|
Superius redarguit apostolus Corinthios de hoc, quod de quibusdam
ministris gloriabantur, hic autem arguit eos quod alios ministros
contemnebant. Et circa hoc duo facit. Primo arguit eorum culpam;
secundo instat ad eorum correctionem, ibi non ut confundam vos. Circa
primum duo facit. Primo arguit eorum temeritatem, qua male de
ministris iudicabant; secundo arguit eorum elationem, qua Christi
ministros contemnebant, ibi hoc autem, fratres. Circa primum duo
facit. Primo ostendit, quid sit de ministris Christi firmiter
sentiendum; secundo quod non sit de eis temere iudicandum, ibi hic iam
quaeritur inter dispensatores. Dicit ergo primo: dixi quod nullus
vestrum debet gloriari de hominibus, tamen quilibet vestrum debet
cognoscere auctoritatem officii nostri, ad quod pertinet quod sumus
mediatores inter Christum cui servimus, ad quos pertinet quod dicit
sic nos existimet homo ut ministros Christi, Is. LXI, v. 6:
sacerdotes Dei vocabimini ministri Dei nostri, dicetur vobis, et
inter membra eius, quae sunt fideles Ecclesiae, quibus dona Christi
dispensant, ad quos pertinet quod subditur et dispensatores mysteriorum
Dei, id est, secretorum eius, quae quidem sunt spiritualia eius
documenta, secundum illud infra XIV, 2: spiritus est, qui
loquitur mysteria; vel etiam ecclesiastica sacramenta, in quibus
divina virtus secretius operatur salutem. Unde et in forma
consecrationis Eucharistiae dicitur: mysterium fidei. Pertinet ergo
ad officium praelatorum Ecclesiae, quod in gubernatione subditorum
soli Christo servire desiderent, cuius amore oves eius pascunt,
secundum illud Io. ult.: si diligis me, pasce oves meas. Pertinet
etiam ad eos, ut divina populo dispensent, secundum illud infra IX,
17: dispensatio mihi credita est, et secundum hoc sunt mediatores
inter Christum et populum, secundum illud Deut. V, 5: ego
sequester fui, et medius illo tempore inter Deum et vos. Haec autem
aestimatio de praelatis Ecclesiae necessaria est ad salutem fidelium;
nisi enim eos recognoscerent ministros Christi, non eis obedirent,
tamquam Christo, secundum illud Gal. IV, 14: sicut Angelum
Dei excepistis me, sicut Iesum Christum. Rursum, si eos non
cognoscerent dispensatores, recusarent ab eis dona recipere, contra
illud quod idem apostolus dicit II Cor. II, 10: quod donavi,
si quid donavi, propter vos in persona Christi donavi. Deinde cum
dicit hic iam quaeritur inter dispensatores, ostendit circa ministros
Christi, temere iudicari non debere. Et circa hoc tria facit.
Primo, ponit quoddam per quod iudicare satagunt de fidelitate
ministrorum; secundo, ostendit de hoc iudicio se non curare, sed Deo
reservare, ibi mihi autem pro minimo est; tertio, concludit
prohibitionem temerarii iudicii, ibi itaque nolite. Circa primum
considerandum est, quod ministrorum et dispensatorum Christi, quidam
sunt fideles, quidam infideles. Infideles dispensatores sunt, qui in
dispensandis divinis ministeriis non intendunt utilitatem populi, et
honorem Christi, et utilitatem membrorum eius, secundum illud Lc.
XVI, v. 11: in iniquo mammona fideles non fuistis. Fideles
autem, qui in omnibus intendunt honorem Dei, et utilitatem membrorum
eius, secundum illud Lc. XII, 42: quis, putas, est fidelis
servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam? Qui
autem sunt fideles divino iudicio manifestabuntur in futuro. Sed
Corinthii temere volebant discutere, qui dispensatores essent fideles
vel infideles. Et hoc est quod dicit hic, hoc est, inter vos, iam,
id est, praesenti tempore, quaeritur, id est, discutitur, ut quis,
id est aliquis, inter dispensatores fidelis inveniatur. Iudicabant
enim plures esse infideles, vix aliquem virum putantes esse fidelem,
secundum illud Prov. XX, 6: multi viri misericordes vocantur,
virum autem fidelem quis inveniet? Deinde cum dicit mihi autem pro
minimo est, ostendit se hoc iudicium reputare nihil, et circa hoc tria
facit. Primo ponit, quod non curat circa hoc ab aliis iudicari,
dicens mihi autem, qui sum minimus inter dispensatores, pro minimo
est, id est, minima bona reputo, ut a vobis iudicer, scilicet esse
fidelis, vel infidelis. Et ne putarent ab apostolo haec dici in eorum
contemptum, ac si eorum iudicium despiceret, quasi vilium personarum,
subiungit aut ab humano intellectu, qui est dies hominis, secundum
illud Io. XI, 9: qui ambulat in die, non offendit, quia lucem
huius mundi videt. Vel ad litteram aut ab humano die, id est, ab
intellectu in hoc tempore iudicantibus, quasi dicat: vestrum, vel
quorumcumque hominum iudicium parum curo. Ier. XVII, 16: diem
hominis non desideravi, tu scis. Est autem sciendum, quod de iudicio
hominum dupliciter debet curari. Uno modo, quantum ad alios, qui ex
eorum bono, vel aedificantur, vel scandalizantur, et sic sancti non
pro minimo, sed pro magno habent ab hominibus iudicari, cum dominus
dicat Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent
patrem vestrum, qui in caelis est. Alio modo quantum ad seipsos, et
sic non curant multum, quia nec gloriam humanam concupiscunt, secundum
illud I Thess. II, 6: neque gloriam ab hominibus quaerentes,
neque aliquid a vobis, neque ab aliis. Neque opprobrium hominis
timent, secundum illud Is. LI, 7: nolite timere opprobrium
hominum, et blasphemias eorum ne timeatis. Unde apostolus signanter
dicit mihi autem, etc., id est, quantum ad me pertinet, non autem
id pro nullo est, sed pro minimo, quia bona temporalia, inter quae
bona fama computatur, non sunt nulla bona, sed minima, ut Augustinus
dicit in libro de libero arbitrio. Unde et Sap. VII, 9: omne
aurum in comparatione illius arena est exigua. Secundo ostendit, quod
neque seipsum iudicare praesumit, dicens sed neque meipsum iudico.
Videtur autem hoc esse contra id quod infra XI, 31 dicitur: si
nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Debet ergo
quilibet iudicare seipsum. Sed sciendum est, quod iudicio
discussionis, de quo apostolus hic loquitur, quilibet debet iudicare
seipsum, secundum illud Ps. LXXVI, 7: exercitabar et scopebam
spiritum meum, et similiter iudicio condemnationis et reprehensionis in
manifestis malis, secundum illud Iob XIII, 15: arguam coram eo
vias meas; sed iudicio absolutionis non debet aliquis praesumere se
iudicare ut innocentem; unde dicitur Iob IX, 20: si iustificare
me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem considero, pravum
me comprobabit. Cuius rationem assignat, dicens nihil mihi conscius
sum, id est, non habeo alicuius peccati mortalis conscientiam,
secundum illud Iob XXVII, 6: neque reprehendit me cor meum in
omni vita mea. Sed non in hoc iustificatus sum, id est, non sufficit
ad hoc, quod me iustum pronunciem, quia possunt aliqua peccata in me
latere, quae ignoro, secundum illud Ps.: delicta quis intelligit?
Et Iob c. IX, 21 dicitur: et si simplex fuero, hoc ipsum
ignorabit anima mea. Tertio concludit cui hoc iudicium reservetur,
dicens qui autem iudicat me dominus est, id est, ad solum Deum
pertinet iudicare utrum sim fidelis minister an non; hoc enim pertinet
ad intentionem cordis, quam solus Deus ponderare potest, secundum
illud Prov. XVI, 2: spirituum ponderator est dominus. Et
Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis
cognoscet illud? Ego dominus probans renes et scrutans corda. Deinde
cum dicit itaque nolite, etc., concludit prohibitionem temerarii
iudicii, et circa hoc tria facit. Primo prohibet praevenire divinum
iudicium, dicens: itaque exemplo meo qui neque meipsum iudico, neque
ab aliis iudicari curo, sed iudicium meum Deo reservo, nolite ante
tempus iudicare, quia, ut dicitur Eccle. c. VIII, 6, omni
negotio tempus est et opportunitas. Quoadusque veniat dominus,
scilicet ad iudicandum, secundum illud Is. III, v. 14:
dominus ad iudicium veniet cum senatoribus populi sui. Unde et dominus
dixit Matth. VII, 1: nolite iudicare. Sed hoc intelligendum
est de occultis; de manifestis autem iudicare commissum est a Deo
hominibus, secundum illud Deut. I, 16: audite illos, et quod
iustum est iudicate. Sunt enim aliqua manifesta non solum per
evidentiam facti, sicut notoria, sed et propter confessionem, aut
testium probationem. Occulta vero Deus suo reservat iudicio. Sunt
autem occulta nobis, quae latent in corde, vel etiam in abscondito
fiunt, et de his dicitur in Ps. IV, 5: quae dicitis in cordibus
vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Unde homo quidem de
his est temerarius iudex, sicut iudex delegatus, qui excedit formam
mandati iudicii de causa non sibi commissa. Est ergo temerarium
iudicium, quando aliquis de dubiis iudicat. Perversum autem, quando
falsum iudicium profert. Et quamvis non sit iudicandum circa
personas, puta ut aliquis iudicet malum hominem, qui bonus est, tamen
multo gravius est, ut iudicium pervertatur de rebus ipsis, puta si
quis diceret virginitatem esse malam, et fornicationem bonam. Contra
quod dicitur Is. V, 20: vae qui dicitis bonum malum, et malum
bonum. Secundo describit perfectionem futuri divini iudicii, dicens
qui, scilicet dominus ad iudicandum veniens, illuminabit abscondita
tenebrarum, id est faciet esse lucida et manifesta ea quae occulte in
tenebris facta sunt. Et manifestabit consilia cordium, id est omnia
cordis occulta, secundum illud Iob XII, 22: qui revelat occulta
de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Et Sophon. I,
12: scrutabor Ierusalem in lucernis. Quod quidem est intelligendum
tam de bonis, quam de malis, quae non sunt per poenitentiam tecta,
secundum illud Ps. XXXI, v. 1: beati quorum remissae sunt
iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Tertio ponit fructum,
quem boni reportabunt de divino iudicio, dicens et tunc laus erit
unicuique, scilicet bonorum a Deo. Quae quidem laus vera erit, quia
Deus nec decipi, nec decipere potest. Rom. II, 29: cuius laus
non ex hominibus, sed ex Deo est. II Cor. X, 18: non enim
qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat.
|
|