|
Supra apostolus tripliciter reprehendit Corinthios circa iudicia,
nunc autem redit ad reprehendendum peccatum fornicarii, cuius supra
V, 1 mentionem fecerat, et in cuius iudicio Corinthii negligentes
erant; improbat autem fornicationem quatuor rationibus, quarum prima
sumitur ex divina ordinatione; secunda ex unione ad Christum, ibi an
nescitis quoniam corpora, etc.; tertia ex corporis inquinatione, ibi
fugite fornicationem; quarta ex gratiae dignitate, ibi an nescitis,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit divinam
ordinationem; secundo ordinationis finem, ibi Deus enim, et cetera.
Circa primum considerandum est quod aliqui argumentum suae lasciviae
sumunt ex ordinatione Dei. Qui enim fornicantur, utuntur suo corpore
ad usum a Deo institutum. Sed hoc excludit, dicens quod esca est
ordinata ad ventrem, et venter ad escas, corpus autem hominis non
fornicationi, id est, non est ordinatum ad fornicandum, sed domino,
id est, ad hoc est ordinatum, ut sit domini nostri Iesu Christi, et
dominus corpori, id est, dominus Iesus Christus ad hoc datus est
hominibus, ut humana corpora suae gloriae conformet, secundum illud
Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae,
configuratum corpori claritatis suae. Sed contra hoc videtur esse quod
sicut venter ordinatus est a Deo ad usum ciborum; ita quaedam membra
humani corporis sunt ordinata a Deo ad usum generationis, quibus
fornicatio exercetur. Sed attendenda est differentia quantum ad duo.
Primo quidem quod apostolus supra locutus est de uno corporis membro,
scilicet de ventre, hic autem loquitur de toto corpore, quod sicut non
est ordinatum ad fornicandum, ita nec ad escas sumendum; sed potius
usus escarum est propter corpus, corpus autem propter animam, a qua
percipit vitam secundum eius conditionem. Et quia omnia ordinantur in
Deum sicut in finem, ideo corpus debet esse subiectum domino et ei
dedicatum. Et quia supra locutus est de usu escarum in communi absque
inordinatione, fornicatio autem est usus inordinatus ex membro
fornicatoris. Unde nec ipsa membra sunt propter fornicationem, sed
propter usum generationis ordinata ratione, cui omnia membra corporis
deservire debent, sicut etiam venter non propter crapulam et
ebrietatem, sed propter convenientem usum ciborum. Deinde, cum dicit
Deus vero, etc., ponit finem ordinationis praedictae. Et primo
ponit quid Deus circa dominum fecerit, dicens Deus vero et dominum,
scilicet dominum Iesum Christum, suscitavit a mortuis, a quo ipse
Christus petit in Ps. XL, v. 11: tu autem, domine, miserere
mei, et resuscita me. Deus autem est et pater, et filius, et
spiritus sanctus, unde et ipse Christus, qui est filius Dei, se
suscitavit, et sua virtute resurrexit, secundum illud Ps. III,
6: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia dominus
suscepit me; et II Cor. ult.: si crucifixus est ex infirmitate,
sed vivit ex virtute Dei. Secundo ponit quid circa nos facturus sit,
dicens quod nos suscitabit Deus per virtutem suam, per quam scilicet
Christum suscitavit, secundum illud Rom. VIII, 11: qui
suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra. Et est advertendum, quod supra de escis et ventre loquens,
quae pertinent ad usum animalis vitae, dixit eas a Deo destruendas;
nunc autem loquens de corpore et domino, facit mentionem de
resurrectione, quia scilicet animali vita cessante natura corporis in
melius reformabitur. Unde patet quod non est utendum corpore ad
fornicationem, quae impedit futuram incorruptionem, secundum illud
Gal. ult.: qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem.
Deinde, cum dicit nescitis, etc., ponit secundam rationem, quae
sumitur ex affinitate humani corporis ad Christum, quae talis est:
membra hominis fornicantis sunt membra meretricis; sed membra hominis
sunt membra Christi; ergo per fornicationem fiunt membra Christi
membra meretricis, quod est inconveniens. Circa quod quatuor facit.
Primo ponit maiorem, dicens an nescitis quoniam corpora vestra sunt
membra Christi? Quasi dicat: hoc non debetis nescire, quia
quicumque estis regenerati in Christo, membra Christi estis effecti,
secundum illud infra XII, 27: vos estis corpus Christi, et
membra de membro. Et hoc non solum quantum ad animas quae ab eo
iustificantur, sed etiam quantum ad corpora quae ab eo
resuscitabuntur, ut dictum est. Secundo ponit conclusionem, dicens
tollens ergo membra Christi, id est, iuste subtrahens servitio
Christi, cui debent deputari (secundum illud Rom. VI, 13:
exhibeatis membra vestra, arma iustitiae, Deo), faciam, scilicet
eadem, membra meretricis esse fornicando? Absit: hoc enim est
horrendum sacrilegium. Unde dicitur Mal. II, v. 11:
contaminavit Iudas sanctificationem domini quam dilexit, et habuit
filiam Dei alieni. Tertio ponit minorem, dicens an nescitis quia qui
adhaeret meretrici, scilicet fornicando, unum corpus efficitur?
Scilicet per immundam commixtionem. Et ad hoc probandum, inducit
auctoritatem Genesis, dicens: inquit, enim Scriptura, scilicet
Gen. II, 24: erunt duo, scilicet vir et mulier, in carne una,
id est, per mixtionem carnalem una caro efficiuntur, et sic membra
unius fiunt membra alterius. Sunt enim haec verba Adae de viro et
uxore loquentis, quae apostolus hic etiam ad fornicationem refert,
quia secundum speciem naturae non differunt utriusque actus. Est autem
intelligendum, quod, sicut dicit philosophus in libro de generatione
animalium, in masculo est principium activum generationis, in foemina
est passivum. Et sicut in planta, cuius vita principaliter ordinatur
ad generationem, semper est unum corpus, in quo utrumque principium
unitur; ita in animalibus quae ordinantur ad altiores actus vitae, non
semper est unum corpus habens haec duo principia, sed ex duobus fit
unum in actu generationis. Quod quidem non est tantum viri, quia,
sicut infra cap. VII, 4 dicitur, vir non habet potestatem sui
corporis, sed mulier. Secundo probat minorem, dicens qui autem
adhaeret domino, etc., scilicet per fidem et charitatem, est unus
spiritus cum illo, quia scilicet unitur ei unitate spirituali, non
corporali. Unde et Rom. VIII, 9 dicitur: si quis spiritum
Christi non habet, hic non est eius; et Io. XVII, 21 s.:
ut sint unum in nobis, sicut nos unum sumus, scilicet per connexionem
spiritus: et quia corpus deservit spiritui, consequens est ut etiam
corpora nostra, membra eius sint, cui per spiritum unimur, non quidem
carnali coniunctione, sed spirituali. Potest autem ex praemissis
duabus rationibus una ratio conflari, ut scilicet quia corpus nostrum
non est deputatum fornicationi, sed domino, hoc scilicet modo quod
membra nostra sunt membra Christi, ut postmodum exponit, non faciamus
ea membra meretricis fornicando. Deinde, cum dicit fugite
fornicationem, etc., ponit tertiam rationem, quae sumitur ex
corporis inquinatione. Primo ponit conclusionem intentam, dicens
fugite fornicationem. Ubi notandum quod caetera vitia vincuntur
resistendo, quia quanto magis homo particularia considerat et tractat,
tanto minus in eis invenit unde delectetur, sed magis anxietur: sed
vitium fornicationis non vincitur resistendo, quia quanto magis ibi
homo cogitat particulare, magis incenditur; sed vincitur fugiendo, id
est, totaliter vitando cogitationes immundas, et quaslibet
occasiones, ut dicitur Zach. II, 6: fugite de terra Aquilonis,
dicit dominus. Secundo assignat rationem, dicens omne peccatum aliud
quodcumque fecerit homo, et cetera. Ad cuius evidentiam sciendum quod
quaedam peccata non consummantur in carnali delectatione, sed in sola
spirituali, ideo spiritualia vitia dicuntur, sicut superbia,
avaritia, acedia; fornicatio autem completur maxime in carnali
delectatione, et secundum hoc posset intelligi quod hic dicitur omne
peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia scilicet
completur praeter sui corporis delectationem. Qui autem fornicatur,
in corpus suum peccat, quia scilicet eius peccatum in carne
consummatur. Sed huic expositioni contrarium videtur esse, quod etiam
peccatum gulae consummatur in delectatione corporis. Ad quod posset
dici quod peccatum gulae sub luxuria continetur, inquantum ad ipsam
ordinatur, secundum illud Eph. V, 18: nolite inebriari vino, in
quo est luxuria. Sed melius potest dici, quod apostolus non dicit qui
fornicatur corpore suo peccat, quod congrueret primae expositioni; sed
peccat in corpus suum, id est, contra corpus suum, corrumpendo et
inquinando illud praeter usum rationis. Unde et Apoc. III, 4:
habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua,
id est, corpus; et Apoc. XIX, 4: hi sunt qui cum mulieribus
non sunt coinquinati. Vel aliter secundum Augustinum, hic in
Glossa, qui fornicatur, in corpus suum peccat, quia anima eius
totaliter carni in illo actu subiicitur, ita quod non possit aliud ibi
cogitare. Unde in Ps. XXXI, 9 dicitur: nolite fieri sicut
equus et mulus, quibus non est intellectus. Vel aliter: in corpus
suum peccat, id est, contra uxorem suam, quae dicitur corpus viri,
contra quam non ita directe sunt alia peccata, sicut viri fornicatio.
Unde et I Thess. c. IV, 4 dicitur: ut sciat unusquisque
vestrum possidere vas suum in sanctificatione, id est, uxorem suam.
Vel secundum Augustinum potest intelligi de fornicatione spirituali,
per quam anima adhaeret per amorem mundo, et recedit a Deo, secundum
illud Ps. LXXII, 27: perdes omnes qui fornicantur abs te.
Est ergo sensus qui fornicatur, recedens a Deo propter amorem mundi,
in corpus suum peccat, id est, per corporalem concupiscentiam. Omne
autem aliud peccatum, puta quod homo committit ex oblivione, vel ex
ignorantia, seu negligentia, est extra corpus, id est, corporalem
concupiscentiam. Deinde, cum dicit an nescitis, etc., ponit
quartam rationem, quae sumitur ex dignitate gratiae, quae quidem ex
duobus consurgit, scilicet ex gratia spiritus sancti, et ex
redemptione sanguinis Christi. Circa hoc igitur tria facit. Primo
proponit dignitatem corporis nostri, quam habet ex gratia spiritus
sancti, dicens an nescitis, quasi dicat, ignorare non debetis,
quoniam membra vestra, scilicet corporalia, templum sunt spiritus
sancti? Sicut supra III, 16 dictum est: nescitis quia templum
Dei estis. Et huius rationem assignat subdens qui in vobis est.
Dicitur autem templum, domus Dei; quia igitur spiritus sanctus Deus
est, conveniens est, quod in quocumque est spiritus sanctus, templum
Dei dicatur. Est autem spiritus sanctus principaliter quidem in
cordibus hominum, in quibus charitas Dei diffunditur per spiritum
sanctum, ut dicitur Rom. V, 5. Sed secundario etiam est in
membris corporalibus, inquantum exequuntur opera charitatis. Unde in
Ps. LXXXIII, 3 dicitur: cor meum et caro mea exultaverunt in
Deum vivum. Et ne hanc dignitatem sibi ascriberent, subdit quem
habetis a Deo, non ex vobis. Unde Ioel. II, 28: effundam de
spiritu meo super omnem carnem; et Act. V, 23: spiritum suum
dedit obedientibus sibi. Secundo ponit dignitatem, quam habent
corpora nostra ex redemptione sanguinis Christi, dicens et non estis
vestri sed Iesu Christi, secundum illud Rom. XIV, 8: sive
vivimus, sive morimur, domini sumus; II Cor. V, 15: qui
vivit, iam non sibi vivat. Rationem huius assignat, dicens empti
estis pretio magno, et ideo servi estis eius, qui vos redemit de
servitute peccati. Unde infra VII, 22 dicitur: qui liber
vocatus est, servus est Christi; pretio enim empti estis; et in
Ps. XXX, 6: redemisti me, domine Deus veritatis. Dicitur
autem pretium redemptionis magnum, quia non est corruptibile, sed
aeternam habens virtutem, cum sit sanguis ipsius Dei aeterni. Unde
I Petr. I, 18 s.: redempti estis de vana vestra conversatione,
non corruptibilibus auro vel argento, sed sanguine agni immaculati et
incontaminati, Iesu Christi. Tertio infert conclusionem intentam,
dicens glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro. Quia enim
membra vestra sunt templum Dei, in corpore vestro nihil debet
apparere, nisi quod ad gloriam Dei pertinet, et hoc est glorificare
Deum in corpore vestro, quia in Ps. XXVIII, 9 dicitur: in
templo eius omnes dicent gloriam. Ex. ult. dicitur: operuit nubes
tabernaculum testimonii, et gloria domini implevit illud. Quia vero
non estis vestri, sed estis servi Dei, debet corpus vestrum portare
Deum, sicut equus vel aliud animal portat dominum suum. Unde in
Ps. LXXII, 23 dicitur: ut iumentum factus sum apud te.
Portat autem corpus nostrum dominum, inquantum divino ministerio
deputatur. Sic ergo homo debet vitare, ne in corpus suum peccet
fornicando, quod est contra gloriam Dei, et contra ministerium quod
corpus nostrum debet Deo.
|
|