|
Supra apostolus reprehenderat Corinthios de negligentia iudicii, hic
reprehendit in eis quaedam alia peccata circa iudicia. Et primo
quantum ad iudices eorum coram quibus litigabant; secundo quantum ad
ipsa iudicia, ibi iam quidem omnino. Circa primum tria facit. Primo
arguit eos de inordinatione; secundo rationem reprehensionis assignat,
ibi an nescitis; tertio remedium adhibet, ibi saecularia igitur
iudicia. Dicit ergo primo: ita negligitis in iudicando vestros, sed
tamen praesumptuosi estis subire infidelium iudicia, et hoc est quod
dicit audet, id est, praesumit, aliquis vestrum habens negotium,
scilicet saeculare, adversus alium, iudicari apud iniquos, id est,
subire iudicium infidelium, et non apud sanctos, id est, apud
fideles, qui sunt sacramentis fidei sanctificati. Hoc enim est
inordinatum multipliciter. Primo quidem, quia per hoc derogatur
auctoritati fidelium; secundo, quia derogatur dignitati fidelium
quantum ad hoc quod infidelium iudicia subeunt; tertio quia per hoc
datur occasio infidelibus iudicibus contemnendi fideles, quos
dissentire vident; quarto, quia per hoc datur occasio infidelibus
iudicibus calumniandi et opprimendi fideles, quos odio habent propter
fidem et ritus diversitatem. Et ideo dicitur Deut. I, v. 15
s.: tuli de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, praecepique
eis, dicens: audite illos, et quod iustum est iudicate. Et eod.
XVII, 15: non poteris alterius gentis facere regem, qui non sit
frater tuus. Sed videtur esse contra id quod dicitur I Petr. II,
13: subditi estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi
tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis: pertinet enim
ad auctoritatem principis iudicare de subditis. Est ergo contra ius
divinum prohibere quod eius iudicio non stetur, si sit infidelis. Sed
dicendum quod apostolus non prohibet, quin fideles, sub infidelibus
principibus constituti, eorum iudicio compareant, si vocentur, hoc
enim esset contra subiectionem, quae debetur principibus; sed prohibet
quod fideles non eligant voluntarie infidelium iudicium. Deinde cum
dicit an nescitis, etc., assignat rationem contra id, quod illi
faciebant, sumptam ex hoc, quod derogabant auctoritati sanctorum. Et
primo quantum ad auctoritatem quam habent super res mundanas; secundo
quantum ad auctoritatem quam habent ad res supermundanas, id est,
super Angelos, ibi an nescitis, quoniam Angelos iudicabimus? Dicit
ergo primo: inordinatum est iudicium apud infideles, quia fideles
habent auctoritatem iudicandi, an nescitis, quia sancti de hoc mundo
iudicabunt, id est, de hominibus mundanis huius mundi? Quod quidem
impletur tripliciter. Primo quidem secundum comparationem, scilicet
secundum quod non solum boni iudicabunt malos, et sancti mundanos; sed
etiam secundum quod boni iudicabuntur a melioribus, et mali iudicabunt
peiores, secundum illud Matth. c. XII, 41: viri Ninivitae
surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Secundo
iudicabunt approbando sententiam iudicis, scilicet Christi, et hoc
erit proprie iustorum, secundum illud Ps.: laetabitur iustus cum
viderit vindictam. Unde Sap. III, 8 dicitur: iudicabunt sancti
nationes. Tertio modo per sententiae prolationem. Et hoc erit
apostolorum et similium, qui contemptis rebus mundi, solis
spiritualibus inhaeserunt. Spiritualis enim iudicat omnia, ut dictum
est supra II, 15. Unde et Matth. c. XIX, 28 dicitur:
vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim
tribus Israel. Et in Ps. CXLIX, 6 s. dicitur: gladii
ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus.
Intelligitur autem ista prolatio sententiae non vocalis, sed
spiritualis, inquantum per superiores sanctos inferiores vel etiam
peccatores spirituali quadam illuminatione illuminabuntur, quales
poenae, et qualia praemia eis debeantur: sicut etiam nunc homines
illuminantur ab Angelis, vel etiam inferiores Angeli a superioribus.
Secundo ex hoc, quod dictum est, argumentatur ad propositum, dicens
et si in vobis, id est, per vos, iudicabitur mundus, id est,
mundani homines, numquid indigni estis, qui iudicetis de minimis,
scilicet de negotiis saecularibus, Lc. XVI, 10: qui in modico
iniquus est, et in maiori iniquus erit. Deinde cum dicit nescitis,
etc., argumentatur ad idem ex auctoritate sanctorum super Angelos.
Et primo ponit eam, dicens an nescitis, quoniam nos, scilicet
fideles Christi, iudicabimus Angelos? Quod quidem potest intelligi
de malis Angelis, qui condemnabuntur a sanctis, quorum virtute sunt
victi. Unde dominus, Lc. X, 19, dicit: ecce dedi vobis
potestatem calcandi super serpentes, et super omnem virtutem inimici.
Et in Ps. XC, 13: super aspidem et basiliscum ambulabis.
Potest etiam hoc intelligi de bonis Angelis, quorum plurimi in
comparatione quadam invenientur Paulo et similibus sibi inferiores.
Unde signanter non dicit: iudicabitis, sed iudicabimus. Quamvis
etiam dici possit, quod ex consequenti, si sancti iudicabunt homines
bonos et malos, erit iudicium de bonis Angelis, quorum accidentale
praemium augetur ex praemio sanctorum per Angelos illuminatorum, et
etiam de malis Angelis, quorum poena augetur ex poena hominum per eos
seductorum. Secundo argumentatur ad propositum, dicens quanto magis
saecularia, scilicet iudicia, idonei erimus iudicare: qui enim est
idoneus ad maiora, multo magis est idoneus ad minora. Unde et
dominus, cui commiserat quinque talenta, postmodum commisit unum, ut
habetur Matth. XXV, 28. Deinde cum dicit saecularia igitur
iudicia, adhibet remedium contra culpam eorum. Et primo ponit
remedium; secundo exponit, ibi ad verecundiam vestram dico. Dicit
ergo primo: ergo ex quo sancti de hoc mundo iudicabunt, si habueritis
inter vos saecularia iudicia, quae tamen habere non debetis, illos qui
sunt contemptibiles in Ecclesia constituite ad iudicandum, potius
scilicet quam iudicemini apud infideles. Unde et in Ps. CXL, 5
dicitur: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, oleum
autem peccatoris non impinguet caput meum. Et Eccle. IX, 4
dicitur: melius est canis vivus leone mortuo. Deinde cum dicit ad
verecundiam vestram dico, exponit quo sensu praedicta dixit. Posset
enim aliquis credere, quod ad litteram essent eligendi
contemptibiliores ad iudicandum; sed hoc excludit, dicens ad
verecundiam vestram dico. Quasi dicat: non hoc dixi ut ita fiat, sed
ut vos faciam verecundari, illa scilicet confusione, quae adducit
gratiam et gloriam, ut dicitur Eccli. IV, 25. Contemptibiles
enim in Ecclesia essent eligendi ad iudicandum, si non invenirentur
inter vos sapientes, quod esset vobis verecundum. Unde subdit sic non
est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem et
fratrem, sed frater cum fratre in iudicio contendit, et hoc apud
infideles? Potius autem quam hoc faceretis, deberetis constituere
contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, ad iudicandum et supplendum
defectum sapientum, qui tamen non est apud vos, secundum illud quod
supra primo, dixerat: divites facti estis in illo, in omni verbo et
in omni scientia. Vel aliter ab illo loco saecularia, et cetera.
Dixerat enim, quod sancti idonei sunt ad iudicandum saecularia, et
ideo vult ostendere per quos iudicia saecularia debeant exerceri,
scilicet per contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Vocat autem
contemptibiles illos, qui sunt sapientes in rebus mundanis, per
comparationem ad illos, qui sunt sapientes in rebus divinis, quibus
est reverentia exhibenda, qui in rebus temporalibus non occupantur, ut
solis spiritualibus vacent. Et hoc est quod subditur ad verecundiam
vestram dico; secundum aliam litteram: ad reverentiam vestram. Unde
et apostoli dixerunt Act. c. VI, 2: non est aequum relinquere
nos verbum Dei, et ministrare mensis. Postmodum autem redit ad id
quod supra reprehenderat, scilicet quod Corinthii sub infidelibus
iudicibus litigabant, dicens sic non est inter vos sapiens quisquam,
scilicet in rebus temporalibus, quem supra contemptibilem dixit. Unde
alia non mutantur a prima expositione, quae tamen videtur esse magis
litteralis.
|
|