|
Induxerat supra apostolus Corinthios ad hoc, quod a seipsis
peccatorem separarent, quod quidem praetermiserant propter falsum
intellectum cuiusdam verbi, quod continebatur in epistola quadam, quam
eis prius miserat. Et ideo pravum sensum, quem ex verbis
conceperant, nunc excludit. Unde circa hoc tria facit. Primo
resumit verbum prioris epistolae; secundo excludit falsum intellectum,
ibi: non utique fornicariis; tertio exponit verum intellectum, ibi:
nunc autem scripsi vobis. Dicit ergo primo: dixi vobis in epistola
quadam alia, quae in canone non habetur, ne commisceamini
fornicariis, id est, non habeatis cum eis societatem, vel
communionem, secundum illud Prov. I, 15: fili mi, ne ambules
cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum; Eccli. IX, 6: non
des fornicariis animam tuam in ullo. Deinde, cum dicit non utique
fornicariis, excludit falsum intellectum praedicti verbi. Et primo
proponit quod intendit; secundo concludit propositum, ibi alioquin
debueratis, et cetera. Circa primum considerandum est, quod in
praedicto verbo apostoli dupliciter falsum intellectum conceperant
Corinthii. Primo quantum ad hoc, quod intelligebant illud esse
dictum de fornicariis infidelibus. Sed illud excludit apostolus,
dicens non utique intendo dicere quod non commisceamini fornicariis
huius mundi. Vocat autem infideles nomine mundi, secundum quod
dicitur Io. I, 10: mundus eum non cognovit; supra c. I,
21: non cognovit mundus per sapientiam Deum. Secundo conceperant
falsum intellectum quantum ad hoc, quod putabant prohibuisse apostolum
solum de fornicariis, non autem de aliis peccatoribus. Et ideo ad hoc
excludendum subdit aut avaris, qui scilicet iniuste detinent aliena.
Eph. V, 5: avaritia, quae est idolorum servitus, non habet
haereditatem in regno Christi et Dei. Aut rapacibus, qui scilicet
violenter diripiunt aliena. Infra eodem: neque rapaces regnum Dei
possidebunt. Aut idolis servientibus, contra quos dicitur Sap.
XIV, 27: nefandorum enim idolorum cultura omnis malitiae causa
est, initium et finis. Et est sensus: non solum vobis prohibui
societatem fornicatorum, sed etiam omnium aliorum peccatorum. Et est
advertendum, quod per fornicationem quis peccat contra seipsum, per
avaritiam autem et rapacitatem contra proximum, per idolorum autem
culturam contra Deum; et in his, quae ponit, omne peccati genus
intelligitur. Deinde cum dicit alioquin, etc., assignat rationem
propositi, dicens alioquin, si scilicet sit intelligendum verbum
praedictum de fornicariis huius mundi, debueratis de hoc mundo exisse,
quia scilicet totus mundus talibus plenus est. Unde non possetis tales
fornicarios vitare, nisi de hoc mundo exeundo. Dicitur enim I Io.
V, 19: totus mundus in maligno positus est. Vel aliter:
debueratis de hoc mundo exisse, quasi dicat: a tempore conversionis
vestrae debueratis ab infidelibus mundi separari. Unde non oportet vos
super hoc moneri; dicitur enim Io. XV, 16: ego elegi vos de
mundo. Vel aliter: debueratis de hoc mundo exisse, scilicet per
mortem. Melius est enim hominibus mori, quam peccatoribus in peccatis
consentire. Unde dicitur infra IX, 15: melius est enim mihi
mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Deinde, cum dicit nunc
autem scripsi vobis, exponit eis verum intellectum et primo proponit
quod intendit; secundo rationem assignat, ibi: quid enim mihi est?;
Tertio infert conclusionem intentam, ibi auferte malum, et cetera.
Dicit ergo primo: nunc autem sic expono, quod olim scripsi vobis:
non commisceamini, scilicet fornicariis et aliis peccatoribus. Si is
qui, inter vos, frater nominatur, eo modo quo dominus dicit,
Matth. c. XXIII, 8: omnes vos fratres estis. Non tamen
dicit: si is qui frater est, sed: si is, qui frater nominatur, quia
per peccatum mortale aliquis a charitate recedit, quae est spiritualis
fraternitatis causa. Unde Hebr. ult. dicitur charitas fraternitatis
maneat in vobis. Nominatur ergo frater propter fidei veritatem, non
autem est vere frater, propter charitatis defectum, qui est ex
peccato. Unde subditur aut fornicator, aut avarus, aut idolis
serviens, aut maledicus, aut rapax, aut ebriosus, cum huiusmodi nec
cibum sumere, scilicet debetis, secundum illud Io. II Canon.:
si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum
recipere in domo vestra, nec ave dixeritis ei; quasi dicat: per hoc
quod dixi non debere vos misceri peccatoribus, intellexi de fidelibus
qui nominantur fratres, et sunt inter vos. Non autem per hoc
intelligendum est, sicut dicit Augustinus in libro contra
Parmenianum, et habetur in Glossa hic, quod aliquis extraordinario
iudicio debeat a communione aliorum separari, quia frequenter posset
errare, sed potius hoc debet fieri secundum ordinem Ecclesiae, quando
aliquis a communione repellitur, ut convictus, vel sponte confessus.
Et ideo signanter dicit si is qui nominatur, ut eam nominationem
intelligamus, quae fit per sententiam Ecclesiae ordine iudiciario
contra aliquem prolatam. Illi autem qui sic a communione pelluntur,
sunt vitandi quantum ad mensam, sicut hic dicitur, et quantum ad
salutationem, ut dicitur in praedicta auctoritate Ioannis, et
ulterius quantum ad sacram communionem. Unde in versu dicitur: os,
orare, vale, communio, mensa negatur, scilicet excommunicato. Sed
notandum quod apostolus supra non numeravit nisi peccata mortalia, in
signum, quod pro solo peccato mortali debet aliquis excommunicari. Et
de aliis quidem quae ponit manifestum est; sed de ebrietate potest esse
dubium, quae non semper videtur esse peccatum mortale. Dicit enim
Augustinus in sermone de Purgatorio, quod ebrietas, nisi sit
frequens, non est peccatum mortale. Quod credo ideo esse, quia
ebrietas ex suo genere est peccatum mortale. Quod enim aliquis propter
delectationem vini velit perdere usum rationis, exponens se periculo
multa alia peccata perpetrandi, videtur esse contrarius charitati.
Contingit tamen per accidens ebrietatem non esse peccatum mortale
propter ignorantiam vini fortitudinis, vel debilitatis proprii
capitis, quae tamen excusatio tollitur per frequentem experientiam: et
ideo apostolus signanter non dicit ebrius sed ebriosus. Addit autem
duo peccata his quae supra posuerat, scilicet ebriosum et maledicum.
Refertur autem ebrietas ad genus peccati quod committitur contra
seipsum, sub quo continetur non solum luxuria, sed etiam gula;
maledicus autem refertur ad genus peccati quod committitur contra
proximum, cui nocet aliquis non solum facto, sed etiam verbo, mala
imprecando, vel male diffamando: quod pertinet ad detractionem, vel
mala in faciem dicendo: quod pertinet ad contumeliam, et hoc totum
pertinet ad rationem maledici, ut supra dictum est. Deinde, cum
dicit quid enim mihi est, etc., assignat rationem eius quod dixerat.
Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationem, dicens: dixi hoc
esse intelligendum de fratribus, et non de infidelibus. Quid enim
mihi est, id est, quid ad me pertinet, iudicare, id est, sententiam
condemnationis ferre, de his qui foris sunt? Id est, de
infidelibus, qui sunt omnino extra Ecclesiam? Praelati enim
Ecclesiarum accipiunt spiritualem potestatem super eos tantum, qui se
fidei subdiderunt, secundum illud II Cor. X, 6: in promptu
habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra
obedientia. Indirecte tamen praelati Ecclesiarum habent potestatem
super eos qui foris sunt, inquantum propter eorum culpam prohibent
fideles, ne illis communicent. Secundo adhibet similitudinem, dicens
nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? Quasi dicat: eadem
auctoritate vos iudicatis, qua et ego. Unde nec vos non iudicatis
nisi de vestris, ita et ego. Dicitur Eccli. X, 1: iudex sapiens
iudicabit populum suum. Tertio respondet tacitae dubitationi. Posset
enim videri, quod infideles essent meliores, qui propter peccata
praedicta non condemnantur; sed hoc excludit, dicens: ideo nihil mihi
de his qui foris sunt iudicare, nam eos qui foris sunt, id est,
infideles, iudicabit Deus, scilicet iudicio condemnationis, non
examinationis; quia, ut Gregorius dicit in moralibus, infideles
damnabuntur sine iudicio discussionis et examinationis. Et quantum ad
hoc dicitur Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus est,
id est, manifestam in se habet causam condemnationis, et hoc gravius
reservatur Dei iudicio, secundum illud Hebr. X, 31: horrendum
est incidere in manus Dei viventis. Deinde, cum dicit auferte
malum, etc., infert conclusionem principaliter intentam, dicens: ex
quo hoc quod dixi non commisceamini fornicariis, intelligendum est de
fidelibus, non de his qui foris sunt. Ergo auferte malum, scilicet
hominem, ex vobis ipsis, id est, de vestra societate eiicite,
secundum illud Deut. XIII, 5: auferes malum de medio tui. Est
ergo considerandum ex praemissis apostoli verbis, quod non prohibemur
communicare infidelibus, qui numquam fidem receperunt propter eorum
poenam. Est tamen hoc cavendum aliquibus, scilicet infirmis, propter
eorum cautelam, ne seducantur. Illi vero qui sunt firmi in fide,
possunt eis licite communicare, et dare operam conversioni eorum, ut
dicitur infra X, 27: si quis infidelium vocat vos ad caenam et
vultis ire, omne quod appositum fuerit manducate. Infidelibus autem
qui aliquando fideles fuerunt, vel sacramentum fidei receperunt, sicut
haereticis et apostatantibus a fide, subtrahitur omnino communio
fidelium, et hoc in eorum poenam, sicut et caeteris peccatoribus qui
adhuc subduntur potestati Ecclesiae.
|
|