriorem gloriam. Sciendum tamen quod
contingit aliquem hominem id intendere tripliciter. Uno modo ita quod
in his finem constituat; et cum hoc sit peccatum mortale, per hoc homo
non superaedificat sed, everso fundamento, aliud fundamentum
collocat. Nam finis est fundamentum in rebus appetibilibus quae
quaeruntur propter finem. Alio modo aliquis intendit uti praedictis
rebus totaliter ordinans eas in Dei gloriam; et quia opera
specificantur ex fine intento, hoc iam non erit aedificare lignum,
foenum et stipulam, sed aurum, argentum et lapides pretiosos. Tertio
modo aliquis licet in his finem non constituat, nec vellet propter ista
contra Deum facere, afficitur tamen istis magis quam deberet, ita
quod per haec retardatur ab his quae Dei sunt, quod est peccare
venialiter: et hoc proprie est superaedificare lignum, foenum,
stipulam, non quia ipsa superaedificentur proprie loquendo, sed quia
opera ad temporalium curam pertinentia habent venialia adiuncta propter
vehementiorem affectum ad ipsa, quae quidem affectio, secundum quod
magis et minus inhaeret, ligno, foeno et stipulae comparatur. Et
dupliciter potest distingui. Uno modo secundum permanentiam rerum
spiritualium, ut prius dictum est, alio modo secundum vehementiam
adhaesionis. Sciendum tamen quod et illi qui spiritualibus rebus
intendunt, non omnino possunt absolvi a cura rerum temporalium, nec
etiam qui in charitate rebus temporalibus intendunt, sunt omnino a
rebus spiritualibus vacui, sed studio diversificantur. Nam quidam
studium vitae suae ordinant ad spiritualia, temporalibus vero non
intendunt, nisi inquantum requirit necessitas corporalis vitae.
Quidam vero studium vitae suae applicant ad temporalia procuranda,
utuntur tamen spiritualibus rebus ad directionem vitae suae. Primi
igitur superaedificant aurum, argentum et lapides pretiosos; secundi
vero superaedificant foenum, lignum et stipulam. Ex quo patet, quod
illi qui superaedificant aurum, argentum et lapides pretiosos, habent
aliquid de peccatis venialibus, sed non in quantitate notabili,
propter hoc quod modicum attingunt de cura temporalium rerum. Illi
etiam qui superaedificant lignum, foenum, stipulam, habent aliquid
stabile, pretiosum et praeclarum, sed in minori quantitate, scilicet
inquantum diriguntur per bona spiritualia. Potest autem et haec
diversitas referri ad superaedificationem doctrinae. Nam illi qui
fidei ab apostolis fundatae per suam doctrinam superaedificant solidam
veritatem et claram, sive manifestam, et ad ornamentum Ecclesiae
pertinentem, superaedificant aurum, argentum, lapides pretiosos.
Unde Prov. X, 20: argentum electum labia iusti. Illi vero qui
fidei ab apostolis fundatae superaddunt in doctrina sua aliqua
inutilia, et quae non sunt manifesta, nec veritatis ratione
firmantur, sed sunt vana et inania, superaedificant lignum, foenum,
stipulam. Unde dicitur Ier. XXIII, 28: qui habet somnium,
narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum
vere. Quid paleis ad triticum? Qui vero falsitatem doceret, non
superaedificaret, sed magis subverteret fundamentum. Dicit ergo si
quis superaedificat, vel operando, vel docendo, super fundamentum
hoc, id est, super fidem formatam in corde, vel super fidem fundatam
ab apostolis et praedicatam, aurum, argentum aut lapides pretiosos,
id est spiritualia opera vel praeclaram doctrinam, vel lignum,
foenum, stipulam, id est corporalia opera, vel frivolam doctrinam,
uniuscuiusque opus manifestum erit, scilicet in divino iudicio, quale
sit. Non enim latet per humanam ignorantiam. Nam quidam videntur
superaedificare aurum, argentum, lapidem pretiosum, qui tamen
superaedificant lignum, foenum, stipulam, in rebus spiritualibus
corporalia meditantes, puta lucrum vel favorem humanum; quidam vero
videntur superaedificare lignum, foenum, stipulam, qui tamen
aedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, quia in
administratione temporalium nihil nisi spiritualia cogitant. Unde et
Sophon. I, 12 dicitur: scrutabor Ierusalem in lucernis, et
Lc. XII, v. 2: nihil opertum quod non reveletur. Deinde, cum
dicit dies enim domini, ostendit quando haec manifestatur. Et primo
ponit tempus manifestationis, cum dicit dies enim domini declarabit.
Circa quod sciendum est quod tunc dicitur esse tempus et dies alicuius
rei, quando est in optimo statu et maximo sui posse. Unde Eccle.
III, 1 dicitur: omnia tempus habent. Quando ergo homo suam
voluntatem implet, etiam contra Deum, tunc est dies hominis. Unde
dicitur Ier. XVII, 16: diem hominis non desideravi, tu scis.
Dies vero domini dicitur quando voluntas domini completur de
hominibus, qui per eius iustitiam vel praemiabuntur vel damnabuntur,
secundum illud Ps. LXXIV, 3: cum accepero tempus, ego
iustitias iudicabo. Unde secundum triplex Dei iudicium tripliciter
potest intelligi dies domini. Erit nempe quoddam iudicium generale
omnium, secundum illud Matth. XII, v. 41: viri Ninivitae
surgent in iudicio. Et secundum hoc dies domini dicitur novissimus
dies iudicii, de quo II Thess. II, 2: non terreamini quasi
instet dies domini. Et secundum hoc intelligitur dies domini
declarabit, quia in die iudicii manifestabitur differentia humanorum
meritorum. Rom. II, 16: in die quando iudicabit dominus occulta
hominum. Aliud autem est particulare iudicium quod fit de unoquoque in
morte ipsius, de quo habetur Lc. XVI, 23: mortuus est dives,
et sepultus est in Inferno, mortuus est autem mendicus, et portatus
est ab Angelis in sinum Abrahae. Et secundum hoc dies domini potest
intelligi dies mortis, secundum illud I Thess. V, 2: dies domini
sicut fur in nocte veniet. Sic ergo dies domini declarabit, quia in
morte uniuscuiusque eius merita patent. Unde dicitur Prov. XI,
7: mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et eiusdem XIV,
v. 32: sperat autem iustus in morte sua. Tertium autem est
iudicium in hac vita, inquantum Deus per tribulationes huius vitae
interdum homines probat. Unde dicitur infra XI, 32: cum
iudicamur, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Et
secundum hoc dicitur dies domini, dies temporalis tribulationis, de
quo dicitur Sophon. I, 14: vox diei domini amara, tribulabitur
ibi fortis. Dies ergo domini declarabit, quia in tempore
tribulationis affectus hominis probatur. Eccli. XXVII, 6:
vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
Secundo ostendit per quod fiet ista declaratio, quia per ignem, unde
sequitur quia in igne revelabitur, scilicet dies domini. Nam dies
iudicii revelabitur in igne, qui praecedet faciem iudicis, exurens
faciem mundi, et involvens reprobos, et iustos purgans: de quo
dicitur in Ps. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet, et
inflammabit in circuitu inimicos eius. Dies autem domini, qui est
dies mortis, revelabitur in igne Purgatorii, per quem purgabitur si
quid in elementis invenietur purgandum, de quo potest intelligi quod
dicitur Iob XXIII, 10: probabit me quasi aurum quod per ignem
transit. Dies vero qui est dies tribulationis divino iudicio
permissae, revelabitur in igne tribulationis, de quo dicitur Eccli.
II, 5: in igne probatur aurum et argentum, homines vero
acceptabiles in camino tribulationis. Tertio ponit effectum
manifestationis, cum subdit et uniuscuiusque opus quale sit, ignis
probabit, quia scilicet per quemlibet ignium praedictorum probantur
merita hominis vel demerita: unde in Ps. XVI, 3 dicitur: igne
me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. In his tribus quae
hic apostolus ponit, primum est conclusio duorum sequentium. Si enim
dies domini revelatur in igne, et ignis probat quale sit uniuscuiusque
opus, consequens est quod dies domini declaret differentiam operum
humanorum. Deinde cum dicit si cuius opus, ostendit modum praedictae
manifestationis. Et primo quantum ad bona opera, cum dicit si cuius,
id est, alicuius opus, quod ipse superaedificavit, manserit,
scilicet in igne, ille, scilicet qui superaedificavit, mercedem
accipiet. Ier. XXXI, 16: est merces operi tuo. Et Is.
XL, 10: ecce merces eius cum eo. Dicitur autem aliquod opus in
igne permanere illaesum dupliciter. Uno modo ex parte ipsius
operantis, quia scilicet ille qui hoc facit opus, scilicet bonae
doctrinae, vel quodcumque bonorum operum, propter huiusmodi opus non
punitur, inquantum scilicet nec torquebitur igne Purgatorii, nec igne
qui praecedit faciem iudicis, nec etiam aestuat igne tribulationis.
Qui enim non immoderate temporalia dilexit, consequens est quod non
nimis doleat de eorum amissione. Dolor enim causatur ex amore rei quae
amittitur. Unde superfluus amor superfluum generat dolorem. Alio
modo potest intelligi ex parte ipsius operis: quolibet enim
praedictorum iudiciorum superveniente homini, permanet et opus bonae
doctrinae, vel quodcumque aliud bonum opus. Nam igne tribulationis
superveniente, non cessat homo neque a vera doctrina, neque a bono
opere virtutis; utrumque autem horum permanet homini quantum ad meritum
et in igne Purgatorii et in igne qui praecedit faciem iudicis.
Secundo ostendit diem quantum ad mala opera, dicens si cuius, id
est, alicuius, opus arserit, scilicet per aliquem ignium
praedictorum, detrimentum patietur, scilicet qui hoc operatus est,
non tamen usque ad damnationem. Unde subdit: ipse autem salvus erit,
scilicet salute aeterna, secundum illud Is. XLV, 17: salvatus
est Israel in domino salute aeterna. Sic tamen quasi per ignem, quem
scilicet prius sustinuit, vel in hac vita, vel in fine huius vitae,
vel in fine mundi. Unde dicitur in Ps. LXV, 12: transivimus
per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Et Is.
XLIII, 2 s.: cum transieris per ignem, non combureris, et
flamma non comburet te, quia ego dominus Deus salvator tuus. Dicitur
autem opus alicuius ardere dupliciter. Uno modo ex parte operantis,
inquantum scilicet aliquis affligitur igne tribulationis propter
immoderatum affectum quo superflue terrena diligit, et punitur igne
Purgatorii, vel igne qui praecedet faciem iudicis propter peccata
venialia, quae circa curam temporalium commisit, sive etiam per
frivola et vana quae docuit. Alio modo ardet opus in igne ex parte
ipsius operis, quia scilicet tribulatione superveniente, homo non
potest vacare nec doctrinae vanae, nec terrenis operibus, secundum
illud Ps. CXLV, 4: in illa die peribunt omnes cogitationes
eorum. Nec etiam igne Purgatorii vel praecedente faciem iudicis
remanebit ei aliquid praedictorum vel ad remedium vel ad meritum. Et
similiter dupliciter patitur detrimentum, vel inquantum ipse punitur,
vel inquantum perdit id quod fecit, et quantum ad hoc dicitur Eccli.
XIV, 20 s.: omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui
operatur illud ibit cum illo, et omne opus electum in fine
iustificabitur, et qui operatur illud honorificabitur in illo. Quorum
primum pertinet ad eum qui superaedificat lignum, foenum et stipulam,
quod est opus in igne ardens; secundum autem pertinet ad eum qui
superaedificat aurum, argentum et lapides pretiosos, quod est opus
manens in igne absque detrimento.
|
|