|
Postquam, apostolus reprehendit Corinthios de hoc quod apostolos
temere iudicabant, et praesumptuose contemnebant, hic instat ad eorum
correctionem, et primo admonitionis verbo; secundo, exemplo, ibi
rogo ergo vos, fratres, etc.; tertio, correctionis flagello, ibi
tamquam non venturus sim, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ponit admonitionis modum, dicens haec, scilicet quae in serie
epistolae hucusque vobis dixi, scribo non ut confundam vos, scilicet
mala confusione, quae in desperationem mittit, quamvis velim vos
confundi confusione, quae peccatum vitat, secundum illud Eccli.
IV, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens
gratiam et gloriam. Sed praedicta moneo vos, ut filios. Eccle.
VII, 25: filii tibi sunt? Erudi illos, et cura illos a
pueritia eorum. Secundo ostendit debitum admonendi modum, dicens nam
si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos
patres. Ubi considerandum est quod pater est qui primo generat:
paedagogus autem est qui iam natum nutrit et erudit. Gal. III,
24: lex paedagogus noster fuit in Christo. Dicit ergo apostolus se
patrem eorum in Christo, quia eis primo Evangelium praedicavit.
Unde, assignans rationem eius quod dixerat, subdit nam in Christo
Iesu per Evangelium vos genui. Est autem generatio processus ad
vitam, homo autem vivit in Christo per fidem. Gal. II, 20:
quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Fides autem,
ut dicitur Rom. X, 17, est ex auditu, auditus autem per verbum.
Unde verbum Dei est semen, quo apostolus eos genuit in Christo.
Unde Iac. I, 18: voluntarie nos genuit verbo veritatis. Alios
autem dicit paedagogos, quia postquam fidem receperant, eos
adiuvarunt: ut intelligatur esse eadem comparatio, quantum ad
praedicationem Evangelii, paedagogi ad patrem, quae supra III, 6
ss. posita est, rigatoris ad plantatorem, et superaedificatoris ad
fundatorem. Deinde, cum dicit rogo ergo vos, fratres, instat ad
corrigendum eos suo exemplo. Et primo hortatur eos ad imitandum suum
exemplum, dicens: ergo ex quo estis filii, cum bonorum filiorum sit
imitari patres, rogo vos, imitatores mei estote, scilicet ut non
temere iudicetis, sicut nec ego, quia neque meipsum iudicare
praesumo, et de vobis humilia sentiatis, et de aliis maiora. Unde
non sine causa tali modo loquendi usus est: nos infirmi, vos fortes.
II Thess. c. III, 9: ut formam nosmetipsos daremus vobis ad
imitandum. Advertendum est autem quod eosdem, quos supra filios
nominavit, nunc nominat fratres. Dixerat autem suos filios in
Christo, quia eos non sibi, sed Christo genuerat, et quia ipse
genitus erat a Christo, ex consequenti eos habebat ut fratres et
filios. Intantum ergo debebant eum imitari ut patrem, inquantum et
ipse Christum imitabatur, qui est omnium principalis pater. Et per
hoc subtrahitur subditis occasio de adhaerendo malis exemplis
praelatorum. Unde in hoc subditi solum praelatos imitari debent, in
quo ipsi Christum imitantur, qui est infallibilis regula veritatis;
unde seipsum apostolis in exemplum posuit. Io. XIII, 15:
exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, et cetera. Quod quidem
exemplum Paulus sequebatur, secundum illud Iob XXIII, 11:
vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non
declinavi ab ea. Secundo removet excusationem ignorantiae, dicens
ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis
in domino, secundum illud Phil. II, v. 20, de Timotheo
loquens: neminem habeo ita unanimem, qui sincera affectione pro vobis
sollicitus sit. Qui vos commonefaciat vias meas, id est, qui vos
doceat meos processus, id est, omnia opera, et moneat vos ad ea
sequendum, secundum illud Ier. c. VI, 16: interrogate de
semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea. Quae quidem
viae sunt in Christo, et ideo non debetis dedignari eas sequi,
secundum illud Ps. XXIV, 4: vias tuas, domine, demonstra
mihi. Et non videatur vobis hoc onerosum, quia hoc communiter omnibus
impono. Unde subdit sicut ubique in Ecclesia doceo. Col. I, 5
s.: audistis veritatis Evangelium, quod pervenit ad vos, sicut et
in universo mundo. Vel hoc quod dicit vias meas, referendum est ad
opera, quod vero dicit sicut et ubique, ad documenta. Ad hoc enim
missus erat Timotheus, ut induceret eos ad imitanda opera, et tenenda
apostoli documenta. Deinde, cum dicit tamquam non venturus sim ad
vos, comminatur eis correctionis flagellum. Et primo ostendit eos
esse dignos correctionis flagello, dicens tamquam non venturus sim ad
vos, inflati sunt quidam, scilicet vestrum, quasi non timentes per me
de sua superbia convinci, et tamen digni sunt flagellis: nam humiles
solis verbis corriguntur, superbi flagellis indigent, secundum illud
Iob c. XL, 7: respice cunctos superbos, et confunde eos.
Secundo praenuntiat eis suum adventum quo veniet ad iudicandum, ubi
primo praenuntiat adventum, dicens veniam autem cito ad vos. Et quia
dicitur Prov. XVI, v. 9: cor hominis disponit viam suam, sed
domini est dirigere gressus eius, ideo subdit si dominus voluerit.
Iac. IV, 15: si dominus voluerit, et si vixerimus, faciemus
hoc aut illud. Secundo praenuntiat eis suam iudiciariam cognitionem,
cum dicit et cognoscam, scilicet ordine iudiciario, secundum illud
Iob c. XXIX, 16: causam, quam nesciebam, diligentissime
investigabam. Non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem,
quasi dicat: non propter haec ex mea examinatione approbabuntur, qui
abundant in verbis, sed si abundarent in virtute; quia, ut dicitur
Prov. XIV, 23, ubi verba sunt plurima, ibi frequenter
egestas. Tertio rationem assignat, dicens non enim in sermone est
regnum Dei, sed in virtute, id est, non ideo aliqui pertinent ad
regnum Dei, qui abundant in sermone, secundum illud Matth. VII,
21: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum
caelorum, sed qui facit voluntatem patris mei. Ultimo comminatur eis
correctionem, reservans tamen correctionem arbitrio eorum, dicens quid
vultis? In virga, scilicet disciplinae, veniam ad vos, scilicet
castigandos, an in charitate, id est, ostensione amoris, et in
spiritu mansuetudinis ut scilicet nihil durius vobiscum agam? Hoc enim
pendet ex vobis; nam si vos in via stultitiae permanetis, oportet me
ad vos cum virga venire, secundum illud Prov. XXII, 15:
stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit
eam. Si vero vos correxeritis, ostendam vobis charitatem et
mansuetudinem, Gal. ult.: vos qui spirituales estis, instruite
huiusmodi in spiritu lenitatis. Hoc autem non dicit quin si in virga
veniens, non cum charitate veniret, cum scriptum sit Prov. c.
XIII, 24: qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem
diligit illum, instanter erudit, sed quia ille qui castigatur virga,
non sentit interdum dulcedinem charitatis, sicut illi quos blande
consolatur.
|
|