|
Postquam apostolus reprehendit in Corinthiis temeritatem, qua
ministros Christi iudicabant, hic arguit eorum elationem, qua
ministros Christi contemnebant. Et circa hoc tria facit. Primo
proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi quis enim te
discernit? Tertio eorum contemptum ironice loquens irridet, ibi iam
saturati estis. Circa primum considerandum est, quod apostolus supra
volens reprimere contentiones Corinthiorum, quas habebant ratione
ministrorum, usus fuerat nominibus bonorum ministrorum Christi, sicut
supra I, 12 dixit: unusquisque vestrum dicit: ego quidem sum
Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae; et supra III, 22
ubi dixit: sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, et tamen non
gloriabantur de bonis ministris Christi, nec propter eos dissidebant,
sed propter pseudo-apostolos, quos nominare noluit, ne videretur ex
odio, vel invidia contra eos loqui; sed loco eorum posuerat nomen suum
et aliorum bonorum praedicatorum, et hoc est quod dicit haec autem,
fratres, scilicet quae dixi de ministris, de quibus gloriamini, et
pro quibus contenditis, transfiguravi id est, figuraliter loquens,
transtuli, in me et Apollo. Dicit enim Prov. I, 6:
animadvertent parabolam et interpretationem verba sapientium et
aenigmata eorum. Et hoc propter vos, id est, vestram utilitatem,
II Cor. IV, 15: omnia propter vos; ut in vobis discatis, ne
unus vestrum infletur, id est, superbiat, adversus alium proximum
suum, pro alio, scilicet pro quocumque ministro Christi, ne supra
quam scriptum est, id est, ultra formam vobis in praemissis
descriptam. Dicitur enim Sap. IV, v. 19: disrumpens illos
inflatos sine voce. Deinde cum dicit quis enim te discernit?
Assignat rationem quare unus non debeat contra alium inflari. Et
primo ponit rationem, dicens quis enim te discernit? Quod potest
intelligi dupliciter: uno modo sic: quis enim te discernit a massa
perditorum? Tu teipsum discernere non potes: unde non habes in te
unde contra alium superbias. Et de hac discretione dicitur in Ps.
XLII, 1: iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non
sancta. Alio modo potest intelligi quis te discernit, scilicet
superiorem faciens proximo tuo? Hoc quod tu facere non potes, unde
contra eum superbire non debes. Et de hac discretione dicitur Eccli.
XXXIII, 11: in multitudine disciplinae domini separavit eos,
et immutavit vias illorum. Sed inter homines, inquantum sunt fideles
Christi, non est discretio, quia, ut dicitur Rom. XII, 5,
multi unum corpus sumus in Christo. Et dicit Petrus: nihil
discernit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Secundo
excludit quamdam rationem. Posset enim aliquis discerni a bonis vel a
malis, melior eis existens, propter bona quae habet, puta fidem,
sapientiam, et huiusmodi. Sed hoc excludit apostolus, dicens quid
autem habes, quod non accepisti? Quasi dicat: nihil. Omnia enim
bona sunt a Deo, secundum illud Ps. CIII, 28: aperiente te
manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et Par. XXIX, 14:
tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Et ex
hoc concludit propositum, dicens si autem accepisti, quid gloriaris,
quasi non acceperis? Ille igitur gloriatur quasi non accipiens, qui
de seipso gloriatur, et non de Deo, sicut de quibusdam dicitur in
Ps. XLVIII, v. 7: qui confidunt in virtute sua, et in
multitudine divitiarum suarum gloriantur. Et ad hoc pertinet prima
species superbiae, qua scilicet aliquis superbiendo, quod habet,
dicit a seipso habere, iuxta illud Ps. XI, 5: labia nostra a
nobis sunt, quis noster dominus est? Ille autem gloriatur quasi
accipiens, qui omnia Deo adscribens, gloriatur de ipso, sicut supra
dictum est: qui gloriatur, in domino glorietur. Sic autem gloriari
non est superbire, sed humiliari sub Deo, cui homo dat gloriam,
secundum illud Eccli. ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam.
Deinde, cum dicit iam saturati estis, irridet eorum superbiam, qui
apostolos Christi contemnebant. Et primo in generali, secundo in
speciali, ibi nos stulti sumus, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo irridet in eis quod de se nimis praesumebant; secundo deridet in
eis, quod apostolos contemnebant, ibi puto enim quod Deus, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo irridet eos de praesumptione,
qua sibi attribuebant quod non habebant; secundo irridet eos de hoc,
quod sibi singulariter attribuebant, quod singulariter non habebant,
ibi sine nobis regnatis. Attribuebant autem sibi abundantiam bonorum,
quorum quaedam sunt interiora; et quantum ad hoc dicit iam saturati
estis, id est, vobis videtur quod saturati estis, id est, abundanter
refecti spirituali dulcedine, de qua dicitur in Ps. XVI, 15:
satiabor dum manifestabitur gloria tua. Poterat autem eis secundum
veritatem dici, quod iam saturati estis, non plenitudine, sed
fastidio, secundum illud Prov. XXVII, 7: anima satiata
calcabit favum. Quaedam vero sunt bona exteriora, et quantum ad hoc
dicit iam divites facti estis, sicut vobis videtur, scilicet divitiis
spiritualibus, de quibus dicitur Is. c. XXXIII, 6: divitiae
salutis sapientia et scientia. Simile est, quod dicitur Apoc.
III, v. 17: dicis, quia dives sum, et locuples valde, et
nullius egeo. Sed contra hoc videtur illud quod supra dixit in
principio, dicens quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni
verbo, et in omni scientia, et cetera. Sed dicendum est, quod supra
dixit quantum ad bonos, qui inter eos erant; hic autem dicit quantum
ad praesumptuosos, qui superbiebant de eo quod non habebant. Potest
et aliter distingui satietas et divitiae, ut saturitas referatur ad
usum gratiae, quo quis spiritualibus fruitur; divitiae autem ad ipsos
habitus gratiarum. Secundo cum dicit sine nobis regnatis, irridet
eos, quod sibi singulariter attribuebant quod non habebant. Unde
dicit sine nobis regnatis, id est, ita vobis videtur, quod regnum ad
vos pertineat, non ad nos. Sic enim erant decepti a
pseudo-apostolis, ut crederent se solos habere fidei veritatem, quae
in regno Dei consistit, apostolum autem et sequaces eius errare.
Contra quos dicitur Is. V, 8: numquid habitabitis vos soli in
medio terrae? Et ne videatur apostolus ex invidia hoc dicere,
subiungit utinam regnetis. Optat enim ut veram fidem habeant,
secundum illud Act. XXVI, 29: opto omnes qui audiunt, tales
fieri, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. Et ut eis exempla
humilitatis praebeat, subiungit ut et nos regnemus vobiscum, quasi
dicat: si aliquam excellentiam habetis, non dedignamur vos sequi,
sicut vos dedignamini sequi nos, contra illud quod dicitur Gal.
IV, v. 18: quod bonum est, aemulamini in bono semper. Et est
advertendum, quod apostolus hic quatuor species superbiae tangit,
quarum prima est, quando aliquis reputat se non habere a Deo quod
habet, quam tangit dicens quid gloriaris quasi non acceperis? Et hoc
etiam potest reduci ad secundam speciem qua aliquis existimat propriis
meritis accepisse. Tertia species est, qua quis iactat se habere quod
non habet, et quantum ad hoc dicit iam saturati estis, iam divites
facti estis. Quarta species, quando aliquis, despectis caeteris,
singulariter vult videri, et quantum ad hoc pertinet quod dicit sine
nobis regnatis. Deinde, cum dicit puto quod Deus, etc., irridet
eos de hoc quod apostolos Christi contemnebant, et primo irrisorie
ponit contemptum; secundo causam contemptus, ibi quia spectaculum
facti sumus. Dicit ergo primo: prius dixi, quod sine nobis
regnatis, puto enim, id est, vos putare videmini, quod Deus nos
apostolos ostendit novissimos, cum tamen infra c. XII, 28
dicatur, quod Deus in Ecclesia posuit primum apostolos. Sic enim
impletur quod dicitur Matth. XX, 16: erunt primi novissimi, et
novissimi primi. Et ponit exemplum: tamquam morti destinatos. Illi
enim, qui sunt condemnati ad mortem, novissimi habentur inter
homines, utpote quos indignum sit vivere, et tales apostoli reputantur
a mundanis hominibus, secundum illud Ps. XLIII, 22:
aestimati sumus sicut oves occisionis. Deinde, cum dicit quia
spectaculum, assignat causam contemptus. Circa quod considerandum
est, quod quando aliqui sunt condemnati ad mortem, convocantur homines
ad eorum occisionem, quasi ad spectaculum, et hoc maxime fiebat circa
eos, qui damnabantur ad bestias. Quia apostoli erant quasi morti
destinati, subiungit quia spectaculum facti sumus mundo, quasi totus
mundus concurrat ad spectandum nostram occisionem, secundum illud Ps.
XLIII, v. 14: posuisti nos opprobrium vicinis nostris.
Exponit autem quid nomine mundi intelligat, cum subdit et Angelis,
et hominibus, scilicet bonis et malis. Concurrebant enim ad eorum
spectaculum boni Angeli ad confortandum, mali autem ad impugnandum;
boni homines ad compatiendum, et exemplum patientiae sumendum, mali
homines ad persequendum, et irridendum. Deinde cum dicit nos stulti,
etc., irridet eos in speciali, quod apostolos contemnebant. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit contemptum; secundo causam
contemptus, ibi usque in hanc horam, et cetera. Circa primum irridet
eorum contemptum quantum ad hoc, quod sibi excellentiam, apostolis
defectum attribuebant. Et primo quantum ad perfectionem intellectus.
Et quantum ad hoc dicit nos stulti sumus propter Christum, id est
stulti reputamur, quia crucem Christi praedicamus, supra I, 18:
verbum crucis pereuntibus stultitia est, et etiam quia propter
Christum opprobria et contentiones sustinemus, secundum illud Sap.
V, 4: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam. Item, ut
legitur Act. c. XXVI, 24, Festus dixit Paulo: insanis,
Paule, multae te litterae ad insaniam adducunt. Vos, secundum
vestram reputationem, estis prudentes in Christo, quia scilicet nec
crucem eius publice confiteri audetis, nec persecutionem pro eo
sustinetis. Prov. XXVI, 16: sapientior sibi videtur piger
septem viris sequentibus sententias. Secundo quantum ad potestatem
actionis, cum dicit nos infirmi, reputamur scilicet in exterioribus,
propter afflictiones quas sustinemus. II Cor. XII, 9:
libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Vos autem, scilicet
secundum vestram reputationem, estis fortes, scilicet in rebus
corporalibus, quia secure vivitis sine tribulatione. Is. V, 22:
vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam
ebrietatem. Vos nobiles, scilicet estis, secundum vestram
aestimationem, id est, honore digni, qui exterius contumelias non
patimini. Is. XIX, 11: filius sapientium, ego filius regum
antiquorum. Nos autem ignobiles sumus, secundum vestram et aliorum
reputationem, quia contemptibiles habemur. Supra I, 27: quae
contemptibilia sunt mundi et ignobilia elegit Deus. Et tamen secundum
rei veritatem est e converso. Soli enim contemptibiles illi sunt, qui
Deum contemnunt, secundum illud I Reg. c. II, 30: qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Deinde, cum dicit usque in hanc
horam, etc., assignat causam contemptus. Et primo ponit pro causa
defectum bonorum temporalium; secundo mala quae in eis
intelligebantur, ibi maledicimur et benedicimus; tertio concludit
intentum, ibi tamquam purgamenta. Circa primum duo facit. Primo
ponit defectum quem patiebantur in rebus necessariis. Unde quantum ad
ea, quae pertinent ad victum, dicit usque in hanc horam, id est,
continue a conversione nostra usque in praesens tempus, esurimus et
sitimus. II Cor. XI, 27: in fame et siti. Quantum vero ad
vestitum, subdit et nudi sumus, id est, propter vestimentorum
inopiam, quia etiam interdum expoliabantur. Iob XXIV, 7: nudos
dimittunt homines vestimenta tollentes, quibus non est operimentum in
frigore. Sed contra est quod dicitur in Ps. XXXVI, v. 25:
non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Sed
dicendum est, quod ita patiebantur apostoli, quod non
derelinquebantur, quia divina providentia moderabatur in eis et
abundantiam et inopiam, quantum eis expediebat ad virtutis exercitium.
Unde et apostolus Phil. IV, 11 ss.: ubique et in omnibus
institutus sum, et saturari, et esurire, et abundare, et penuriam
pati; omnia possum in eo, qui me confortat. Secundo ponit defectum
eorum, quae pertinent ad bene esse humanae vitae, quorum primum est
reverentia ab hominibus exhibita, contra quod dicit et colaphis
caedimur, quod quidem fit magis ad opprobrium, quam ad poenam. Unde
de Christo legimus Matth. XXVI, 67 quod expuerunt in faciem
suam, et colaphis eum caeciderunt. Secundo requiritur quies in loco,
contra quod dicitur et instabiles sumus, tum quia expellebantur a
persecutoribus de loco in locum, secundum illud Matth. X, 23: si
vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, tum etiam quia
pro executione sui officii discurrebant ubique, secundum illud Io.
c. XV, 16: posui vos ut eatis. Tertio requiritur ministrantium
auxilium, contra quod dicitur et laboramus operantes manibus nostris,
tum quia aliquando nullus dabat eis unde possent sustentari; tum
etiam, quia labore manuum suarum victum acquirebant vel ad vitandum
fidelium gravamen, vel ad repellendum pseudo-apostolos, qui propter
quaestum praedicabant, ut habetur II Cor. XII, 16 ss.; tum
etiam, ut darent otiosis laborandi exemplum, ut habetur II Thess.
III, 9. Unde dicit Paulus Act. XX, v. 34: ad ea quae
mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Deinde, cum dicit maledicimur, etc., ponit mala quae apostoli
patiebantur. Et primo in verbis, cum dicit maledicimur, id est,
male de nobis dicunt homines, vel ad detrahendum, vel ad contumelias
inferendum, vel etiam mala imprecando. Ier. XV, v. 10: omnes
maledicunt mihi. Et benedicimus, id est, reddimus bonum pro malo,
secundum illud I Petr. III, 9: non reddentes maledictum pro
maledicto, sed e contrario benedicentes. Secundo in factis, et
quantum ad hoc dicit persecutionem patimur, non solum quantum ad hoc,
quod fugamur de loco ad locum, quod proprie persecutio dicitur, sed
quantum ad hoc quod multipliciter tribulamur, secundum illud Ps.
CXVIII, 157: multi qui persequuntur me, et tribulant me.
Et sustinemus, in Christo scilicet omnia patienter. Eccli. I,
29: usque ad tempus sustinebit patiens. Tertio tangit causam
utriusque, cum dicit blasphemamur, id est, blasphemia imponuntur
nobis, dum dicimur magi vel malefici, et reputamur Dei inimici,
secundum illud Io. c. XVI, 2: venit hora, ut omnis qui
interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo; et Rom.
III, 8: sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere,
faciamus mala, ut veniant bona. Tamen, obsecramus Deum pro his qui
nos persequuntur et blasphemant, secundum illud Matth. V, 44:
orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Deinde cum dicit
tamquam purgamenta, etc., concludit ex omnibus praemissis eorum
contemptum, dicens: et propter omnia praedicta facti sumus tamquam
purgamenta huius mundi, id est, reputati sumus et a Iudaeis et a
gentilibus, ut per nos mundus inquinetur: et propter nostram
occisionem mundus purgetur, et tamquam simus peripsema omnium.
Dicitur peripsema quodcumque purgamentum, puta vel pomi, vel ferri,
vel cuiuscumque alterius rei. Et hoc, usque adhuc, quia scilicet
continue hoc patimur. Sed quandoque deficiet, secundum illud Sap.
V, 3, ubi ex ore impiorum dicitur: hi sunt, quos aliquando
habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Et postea
subditur: quomodo ergo computati sunt inter filios Dei?
|
|