|
Postquam apostolus reprehendit Corinthios de hoc quod coram
infidelibus iudicibus litigabant, hic reprehendit eos quantum ad ipsa
iudicia. Et circa hoc duo facit. Primo ponit in quo peccabant circa
iudicia; secundo manifestat quod dixerat, ibi an nescitis, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo reprehendit in eis circa
iudicia id quod est licitum, sed non expediens; secundo id quod est
penitus illicitum, ibi sed et vos, et cetera. Circa primum duo
facit: primo ponit reprehensionem; secundo removet excusationem, ibi
quare non magis, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est, quod
frater cum fratre in iudicio contendit, quod non solum malum est quod
apud infideles contenditis, sed iam quidem, post conversionem
vestram, omnino delictum est in vobis, id est, ad delictum vobis
reputatur, quod iudicia habetis inter vos, inter quos scilicet debet
esse pax: quia, ut dicitur II Tim. II, 24, servum domini non
oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Apparet autem ex hoc,
ut dicit hic Glossa Augustini, quod peccatum est iudicium habere
contra aliquem, sed hoc videtur esse falsum: quia si peccatum est
iudicium habere, videtur sequi quod etiam peccatum sit iudices
constituere, cum hoc sit occasionem dare iudicium habentibus, cum
tamen dicatur Deut. I, 16: audite illos, et quod iustum est
iudicate, et postea subditur, quia Dei iudicium est. Solvitur enim
in Glossa quod infirmis permittitur in iudicio sua repetere, non autem
perfectis: quibus licet sua repetere, sed non in iudicio. Est autem
sciendum hic, quod aliquid est perfectis illicitum, aliquid autem
omnibus. Perfecti quidem proprium non habent, secundum illud Matth.
XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes,
et da pauperibus, et veni, sequere me; et ideo non licet eis in
iudicio repetere quasi propria, cum eis non liceat habere proprium,
licet tamen eis in iudicio repetere ea quae sunt communia. Non enim
hoc faciendo peccant, sed magis merentur. Est enim opus charitatis
defendere vel recuperare res pauperum, secundum illud Ps.
LXXXI, 4: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris
liberate. Sed iudicium adversus aliquem est illicitum omnibus quantum
ad tria. Primo quidem quantum ad causam ex qua aliquis iudicium
habet, puta ex cupiditate et avaritia. Unde, Lc. XII, 13,
cum quidam de turba domino dixisset: dic fratri meo ut dividat mecum
haereditatem, dominus dixit: quis me constituit iudicem ad dividendum
inter vos? Postea subdit: videte et cavete ab omni avaritia.
Secundo quantum ad modum iudicii, quia scilicet cum contentione et
detrimento pacis iudicium prosequuntur; ut enim dicitur Iac. c.
III, 16, ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus
pravum. Et hoc videtur apostolus in eis reprehendere, ut patet ex hoc
quod supra dixit: frater cum fratre in iudicio contendit. Tertio ex
perversitate iudicii, puta cum aliquis iniuste et fraudulenter in
iudicio procedit, secundum illud Is. X, 2: ut opprimerent
pauperem, et vim facerent causae humilium populi mei. Et hoc etiam
apostolus in eis reprehendit, ut patet per id quod subdit: sed vos
iniuriam facitis. Quarto propter scandalum quod sequitur. Unde et
dominus mandat, Matth. V, 40: qui vult tecum in iudicio
contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Ex
charitate vero, sua in iudicio repetere licitum est. Unde Gregorius
dicit in moralibus: cum curam rerum nobis necessitas imponit, quidam
dum ea repetunt, solummodo sunt tolerandi: quidam vero servata
charitate sunt prohibendi, scilicet ne rapientes non sua, semetipsos
perdant. Deinde cum dicit quare non magis, etc., tollit
excusationem. Possent enim dicere: necessitas nos inducit ad iudicia
habenda, ut scilicet resistamus iniuriis et fraudibus aliorum; sed hoc
excludit, subdens, quantum ad primum, quare non magis iniuriam,
scilicet manifestam, accipitis, scilicet patienter sustinendo,
secundum illud quod dominus dicit, Matth. V, 39: si quis te
percusserit in maxillam, praebe ei et alteram. Quantum vero ad
secundum subdit quare non magis fraudem patimini, id est, dolosam
seductionem, secundum illud Matth. V, 41: si quis te
angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Sed, sicut
Augustinus dicit in libro de sermone domini in monte, haec praecepta
domini non sunt semper observanda in executione operis, sed semper sunt
habenda in praeparatione animi, ut scilicet simus parati hoc facere vel
sustinere potius, quam aliquid agere contra charitatem fraternam.
Deinde cum dicit sed vos, etc., reprehendit in eis id quod est
omnino illicitum. Et primo arguit in eis manifestam iniustitiam, cum
dicit sed vos iniuriam facitis, scilicet manifeste loquendo contra
iustitiam aliorum, vel in iudicio, vel extra iudicium. Eccli.
IX, 17: non placeat tibi iniuria iniustorum. Secundo dolosam
deceptionem, cum subdit et fraudatis, Prov. XII, 5: consilia
impiorum fraudulenta. Tertio aggravat utrumque, cum subdit et hoc
fratribus, id est, fidelibus, ad quos debemus bonum maxime operari,
secundum illud Gal. ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad
omnes; maxime autem ad domesticos fidei. Et ideo contra quosdam
dicitur Ier. IX, 4: omnis frater supplantans, supplantabit, et
omnis amicus fraudulenter incedet. Deinde, cum dicit an nescitis,
etc., manifestat quod dixerat. Et primo, quantum ad id quod est
omnino illicitum; secundo, quantum ad id quod est licitum, sed non
expediens, ibi omnia mihi licent. Circa primum duo facit. Primo
movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi nolite errare, et
cetera. Dicit ergo primo: dixi quod vos iniuriam facitis, et
defraudatis, quod est iniquitatem committere, sed an nescitis quod
iniqui regnum Dei non possidebunt? Quasi dicat: videmini haec
nescire, dum ab iniquitate non receditis, cum tamen in Ps. VI, 9
et Matth. VII, 23 dicatur: discedite a me, omnes qui operamini
iniquitatem. Deinde, cum dicit nolite errare, etc., determinat
veritatem. Et primo ostendit periculum quod imminet iniquis; secundo
ostendit quomodo ipsi hoc periculum evaserunt, ut timeant iterum in
ipsum incidere, ibi et hoc quidem aliquando fuistis, et cetera.
Dicit ergo primo: nolite errare, quod signanter dicit, quia circa
impunitatem peccatorum aliqui multipliciter errabant, secundum illud
Sap. II, 21: et cogitaverunt, et erraverunt. Quidam enim
philosophi erraverunt credentes Deum non habere curam rerum humanarum,
secundum illud Soph. I, 12: non faciet dominus bene, et non
faciet dominus male. Quidam vero credentes solam fidem sufficientem
esse ad salutem, secundum illud Io. XI, 26: qui credit in me,
non morietur in aeternum. Quidam vero credentes per sola Christi
sacramenta salvari, propter id quod dicitur Mc. ult.: qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, et Io. c. VI,
55: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam
aeternam. Quidam vero propter sola opera misericordiae se impune
peccare arbitrantur, propter illud quod dicitur Lc. XI, 41:
date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Nec intelligunt
quod haec omnia sine charitate non prosunt, secundum illud quod dicitur
infra XIII, 2 s.: si habuero omnem fidem, et distribuero in
cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero,
nihil mihi prodest. Et ideo subdit quod peccata contraria charitati a
regno Dei excludunt, in quod sola charitas introducit, dicens neque
fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri (de quibus
dicitur Hebr. ult.: fornicatores et adulteros iudicabit Deus),
neque molles, id est, mares muliebria patientes, neque masculorum
concubitores, quantum ad agentes in illo vitio, de quibus dicitur
Gen. XIII, 13: homines Sodomitae pessimi erant et peccatores
coram domino nimis, neque avari, neque fures (de quibus dicitur
Zach. V, 3: omnis fur, sicut scriptum est, iudicabitur), neque
ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Dicitur enim Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit
per eam pollutus. Et Apoc. XXI, 27: non intrabit in illam
aliquid coinquinatum, faciens abominationem. Et est advertendum quod
hic enumerat eadem vitia quae in praecedenti capitulo posuerat. Addit
autem quaedam in genere luxuriae, scilicet adulterium et vitium contra
naturam, in genere autem iniustitiae, furtum. Deinde, cum dicit et
haec quidem, etc., ostendit quomodo praedictum periculum evaserunt.
Et primo commemorat statum praeteritum, dicens et quidem aliquando
fuistis, scilicet fornicarii et idolis servientes, etc., et ideo
specialiter haec vitia commemorat, quia in eis abundaverunt, secundum
illud Eph. V, 8: eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux
in domino. Secundo ostendit quomodo ab his intus fuerunt liberati,
dicens sed abluti estis, scilicet virtute sanguinis Christi in
Baptismo, secundum illud Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis
nostris in sanguine suo. Sed sanctificati estis virtute sanguinis
Christi per gratiam consecrati, secundum illud Hebr. ult.: Iesus
ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Sed iustificati estis, ad statum iustitiae et virtutis, secundum
illud Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit.
Subditur autem horum beneficiorum causa. Et primo ex parte
humanitatis, Christi, cum dicit in nomine domini nostri Iesu
Christi, id est, in fide et invocatione nominis Christi, secundum
illud Act. IV, 12: non est aliud nomen datum sub caelo
hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Secundo ex parte
divinitatis, cum subdit et in spiritu Dei nostri, secundum illud
Ez. XXXVII, v. 5: ecce ego mittam in vos spiritum, et
vivetis. Quia igitur tam potenti virtute liberati estis, ad eadem
redire non debetis. Deinde, cum dicit omnia mihi licent, etc.,
manifestat id quod dixerat de prohibitione iudicii, ostendens quo sensu
id reprehenderit, quia scilicet non reprehendit illud quasi omnino
illicitum, sed quasi non expediens et nocivum. Et circa hoc duo
facit. Primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi
esca ventri, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
reprehenderat esse licitum, sed non expediens, dicens omnia mihi
licent. Dicuntur autem illa licita quae homo facere non prohibetur;
est autem duplex prohibitio, una coactionis, alia praecepti, et
secundum hoc quidam intellexerunt illa licere a quibus non prohibetur
aliqua necessitate cogente; et ideo, quia arbitrium hominis
naturaliter liberum est a coactione, intellexerunt apostolum eo sensu
dicere: omnia mihi licent, quia scilicet libero arbitrio hominis
subiacent, sive sint bona, sive sint mala, secundum illud Eccli.
XV, 18: ante hominem bonum et malum, vita et mors, quodcumque
voluerit, dabitur ei. Sed hic modus loquendi alienus est a Scriptura
sacra, in qua dicitur non licere ea quae divina lege prohibentur,
secundum illud Matth. XIV, 4: non licet tibi habere uxorem
fratris tui. Et ideo quod hic apostolus dicit omnia mihi licent, non
potest absolute intelligi, sed ut sit accomoda distributio sub hoc
sensu: omnia mihi licent, quae scilicet divina lege non prohibentur.
Et potest hoc ad tria referri, primo quidem ad id quod dixerat de
iudiciis, quia scilicet unicuique licet omnia sua iudicio repetere,
cum non sit lege divina prohibitum. Alio modo potest referri ad id
quod infra VIII, 8 dicturus est de indifferenti usu ciborum, ut
sit sensus: licitum est mihi omnes cibos comedere, secundum illud
Tit. I, v. 15: omnia munda mundis. Tertio potest referri ad id
quod dicturus est infra IX, 4 ss., de sumptibus accipiendis, ut
sit sensus: omnia mihi licent, scilicet accipere ad necessitatem
vitae, sicut coapostolis meis. Subdit autem sed non omnia expediunt.
Dicitur autem illud expedire, quod est sine impedimento finem
consequendi. Contingit autem quod aliquid non totaliter excludit
finem, sed impedimentum aliquod affert, sicut matrimonium non excludit
hominem a regno Dei, impedimentum tamen affert, quia scilicet, ut
infra VII, 34 dicit quae sub viro est mulier, cogitat quomodo
placeat viro. Unde, Matth. XIX, 10, discipuli dicunt: si
ita est causa hominis cum uxore sua, non expedit nubere. Sic ergo
fornicari nec licet, nec expedit, quia totaliter excludit finem, qui
est vita aeterna; matrimonium autem est licitum, sed non expediens.
Secundum igitur hunc modum, sua in iudicio repetere, indifferenter
omnibus cibis uti, sumptus accipere ab his quibus praedicatur, est
quidem licitum, quia non est contra iustitiam, nec aliqua prohibetur
lege; non tamen est expediens, vel quia impeditur pax ad proximum,
vel infirmis scandalum aliquod generatur, vel aliqua maledicendi
occasio praebetur; unde Eccli. XXXVII, 31: non omnia
omnibus expediunt. Alio modo potest intelligi non absolute, sed sub
conditione, ut sit sensus: dixi quod neque fornicarii, etc., regnum
Dei possidebunt, et ideo non licent, quia finem excludunt; sed si
omnia licerent mihi, non omnia expediunt, quia per ea praestatur
impedimentum vitae humanae. Unde in persona impiorum dicitur Sap.
V, 7: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et
ambulavimus vias difficiles. Secundo ostendit esse nocivum id quod
supra reprehendit, dicens omnia mihi licent, ut supra expositum est,
sed tamen ego sub nullius redigar potestate, scilicet hominis. Ille
enim qui utitur eo quod non expedit, sive licitum, sive illicitum,
quodammodo redigitur sub potestate rei alicuius, vel hominis. Rei
quidem, quia qui nimis rem aliquam amat, quodammodo servus illius rei
efficitur, secundum illud Rom. ult.: huiusmodi non Christo domino
serviunt, sed suo ventri. Hominis autem, quia dum aliquis facit quod
non expedit, quodammodo subiicitur iudicio aliorum, et specialiter
ille qui sua in iudicio repetit, subiicitur potestati iudicis. Infra
X, 29: ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia?
Deinde, cum dicit esca ventri, etc., assignat rationem eius quod
dixerat. Et primo quare omnia licent, dicens esca ventri, scilicet
debetur, ut scilicet in ventre decocta in nutrimentum totius corporis
cedat. Et venter escis, scilicet recipiendis et decoquendis
deservit. Quia igitur ex Dei ordinatione venter est sollicitus ad
escas recipiendas, et escae ad hoc deputatae sunt, quod in ventre
ponantur, secundum illud Gen. I, v. 29 s.: ecce dedi vobis
omnem escam et cunctis animantibus, ut habeant ad vescendum, non est
illicitum quod homo res suas repetat, vel praedicator stipendia
accipiat propter necessitatem escarum, vel ut etiam homo omnibus escis
utatur. Secundo ibi Deus autem, etc., assignat rationem quare
omnia non expediunt. Non enim expedit, quod homo patiatur aliquod
detrimentum in eo quod numquam corrumpitur, scilicet in regno
caelesti, propter id quod corrumpitur; et hoc accidit de esca et de
ventre. Cessabit enim post hanc vitam escarum usus et ventris, quia
corpora resurgentium conservabuntur absque cibo, Deo id faciente. Et
hoc est quod dicit Deus autem destruet, id est, cessare faciet,
hunc, scilicet ventrem, non quidem quantum ad essentiam, sed quantum
ad effectum, quem nunc habet; et has, scilicet escas, quantum
pertinent ad usum hominis, quia in resurrectione homines erunt sicut
Angeli in caelo, ut dicitur Matth. XXII, 30.
|
|