|
Supra ostendit apostolus, quae sit merces bene laborantium, hic agit
de poena male laborantium sive destruentium. Et circa hoc duo facit.
Primo demonstrat poenam; secundo excludit errorem contrarium, ibi
nemo vos seducat. Ostendit autem poenam operantium ad destructionem,
prosequens similitudinem aedificii spiritualis, et circa hoc tria
facit. Primo ostendit dignitatem spiritualis aedificii; secundo
determinat poenam destruentium, ibi si quis; tertio assignat rationem
poenae, ibi templum enim Dei, et cetera. Dicit ergo primo: dictum
est quod ille qui superaedificat, mercedem salutis accipiet, vel sine
detrimento vel cum detrimento; sed ut possitis agnoscere, quae sit
poena male in vobis laborantium, oportet vos vestram dignitatem
agnoscere; quam primo ponit, dicens: an vos nescitis quia, vos
fideles Christi, estis templum Dei? Eph. c. II, 21 s.: in
quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino,
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei. Secundo probat quod
fideles sint templum Dei. Est enim de ratione templi quod sit
habitaculum Dei, secundum illud Ps. X, 5: Deus in templo sancto
suo. Unde omne illud in quo Deus habitat, potest dici templum.
Habitat autem Deus principaliter in seipso, quia ipse solus se
comprehendit. Unde et ipse Deus templum Dei dicitur Apoc. XXI,
22: dominus Deus omnipotens templum illius est. Habitat etiam
Deus in domo sacrata per spiritualem cultum, qui in ea sibi
exhibetur; et ideo domus sacrata dicitur templum, secundum illud Ps.
V, 8: adorabo ad templum sanctum tuum, et cetera. Habitat etiam
Deus in hominibus per fidem, quae per dilectionem operatur, secundum
illud Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris. Unde et ad probandum quod fideles sint templum Dei,
subiungit quod inhabitantur a Deo, cum dicit et spiritus Dei habitat
in vobis. Et Rom. VIII, 11 dictum est: spiritus, qui
suscitavit Iesum Christum habitabit in vobis. Ez. XXXVI,
27: spiritum meum ponam in medio vestri. Ex quo patet quod spiritus
sanctus est Deus, per cuius inhabitationem fideles dicuntur templum
Dei. Sola enim inhabitatio Dei templum Dei facit, ut dictum est.
Est autem considerandum quod Deus est in omnibus creaturis, in quibus
est per essentiam, potentiam et praesentiam, implens omnia bonitatibus
suis, secundum illud Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego
impleo. Sed spiritualiter dicitur Deus inhabitare tamquam in
familiari domo in sanctis, quorum mens capax est Dei per cognitionem
et amorem, etiam si ipsi in actu non cognoscant et diligant, dummodo
habeant per gratiam habitum fidei et charitatis, sicut patet de pueris
baptizatis. Et cognitio sine dilectione non sufficit ad inhabitationem
Dei, secundum illud I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in
Deo manet, et Deus in eo. Inde est quod multi cognoscunt Deum,
vel per naturalem cognitionem, vel per fidem informem, quos tamen non
inhabitat spiritus Dei. Deinde cum dicit si quis autem templum,
etc., subiungit poenam male operantium secundum convenientiam
praedictorum, dicens si quis autem, et cetera. Violatur autem
templum Dei dupliciter. Uno modo per falsam doctrinam, quae non
superaedificatur fundamento, sed magis subruit fundamentum et destruit
aedificium. Unde dicitur Ez. XIII, 19 de falsis prophetis:
violabant me ac populum meum propter pugillum hordei et fragmentum
panis. Alio modo violat aliquis templum Dei per peccatum mortale,
per quod aliquis vel seipsum corrumpit vel alium, opere vel exemplo.
Unde dicitur Malac. II, 11: contaminavit Iudas
sanctificationem domini quam dilexit. Sic autem dignum est, ut
disperdatur ille a Deo per damnationem aeternam qui violat spirituale
templum Dei, vel qualitercumque polluit. Unde dicitur Malac.
II, 12: disperdet dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et
discipulum. Et in Ps. XI, 4: disperdet dominus universa labia
dolosa, et cetera. Deinde cum dicit templum Dei, etc., assignat
rationem eius quod dixerat de sanctitate templi. Qui enim aliquam rem
sacram violat, sacrilegium committit, unde dignum est ut disperdatur.
Templum enim Dei sanctum est quod estis vos, sicut supra dictum est,
et in Ps. LXIV, 5 dicitur: sanctum est templum tuum, mirabile
in aequitate; et alibi domum tuam, domine, decet sanctitudo. Et
quidem in materiali templo est quaedam sacramentalis sanctitas, prout
templum divino cultui dedicatur, sed in fidelibus Christi est
sanctitas gratiae, quam consecuti sunt per Baptismum, secundum illud
infra IV, 11: abluti estis, sanctificati estis. Deinde cum
dicit nemo vos seducat, excludit errorem contrarium. Et primo monet
fideles ut sibi caveant a seductione errorum; secundo docet modum
cavendi, ibi si quis inter vos; tertio assignat rationem, ibi
sapientia enim huius mundi, et cetera. Circa primum sciendum quod
quidam dixerunt quod Deus neque punit, neque remunerat hominum facta;
ex quorum persona dicitur Sophon. I, 12: qui dicunt in cordibus
suis: non faciet bene dominus, et non faciet male. Et Thren.
III, 37 s.: quis est iste qui dixit, ut fieret, domino non
iubente? Ex ore altissimi non egredietur bonum neque malum. Ad hunc
ergo errorem excludendum dicit nemo vos seducat, asserens scilicet quod
ille qui templum Dei violat, non disperdatur a Deo, sicut Eph.
V, 6 dicitur: nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc enim
venit ira Dei in filios diffidentiae. Deinde cum dicit si quis inter
vos, etc., docet modum cavendi huiusmodi seductionem. Ubi sciendum
est quod quidam dixerunt Deum non punire peccata hominum, innitentes
rationibus humanae sapientiae, puta quod Deus non cognoscat
singularia, quae fiunt hic, ex quorum persona dicitur Iob XXII,
v. 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Ad
hoc ergo vitandum dicit si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc
saeculo, id est, sapientia saeculari, quae in eo quod contrariatur
veritati fidei, non est sapientia, licet videatur esse, stultus
fiat, abiiciendo istam sapientiam apparentem, ut sit sapiens,
scilicet secundum sapientiam divinam, quae est vera sapientia. Et hoc
etiam observandum est non solum in his in quibus saecularis sapientia
contrariatur veritati fidei, sed etiam in omnibus in quibus
contrariatur honestati morum. Unde Prov. XXX, 1 dicitur: Deo
secum morante confortatus est, et cetera. Deinde cum dicit sapientia
huius mundi, etc., assignat rationem eius quod dixerat. Et primo
ponit rationem. Videbatur enim ineptam monitionem fecisse, ut aliquis
fieret stultus, et vere inepta esset si stultitia illa, de qua
loquebatur, esset per abnegationem verae sapientiae, sed non est ita.
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Dicitur autem
sapientia huius mundi, quae principaliter mundo innititur. Nam illa,
quae per res huius mundi ad Deum attingit, non est sapientia mundi,
sed sapientia Dei, secundum illud Rom. I, 19 s.: Deus enim
illis revelavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae
facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sapientia ergo mundi, quae sic
rebus intendit, ut ad divinam veritatem non pertingat, stultitia est
apud Deum, id est, stultitia reputatur secundum divinum iudicium.
Is. XIX, 11: stulti principes Thaneos, sapientes consiliarii
Pharaonis dederunt consilium insipiens. Secundo probat quod dixerat
per duas auctoritates, quarum prima scribitur Iob V, 13. Unde
dicit scriptum est: comprehendam sapientes in astutia eorum.
Comprehendit autem sapientes dominus in astutia eorum, quia per hoc
ipsum quod astute cogitant contra Deum, impedit Deus eorum conatum,
et implet suum propositum; sicut per malitiam fratrum Ioseph volentium
impedire eius principatum, impletum est per divinam ordinationem, quod
Ioseph in Aegypto venditus principaretur. Unde et ante praemissa
verba dicit Iob: qui dissipat cogitationes eorum, scilicet
malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; quia, ut
dicitur Prov. XXI, 30, non est sapientia, non est scientia,
non est consilium contra dominum. Secunda auctoritas sumitur ex
Ps., unde dicit et iterum scriptum est: dominus novit cogitationes
sapientium, id est, secundum sapientiam mundi, quoniam vanae sunt;
quia scilicet non pertingunt ad finem cognitionis humanae, quae est
cognitio veritatis divinae. Unde dicitur Sap. XIII, v. 1:
vani sunt homines, in quibus non subest sapientia Dei. Deinde cum
dicit itaque nemo glorietur in hominibus, infert conclusionem
principaliter intentam, scilicet quod non debeant gloriari de ministris
Dei. Et primo concludit propositum ex praedictis dicens itaque, ex
quo ministri nihil sunt, sed laborant pro mercede, nemo glorietur in
hominibus; sicut et in Ps. CXLV, 2 s. dicitur: nolite
confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est
salus. Et Ier. XVII, 5: maledictus vir qui confidit in
homine, et cetera. Secundo rationem assignat ex dignitate fidelium
Christi, assignans ordinem fidelium in rebus. Et primo ponit ordinem
rerum ad fideles Christi, dicens omnia vestra sunt, quasi dicat:
sicut homo non gloriatur de rebus sibi subiectis, ita et vos gloriari
non debetis de rebus huius mundi, quae omnia sunt vobis data a Deo,
secundum illud Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius.
Exponit autem, quae omnia, inter quae primo ponit ministros
Christi, qui sunt divinitus ordinati ad ministerium fidelium,
secundum illud II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per
Iesum. Et hoc est, quod dicit sive Paulus, qui plantavit, sive
Apollo, qui rigavit, sive Cephas, id est, Petrus, qui est
universalis pastor ovium Christi, ut dicitur Io. ult. Post haec
ponit res exteriores, cum dicit sive mundus, qui est continentia
omnium creaturarum, qui quidem est fidelium Christi, eo quod homo per
res huius mundi iuvatur, vel quantum ad necessitatem corporalem, vel
quantum ad cognitionem Dei, secundum illud Sap. XIII, 5: a
magnitudine speciei et creaturae, et cetera. Consequenter ponit ea
quae pertinent ad ipsam hominis dispositionem, dicens sive vita, sive
mors, quia scilicet fidelibus Christi et vita est utilis in qua
merentur, et mors per quam ad praemia perveniunt, secundum illud
Rom. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, et cetera. Et
Phil. I, 21: mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Ad
haec autem duo reducuntur omnia bona vel mala huius mundi, quia per
bona conservatur vita, per mala pervenitur ad mortem. Ultimo ponit
quae pertinent ad statum hominis praesentem vel futurum, dicens sive
praesentia, id est, res huius vitae, quibus iuvamur ad merendum;
sive futura, quae nobis reservantur ad praemium. Non enim habemus hic
civitatem permanentem, sed futuram inquirimus, ut dicitur Hebr.
ult. Omnia, inquit, vestra sunt, id est, vestrae utilitati
deservientia, secundum illud Rom. VIII, 28: diligentibus
Deum omnia cooperantur in bonum. Sic ergo primus ordo est rerum
Christi ad fideles; secundus vero fidelium Christi ad Christum,
quos ponit subdens vos autem Christi estis, quia scilicet sua morte
vos redemit. Rom. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini
sumus. Tertius ordo est Christi, secundum quod homo ad Deum; ideo
addit Christus autem, secundum quod homo, Dei est. Unde eum Deum
et dominum in Ps. VII, 2 nominat, dicens: domine Deus meus,
in te speravi, ut nomine Dei tota Trinitas intelligatur. Quia ergo
nullus debet gloriari de eo quod infra ipsum est, sed de eo quod est
supra ipsum, ideo non debent fideles Christi gloriari de ministris,
sed magis ministri de ipsis. II Cor. VII, 4: multa mihi
fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis. Sed fideles
Christi debent gloriari de Christo, secundum illud Gal. ult.:
mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, sicut
Christus de patre, secundum illud Sap. II, 16: gloriatur se
patrem habere Deum.
|
|