|
Postquam apostolus prosecutus est ea, quae pertinent ad Baptismi
sacramentum, hic incipit prosequi ea quae pertinent ad matrimonium.
Et primo arguit peccatum contrarium matrimonio, scilicet
fornicationem; secundo agit de ipso matrimonio, c. VII, ibi de
quibus autem scripsistis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ponit culpam; secundo redarguit eam, ibi non est bona gloriatio, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit culpam cuiusdam
fornicarii; secundo culpam aliorum, qui peccatum fornicarii
tolerabant, ibi et vos inflati estis, et cetera. Circa primum,
primo ponit tria, quae pertinent ad culpae gravitatem. Primo namque
ostendit peccatum esse notorium, dicens: non sine causa quaesivi, an
velitis quod in virga veniam ad vos. Est enim in vobis aliquid dignum
virga disciplinae, quia fornicatio auditur inter vos omnino, secundum
publicam formam; contra quod dicitur Eph. V, 3: fornicatio autem
nec nominetur in vobis; Is. III, 9: peccatum suum quasi Sodoma
praedicaverunt, nec absconderunt. Secundo aggravat peccatum ex
comparatione, cum dicit et talis fornicatio, qualis nec inter gentes
licita reputatur vel invenitur. Apud gentiles enim simplex fornicatio
non reputabatur peccatum. Unde apostoli Act. XV, 20, ad hunc
errorem excludendum, gentilibus ad fidem conversis imposuerant, quod
abstineant se a fornicatione. Erat tamen quaedam fornicationis
species, quae et apud gentiles illicita habebatur. Et ideo dicit ita
ut uxorem patris aliquis habeat, sicut dicitur Gen. XLIX, 4:
effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris
tui, et maculasti stratum eius. Hoc autem erat horribile etiam apud
gentiles, utpote contrarium naturali rationi existens. Per naturalem
enim reverentiam filii ad parentes secundum omnem statum et legem pater
et mater a matrimonio excluditur. Ut sic etiam possit intelligi, quod
habetur Gen. II, 24: propter hoc relinquet homo patrem et
matrem, scilicet in contractu matrimonii, et adhaerebit uxori suae.
Sicut autem ibi subditur: vir et mulier erunt duo in carne una. Et
ideo uxor patris repellitur a matrimonio: sicut persona patris vel
matris, secundum illud Lev. XVIII, 8: turpitudinem uxoris
patris tui ne discooperias, turpitudo enim patris tui est. Deinde,
cum dicit vos inflati estis, ponit culpam eorum qui hoc peccatum
tolerabant. Et primo reprehendit eorum tolerantiam; secundo supplet
quod illi negligebant ibi ego quidem, et cetera. Circa primum notat
in eis tria vitia. Primo superbiam, cum dicit et vos inflati estis,
scilicet vento superbiae, reputantes vos innocentes ex comparatione
peccatoris, sicut, Lc. XVIII, 11, Pharisaeus dicebat: non
sum sicut caeteri hominum, velut etiam hic publicanus. Sap. IV,
19: disrumpam illos inflatos sine voce. Secundo tangit eorum
iniustitiam, cum dicit et non magis luctum habuistis, scilicet
patiendo causam peccatoris, sicut Ier. IX, 1 dicitur: quis dabit
capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut plorem die ac
nocte interfectos filiae populi mei? Vera enim iustitia, ut dicit
Gregorius, compassionem habet, non dedignationem. Tertio tangit
eorum iudicii negligentiam ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus
fecit. Talis enim compassio viri iusti ad peccatorem vulnerat et
liberat, secundum illud Prov. XXIII, 14: tu virga percutis
eum, et animam eius de Inferno liberabis. Per hoc etiam alii
corriguntur, secundum illud Prov. c. XIX, 25: pestilente
flagellato, stultus sapientior erit. Unde Eccle. VIII, 11:
quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore
filii hominum perpetrant mala. Debet autem ad correctionem aliorum
interdum peccator separari, ubi de contagione timetur, secundum illud
Prov. XXII, 10: eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium,
cessabuntque causae et contumeliae. Deinde, cum dicit ego quidem
absens corpore, etc., supplet eorum negligentiam, sententiam
proferens contra peccatorem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit
auctoritatem iudicantis; secundo modum iudicandi, ibi congregatis
vobis, etc.; tertio sententiam iudicis, ibi tradere huiusmodi, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit auctoritatem ministri,
scilicet sui ipsius. Videbatur autem contra iudiciarium ordinem, ut
condemnaret absentem, secundum illud Act. XXV, 16: non est
consuetudo Romanis condemnare aliquem, priusquam is qui accusatur,
praesentes habeat accusatores; sed hoc apostolus excusat, dicens ego
quidem absens corpore, praesens autem spiritu, id est, affectu et
sollicitudine mentis, secundum illud Col. II, 5: et si corpore
absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem
vestrum. Vel praesens spiritu, quia per spiritum cognoscebat ea quae
apud ipsos agebantur, ac si praesens esset, sicut et Eliseus dixit
IV Reg. V, 26: nonne cor meum in praesenti erat, quando
reversus est homo de cursu suo? Et quia sum spiritu praesens, iam
iudicavi, id est, sententiam condemnationis ordinavi in eum, qui sic
operatus est. Secundo ponit auctoritatem principalis domini, dicens
in nomine domini nostri Iesu Christi, id est, vice et auctoritate,
seu cum virtute et invocatione nominis eius, secundum illud Col.
III, 17: omne quodcumque facitis verbo aut opere, in nomine
domini nostri Iesu Christi facite. Deinde, cum dicit congregatis
vobis in unum, ostendit modum iudicandi, ubi tria tangit: primo
fidelium congregationem, cum dicit congregatis vobis. Ea enim, quae
gravia sunt, multorum concordi deliberatione punienda sunt. Unde et
antiquitus iudices sedebant in portis, ubi populus congregabatur,
secundum illud Deut. XVI, 18: iudices constitues in omnibus
portis tuis. Unde dicitur in Ps. CX, 1: in consilio iustorum et
congregatione magna opera domini. Et Matth. XVIII, 20: ubi
sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio. Secundo
adhibet suum assensum, cum dicit et meo spiritu, id est, mea
voluntate et auctoritate, secundum illud quod dixerat: praesens autem
spiritu. Tertio adhibet auctoritatem principalis domini, scilicet
Christi, dicens cum virtute domini nostri Iesu Christi, ex qua
iudicium Ecclesiae habet robur firmitatis, secundum illud Matth.
XVIII, 18: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et
in caelis. Deinde, cum dicit tradere huiusmodi, etc., ponit
condemnationis sententiam, circa quam tria ponit. Primo poenam, cum
dicit tradere huiusmodi Satanae supple: iudicavi. Quod potest
dupliciter intelligi. Primo quod, sicut dicitur Matth. X, 8,
dominus dedit apostolis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent
eos, et per eamdem potestatem poterant imperare spiritibus immundis,
ut vexarent corporaliter quos hac poena iudicabant dignos. Mandavit
ergo apostolus Corinthiis in eius auctoritate tradere praedictum
fornicarium Satanae corporaliter vexandum. Unde ponit, secundo,
huius sententiae effectum, cum dicit in interitum carnis, id est, ad
vexationem carnis et afflictionem in qua peccavit, secundum illud
Sap. XI, 17: per quae peccat quis, per haec et torquetur.
Tertio ponit fructum, cum dicit ut spiritus salvus sit in die domini
nostri Iesu Christi, id est, ut salutem consequatur in die mortis,
vel in die iudicii, sicut supra tertio expositum est et sic impletur
quod ibi subditur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem,
poenae scilicet temporalis. Non enim apostolus Satanae tradidit
peccatorem, ut eius potestati perpetuo subiaceret, sed ut carnis
vexatione ad poenitentiam convertatur, secundum illud Is.
XXVIII, 19: sola vexatio intellectum dat auditui. Est autem
haec sententia apostoli, quam dominus servavit Iob II, 6, ubi
Satanae dixit: ecce in manu tua est, scilicet caro eius, verumtamen
animam illius serva, scilicet illaesam. Alio modo intelligi potest
quod dicitur tradere huiusmodi Satanae, scilicet per excommunicationis
sententiam, per quam aliquis separatur a communione fidelium, et a
participatione sacramentorum, et privatur Ecclesiae suffragiis,
quibus homo munitur contra impugnationem Satanae, propter quod de
Ecclesia dicitur Cant. IV, 9: terribilis ut castrorum acies
ordinata, scilicet Daemonibus. Quod autem subditur in interitum
carnis, intelligitur, ut scilicet ab Ecclesia separatus, et
tentationibus Satanae expositus liberius ruat in peccatum, secundum
illud Apoc. ult.: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Vocat
autem peccata mortalia carnis interitum, quia, ut dicitur Gal.
ult., qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem. Subdit
autem ut spiritus salvus sit, ut scilicet peccatorum turpitudinem
cognoscens confundatur et poeniteat, et sic sanetur, secundum illud
Ier. XXXI, 19: confusus sum et erubui, quoniam sustinui
opprobrium adolescentiae meae. Potest etiam intelligi, ut spiritus
eius, scilicet Ecclesiae, id est spiritus sanctus Ecclesiae salvus
sit fidelibus in diem iudicii, ne scilicet perdant eum per contagium
peccatoris, quia, ut dicitur Sap. I, 5. Spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum, et cetera.
|
|