|
Supra apostolus memoravit duplicem culpam, scilicet Corinthii
fornicatoris, et aliorum qui eius peccatum tolerabant, hic utramque
culpam redarguit. Primo culpam tolerantium eius peccatum; secundo
culpam fornicatoris, ibi corpus autem non fornicationi, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo redarguit in Corinthiis negligentiam
iudicii; secundo redarguit in eis quaedam alia vitia circa iudicium,
VI cap. audet aliquis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
redarguit eos qui fornicatorem a se non separaverunt; secundo reprobat
falsum intellectum quem ex verbis suis conceperant, ibi scripsi vobis
in epistola, et cetera. Circa primum duo facit. Primo reprehendit
quod fecerant; secundo ostendit quid faciendum sit, ibi expurgate
vetus fermentum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
reprehendit culpam praeteritam quantum ad suam radicem. Dixerat enim
supra quod ex inflatione sequitur in eis incompassio, et ex
incompassione correctionis negligentia. Arguit ergo primo
Corinthiorum elationem, dicens non est bona gloriatio vestra, qua
scilicet defectibus aliorum gloriamini, quasi vos sitis innocentes.
Debet enim unusquisque in domino gloriari de bonis sibi divinitus
datis, non de aliis, secundum illud Gal. VI, 4: opus autem suum
unusquisque probet, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in
alio. Praecipue autem malum est de malis aliorum gloriari. Dicitur
enim in Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? Secundo assignat
rationem eius quod dixerat, dicens an nescitis quod modicum fermentum
totam massam corrumpit? Quasi dicat: hoc ignorare non potestis. Est
autem sciendum quod in fermento duo possunt considerari. Primo sapor
quem tribuit pani, et secundum hoc per fermentum significatur sapientia
Dei, per quam omnia quae sunt hominis sapida redduntur, et secundum
hoc dicitur Matth. XIII, 33: simile est regnum caelorum
fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus,
donec fermentatum est totum. Secundo, in fermento potest considerari
corruptio, et secundum hoc per fermentum potest intelligi uno modo
peccatum, quia scilicet per unum hominis peccatum omnia opera eius
corrupta redduntur, puta per peccatum simulationis, quod comparatur
fermento. Lc. XII, 1: attendite a fermento Pharisaeorum, quod
est hypocrisis. Alio modo per fermentum potest intelligi homo
peccator, et ad hoc inducitur haec similitudo. Sicut enim per modicum
fermentum tota massa pastae corrumpitur, ita per unum peccatorem tota
societas inquinatur. Unde Eccli. XI, 34: ab una scintilla
augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Et hoc quidem
contingit, dum per peccatum unius alii provocantur aliqualiter ad
peccandum. Vel etiam dum peccanti consentiunt, saltem non
corrigendo, dum possunt corrigere, secundum illud Rom. I, 32:
digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt
facientibus. Et ideo Corinthiis non erat gloriandum de peccato
unius, sed magis cavendum, ne peccato unius omnes inquinarentur ex
eius consortio, secundum illud Cant. II, 2: sicut lilium inter
spinas, sic amica mea inter filias, ubi dicit Glossa: non fuit
bonus, qui malos tolerare non potuit. Deinde, cum dicit expurgate
vetus fermentum, ostendit quid de caetero sit faciendum. Et primo
ponit documentum; secundo rationem assignat, ibi Pascha nostrum, et
cetera. Dicit ergo primo quia modicum fermentum totam massam
corrumpit, ideo expurgate vetus fermentum, id est, expurgate vos,
abiiciendo a vobis vetus fermentum, id est fornicarium, qui peccando
rediit in vetustatem corruptionis antiquae, secundum illud Baruch
III, 11: inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum
mortuis. Quod quidem dicit, quia per separationem unius peccatoris
tota societas expurgatur. Unde et, egresso Iuda, dominus dixit
Io. XIII, 31: nunc clarificatus est filius hominis. Potest
etiam per vetus fermentum intelligi antiquus error, secundum illud
Is. XXVI, 3: vetus error abiit, vel etiam corruptio originalis
peccati, secundum illud Rom. VI, 6: vetus homo noster simul
crucifixus est, vel etiam quodcumque peccatum actuale, secundum illud
Col. III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis:
horum enim admonitione homo expurgatur. Ponit autem consequenter
purgationis effectum, dicens ut sitis nova conspersio. Dicitur autem
conspersio commixtio aquae et farinae novae, antequam admisceatur
fermentum. Remoto ergo fermento a fidelibus, id est peccatore, vel
peccato, remanent sicut nova conspersio, id est, in puritate suae
novitatis, secundum illud Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae
iuventus tua; Eph. IV, v. 23: renovamini spiritu mentis
vestrae. Deinde ponit modum debitum expurgationis cum dicit sicut
estis azymi, id est, sine fermento peccati. Dicitur enim ab a, quod
est sine, et zyma, quod est fermentum. Unde dominus Matth.
XVI, 6 dicit discipulis cavete a fermento Pharisaeorum et
Sadducaeorum. Deinde, cum dicit etenim Pascha nostrum, assignat
rationem eius quod dixerat, scilicet quare fideles debent esse azymi,
quae quidem ratio sumitur ex mysterio passionis Christi. Unde primo
proponit ipsum mysterium; secundo concludit propositum, ibi itaque
epulemur, et cetera. Circa primum considerandum est quod inter
caetera sacramenta legalia celeberrimum erat agnus paschalis, qui, ut
praecipitur Ex. XII, 1 ss., immolabatur ab universa multitudine
filiorum Israel in memoriam illius beneficii, quo Angelus percutiens
primogenita Aegypti pertransivit domos Iudaeorum, quorum fores
linitae essent sanguine agni. Unde nomen Paschae sumitur, secundum
quod ibi dicitur est enim phase, id est, transitus domini, et ultimo
virtute huius beneficii transivit populus mare rubrum, ut dicitur Ex.
XIV, 15 ss. Ille enim agnus figura fuit Christi innocentis, de
quo dicitur Io. I, 29: ecce agnus Dei. Sicut ergo ille agnus
figuralis immolabatur a filiis Israel, ut populus Dei liberaretur ab
Angelo percutiente, et ut transirent mare rubrum, liberati de
servitute Aegypti, ita Christus est occisus a filiis Israel, per
cuius sanguinem populus Dei liberatur a Diaboli impugnatione et
servitute peccati per Baptismum quasi per mare rubrum. Ille autem
agnus figuralis Pascha Iudaeorum dicebatur, quia in signum transitus
immolabatur. Unde dicitur Matth. XXVI, 17: ubi vis paremus
tibi comedere Pascha? Id est, agnum paschalem. Dicit ergo
apostolus: ideo debetis esse azymi, etenim, id est, quia, sicut
figurale Pascha veteris populi est agnus immolatus, ita Pascha
nostrum, id est, novi populi, est Christus immolatus, cuius etiam
immolationi convenit nomen Paschae, tum significatione linguae
Hebreae, quod significat transitum, Ex. XII, 11: est enim
phase, id est, transitus, tum significatione linguae Graecae, prout
nomen Paschae significat passionem. Christus enim per passionem, qua
fuit immolatus, transivit ex hoc mundo ad patrem, ut dicitur Io.
XIII, 1. Deinde, cum dicit itaque epulemur, concludit
propositum. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod, sicut
legitur Ex. XII, 8, agnus paschalis post immolationem
manducabatur cum azymis panibus. Sicut ergo agnus figuralis fuit
figura nostri Paschae immolati, ita figuralis observantia paschalis
debet conformari observantiae novi Paschae. Ergo quia Christus
immolatus est Pascha nostrum, itaque epulemur, scilicet manducantes
Christum, non solum sacramentaliter, secundum illud Io. VI, v.
54: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius
sanguinem, non habebitis vitam in vobis, sed spiritualiter fruendo
sapientia eius, secundum illud Eccli. XXIV, v. 29: qui edunt
me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient, et sic cum
gaudio spirituali, secundum illud Ps. XLI, 5: in voce
exultationis et confessionis, sonus epulantis. Deinde determinat
modum epulandi secundum conformitatem veritatis ad figuram, dicens non
in fermento veteri, neque in fermento malitiae, et nequitiae.
Mandabatur enim Ex. XII, 15, quod omne fermentum non
inveniretur in domibus manducantium agnum paschalem. Fermentum autem
habet et vetustatem et corruptionem. Unde per remotionem fermenti,
primo quidem potest intelligi amotio observantiae praeceptorum veteris
legis, quae per passionem Christi est mortificata, secundum illud
Lev. c. XXVI, 10: vetera, novis supervenientibus,
proiicietis. Secundo, per remotionem fermenti potest intelligi
remotio corruptionis peccati, sicut supra dictum est, quod modicum
fermentum totam corrumpit massam. Et quantum ad hoc subdit neque in
fermento malitiae et nequitiae, ut malitia referatur ad perversitatem
operis, secundum illud Iac. I, v. 21: abiicientes omnem
immunditiam et abundantiam malitiae. Per nequitiam vero intelligitur
fraudulenta machinatio. Prov. XXVI, v. 25: quando sumpserit
vocem suam, non credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde
eius. Vel secundum Glossam cum dicit non in fermento veteri, removet
vetustatem peccati in communi. Quod autem subdit neque in fermento
malitiae et nequitiae, explicat peccatum per partes; ut malitia
dicatur peccatum quod committitur in seipsum, nequitia peccatum quod
committitur in alium. Excluso ergo modo indebito epulandi, determinat
modum convenientem, subdens sed in azymis sinceritatis et veritatis,
id est, sinceritate et veritate, quae significantur per azyma.
Ponitur autem sinceritas contra corruptionem peccati, quod
significavit, cum dixit non in fermento malitiae et nequitiae. Nam
sincerum dicitur quod est sine corruptione. Unde II Cor. II,
17 dicitur: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex
sinceritate in Christo loquimur. Veritas vero ponitur contra figuras
veteris legis, sicut Io. I, v. 17 dicitur veritas et gratia per
Iesum Christum facta est, quia scilicet verum Pascha cum veritate et
non cum figuris celebrare debemus. Unde secundum Glossam per
sinceritatem intelligitur innocentia a vitiis, seu novitas vitae: per
veritatem autem iustitia bonorum operum, vel rectitudo, quae fraudem
excludit.
|
|