|
Postquam apostolus reprehendit fornicarium et sustinentes eum, hic
accedit ad tractandum de matrimonio. Et circa hoc tria facit. Primo
determinat de coniugatis et matrimonio iunctis; secundo, de
virginibus, ibi de virginibus autem, etc.; tertio, de viduis, ibi
mulier alligata est, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
instruit eos qui non sunt matrimonio iuncti, utrum scilicet debeant
matrimonium contrahere; secundo manifestat quod dixerat, ibi hoc autem
dico, et cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat quid
circa hoc sit per se bonum; secundo, quid necessarium, ibi propter
fornicationem autem, et cetera. Circa primum considerandum quod in
detestationem fornicationis, contra quam locutus iam fuerat, aliqui
non habentes zelum Dei secundum scientiam, intantum procedebant, quod
etiam matrimonium condemnabant, secundum illud I Tim. IV, 2
s.: in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere. Et quia
hoc durum Corinthiis videbatur fidelibus, super hoc apostolo
scripserunt, eius sententiam requirentes, et ideo apostolus eis
respondet: ita reprehendi ea quae facitis. De quibus autem
scripsistis mihi, respondeo, quantum ad matrimonium, bonum est homini
mulierem non tangere. Circa quod notandum quod mulier data est viro ad
adiutorium generationis: et in hoc differt vis generativa a nutritiva,
quia vis nutritiva deservit homini ad conservationem individui; unde
bonum est homini nutrimento uti, quia per hoc eius vita conservatur;
generativa autem non deservit homini ad conservationem individui, sed
ad conservationem speciei. Unde non potest dici quod bonum est
homini, ad suum individuum, mulierem tangere, primo quidem quantum ad
animam, quia, ut Augustinus dicit in Soliloquiis, nihil sic deiicit
animam ab arce virtutis suae, sicut contactus ille corporum, sine quo
uxor haberi non potest; et ideo Ex. XIX, 15 dicitur populo
accepturo legem Dei: estote parati in diem tertium, et ne
appropinquetis uxoribus vestris. I Reg. XXI, 4 dixit Abimelech
ad David: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent panem
sanctum. Secundo quantum ad corpus, quod vir subiicit per matrimonium
potestati uxoris, se ex libero servum constituens. Servitus autem
haec prae omnibus aliis est amara. Unde et Eccle. VII, 27
dicitur: inveni amariorem morte mulierem. Tertio quantum ad res
exteriores, quarum occupatione necesse est hominem implicari, qui
habet uxorem et filios nutriendos, cum tamen dicatur II Tim. II,
4: nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei
placeat cui se probavit. Deinde cum dicit propter fornicationem,
etc., ostendit quid circa hoc sit necessarium. Primo quantum ad
contractum matrimonii; secundo quantum ad actum matrimonii iam
contracti, ibi uxori vir debitum, et cetera. Circa primum
considerandum est, quod actus generativae virtutis ordinatur ad
conservationem speciei per generationem filiorum, et quia mulier data
est viro in adiutorium generationis, prima necessitas tangendi mulierem
est propter procreationem filiorum. Unde Gen. I, 27 s.
dicitur: masculum et foeminam creavit eos, et benedixit eis Deus, et
ait: crescite et multiplicamini, et replete terram. Sed haec
necessitas fuit circa institutionem humani generis, quamdiu oportuit
multiplicari populum Dei per successionem carnis. Sed apostolus,
considerans humanum genus iam multiplicatum et populum Dei iam esse
augmentatum, non propagatione carnis, sed generatione quae est ex aqua
et spiritu sancto, ut dicitur Io. III, 5, praetermisit hanc
necessitatem, qua scilicet primitus institutum fuerat matrimonium in
officium naturae, et proponit secundam necessitatem secundum quam
institutum est in remedium culpae. Quia enim carnalis concupiscentia
adhuc post Baptismum in fidelibus remanet, licet non dominetur,
instigat homines maxime ad actus venereos propter vehementiam
delectationis. Et quia maioris virtutis est totaliter hanc
concupiscentiam superare, quam possit hominibus convenire, secundum
illud Matth. XIX, v. 11: non omnes capiunt verbum hoc,
necessarium est quod in parte concupiscentiae cedatur, et in parte
superetur; quod quidem fit dum actus generationis ratione ordinatur,
et non totaliter homo concupiscentia ducitur, sed magis concupiscentia
subditur rationi. Habet autem hoc ratio naturalis, quod homo utatur
generationis actu, secundum quod convenit generationi et educationi
filiorum. Hoc autem in brutis animalibus invenitur, quod in
quibuscumque speciebus animalium sola foemina non sufficit ad
educationem prolis, masculus simul nutrit prolem cum foemina; et ad
hoc exigitur, quod masculus cognoscat propriam prolem. Et ideo in
omnibus talibus animalibus, ut patet in columbis, turturibus et
huiusmodi, naturaliter indita est sollicitudo de educatione prolis.
Et propter hoc in huiusmodi non sunt vagi et indifferentes concubitus,
ex quibus sequeretur incertitudo prolis; sed masculus determinatus
determinatae foeminae coniungitur, non indifferenter quaelibet
cuilibet, sicut accidit in canibus et aliis huiusmodi animalibus, in
quibus sola foemina nutrit prolem. Maxime autem in specie humana
masculus requiritur ad prolis educationem, quae non solum attenditur
secundum corporis nutrimentum, sed magis secundum nutrimentum animae,
secundum illud Hebr. XII, 9: patres quidem carnis nostrae
habuimus eruditores et reverebamur eos; et ideo ratio naturalis dictat
quod in specie humana non sint vagi et incerti concubitus, quales sunt
concubitus fornicarii, sed sint determinati viri ad determinatam
foeminam, quae quidem determinatio fit per legem matrimonii. Sic
igitur triplex bonum habet matrimonium, primum quidem quod est in
officium naturae, prout scilicet ordinatur ad generationem et
educationem prolis, et hoc bonum est bonum prolis. Secundum bonum
habet prout est in remedium concupiscentiae, quae scilicet coarctatur
ad determinatam personam, et hoc bonum dicitur fides, quam scilicet
vir servat uxori suae, non accedens ad aliam, et similiter uxor viro.
Tertium bonum habet, prout in fide contrahitur Christi, quod quidem
bonum dicitur sacramentum, inquantum significat coniunctionem Christi
et Ecclesiae, secundum illud Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum
est, ego autem dico in Christo, et Ecclesia. Hoc est ergo quod
dicit: dictum est quod bonum est homini mulierem non tangere, sed quia
ad hoc bonum non sunt omnes homines idonei, unusquisque vir, propter
fornicationem, scilicet vitandam, suam uxorem habeat, id est, sibi
determinatam, ut tollantur vagi et incerti concubitus, quod pertinet
ad fornicationem. Unde et Prov. V, 18: laetare cum muliere
adolescentiae tuae, et postea subditur: quare seduceris, fili mi, ab
aliena? Deinde cum dicit uxori vir debitum reddat, etc., agit de
usu matrimonii contracti. Et primo agit de debito reddendo; secundo
de debiti intermissione, ibi nolite fraudare, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo proponit quod intendit, dicens: dictum est
quod vir habeat uxorem, et uxor virum; habendi autem haec est ratio,
ut vir reddat debitum uxori, scilicet de suo corpore per carnalem
commixtionem, similiter autem et uxor viro, quia quantum ad hoc ad
paria iudicantur. Unde mulier non est formata de pedibus viri tamquam
ancilla, nec de capite tamquam domina, sed de latere tamquam socia,
ut legitur Gen. II, 21. Unde et mutuo debent sibi debitum
reddere, secundum illud Rom. XIII, 7: reddite omnibus debita.
Secundo assignat debiti rationem, dicens mulier non habet potestatem
sui corporis, scilicet ad actum generationis, ut scilicet possit
proprio arbitrio vel continere, scilicet vel alteri se tradere; sed
vir, scilicet habet potestatem sui corporis, quantum scilicet ad usum
carnalis copulae, et ideo uxor debet viro proprii corporis officium
offerre. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet,
sed mulier, et cetera. Unde et ipse debet sui corporis officium
offerre uxori, legitimo impedimento cessante. Unde et Gen. c.
II, 24 dicitur: adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne
una. Deinde cum dicit nolite fraudare invicem, etc., agit de
intermissione debiti reddendi. Et primo ostendit qualiter intermitti
debeat actus coniugalis. Circa quod docet unum esse cavendum, ne
scilicet hoc per fraudem fiat, dicens nolite fraudare invicem, ut
scilicet velit vir continere, invita uxore, aut etiam e converso.
Quod apostolus fraudem nominat, quia unus subtrahit alteri quod ei
debetur, quod ad fraudem pertinet, non minus in actu matrimonii, quam
in aliis rebus. Unde et Prov. c. XII, 27 dicitur: non
inveniet fraudulentus lucrum, quia scilicet ille, qui tali fraude
continentiam Deo offert, non lucratur meritum vitae aeternae. Sicut
enim dicit Augustinus non vult Deus tale lucrum tali damno
compensari, ut dum unus coniugum continet, altero invito, ille
incidat in damnabiles corruptelas. Tria autem docet observanda in tali
intermissione: quorum primum est ut fiat ex communi consensu. Unde
dicit nisi forte ex consensu. Unde dicitur Eccli. XXV, 1 s.:
in tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo
et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, vir et mulier
bene sibi consentientes. Secundum est, ut sit ad certum tempus.
Unde subdit nisi forte ad tempus, secundum illud Eccle. c. III,
5: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tertium
est, ut hoc fiat propter debitum finem, scilicet causa spiritualium
actuum, ad quos continentia reddit magis aptos. Unde subdit ut
vacetis orationi, secundum illud Ioel. II, 14: sacrificium et
libamen domino Deo nostro, et postea subdit: egrediatur sponsus de
cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Secundo agit de reiteratione
coniugalis actus; et primo ponit documentum, dicens iterum revertimini
in idipsum, ut scilicet vobis invicem debitum reddatis, finito tempore
orationis. Unde et III Reg. VIII, 66 dicitur, quod
celebratis dedicationis solemniis, profecti sunt in tabernacula sua
laetantes. Secundo assignat rationem documenti. Non enim hoc dicit,
quasi sit necessarium ad salutem, sed ad periculum vitandum. Unde
subdit ne tentet vos Satanas, id est, ne sua tentatione vos
prosternat; sicut etiam dicitur I Thess. III, 5: ne forte vos
tentaverit is qui tentat, et inanis sit labor noster. Tentatio autem
Satanae non est fortibus timenda, de quibus dicitur I Io. II,
14: scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei
manet in vobis, et vicistis malignum. Est autem timenda debilibus,
unde subdit propter incontinentiam vestram, id est, propter pronitatem
ad incontinentiam, ex quo contingit, quod Diabolus hominem tentando
prosternit, et provocatur ad tentandum, secundum illud I Petr.
ult.: circuit quaerens quem devoret. Deinde cum dicit hoc autem
dico, etc., manifestat quo sensu praedicta sunt accipienda, et primo
facit quod dictum est; secundo, rationem assignat, ibi volo autem,
etc.; tertio, exponit quod dixerat, ibi dico autem, et cetera.
Dicit ergo primo: dixi, quod unusquisque suam uxorem habeat, et
unaquaeque mulier virum suum, et iterum quod post continentiam
determinati temporis, iterum revertamini in idipsum. Hoc autem dico
secundum indulgentiam, id est, parcens infirmitati vestrae, non
secundum imperium, quasi scilicet vobis necessarium ad salutem.
Subditis enim sunt quaedam eorum infirmitati indulgenda, et non ad
bona imperio cogendi. Unde contra quosdam praelatos dicitur Ez.
XXXIV, 4 s.: cum austeritate imperabatis eis, et cum
potentia, et dispersi sunt greges mei. Sed videtur apostolus
inconvenienter loqui; indulgentia enim non est nisi de peccato. Per
hoc ergo quod apostolus, secundum indulgentiam se dicit matrimonium
concessisse, videtur exprimere quod matrimonium sit peccatum. Sed ad
hoc potest responderi dupliciter. Uno modo ut indulgentia sumatur hic
pro permissione. Est autem duplex permissio: una quidem de minus
malo, sicut dicitur Matth. c. XIX, 8, quod Moyses permisit
Iudaeis dare libellum repudii propter duritiam cordis eorum, scilicet
ad vitandum uxoricidium, ad quod erant proni. Talis enim permissio
non fit in novo testamento propter sui perfectionem, secundum illud
Hebr. VI, 1: ad perfectum feramur. Alia autem est permissio de
minus bono, cum scilicet homo praecepto non cogitur ad maius bonum; et
hoc modo apostolus hic indulget, id est, permittit matrimonium, quod
est minus bonum quam virginitas, quae non praecipitur, quae est maius
bonum. Alio modo potest accipi indulgentia prout respicit culpam,
secundum illud Is. XXVI, 15: indulsisti, domine, indulsisti
genti. Et secundum hoc indulgentia refertur ad actum coniugalem
secundum quod habet annexam culpam venialem, tamen propter bona
matrimonii sine quibus esset mortalis. Unde considerandum est quod
actus coniugalis quandoque quidem est meritorius, et absque omni culpa
mortali vel veniali, puta cum ordinatur ad bonum prolis procreandae et
educandae ad cultum Dei: sic enim est actus religionis; vel cum fit
causa reddendi debitum: sic enim est actus iustitiae. Omnis autem
actus virtutis est meritorius, si sit cum charitate. Quandoque vero
est cum culpa veniali, scilicet cum quis ad actum matrimonialem ex
concupiscentia excitatur, quae tamen infra limites matrimonii sistit,
ut scilicet cum sola uxore sit contentus. Quandoque vero est culpa
mortalis, puta cum concupiscentia fertur extra limites matrimonii,
scilicet cum aliquis accedit ad uxorem, aeque libenter vel libentius ad
aliam accessurus. Primo ergo modo actus matrimonii non requirit
indulgentiam; secundo modo habet indulgentiam inquantum aliquis
consentiens concupiscentiae in uxorem, non fit reus peccati mortalis;
tertio modo omnino indulgentiam non habet. Deinde cum dicit volo autem
etc., assignat rationem eius quod dixerat, et primo quare non
loquatur secundum imperium; secundo quare loquatur secundum
indulgentiam, ibi sed unusquisque, et cetera. Circa primum
considerandum est quod nullus sapiens praecipit illud cuius contrarium
magis vult fieri. Ideo apostolus non praecipit quod homines
matrimonium contrahant, vel matrimonio contracto utantur, quia magis
vult quod homines contineant. Et hoc est quod dicit volo autem omnes,
homines, esse sicut meipsum, ut scilicet contineant, sicut ego
contineo. Et similiter dicit Act. XXVI, 29: opto apud Deum
omnes qui audiunt, fieri tales qualis ego sum. Sed contra hoc videtur
esse, quia si omnes homines continerent, sicut apostolus continebat,
cessasset generatio, et sic non fuisset impletus numerus electorum,
quod erat contra dispositionem divinam. Dicunt quidam quod apostolo
revelatum erat, quod si omnes homines salvarentur in continentia
viventes, sicut ipse vivebat, sufficiebat ad implendum numerum
electorum. Sed hoc nulla auctoritate fulcitur; et ideo potest dici,
quod apostolus volebat omnes esse continentes, quia scilicet volebat
hoc de singulis, non tamen volebat quod omnes simul continerent. Vel
potest dici, et melius, quod volebat omnes homines esse continentes
voluntate antecedente, sicut ipse dicit I Tim. II, 4, quod
Deus vult omnes homines salvos fieri, non autem voluntate
consequente, qua Deus vult quosdam salvare, scilicet praedestinatos,
et quosdam damnare, scilicet reprobatos, secundum illud Mal. I, 2
s.: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Est autem voluntas
antecedens de eo, quod absolute consideratum est melius, sicut omnes
homines esse salvos, vel continentes: voluntas autem consequens est de
eo, quod est melius, consideratis circumstantiis personarum et
negotiorum, et secundum hoc Deus vult quosdam damnare, et apostolus
quosdam matrimonio iungi. Deinde cum dicit sed unusquisque, assignat
rationem quare secundum indulgentiam matrimonium permiserit, quia
scilicet non quilibet tantae virtutis donum accepit a Deo, ut scilicet
possit totaliter continere, sicut et dominus dixit Matth. XIX,
11: non omnes capiunt verbum hoc, sed qui capere potest, capiat.
Et hoc est quod dicit: vellem quidem omnes esse continentes, sed
unusquisque proprium, id est, secundum certam mensuram, habet donum
ex Deo, alius quidem sic, puta ut in virginitate Deo serviat, alius
vero sic, id est, ut Deo serviat in matrimonio, secundum illud
Matth. XXV, v. 15: uni dedit quinque talenta, alii vero duo,
alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem. Et Sap.
VIII, 21: scivi quoniam aliter non possum esse continens, nisi
Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum.
Deinde cum dicit dico autem, etc., exponit quod obscure dixerat.
Et primo quantum ad hoc quod dixerat: volo omnes homines esse sicut
meipsum, quia scilicet hoc est absolute melius. Unde dicit dico
autem, scilicet exponendo, non nuptis, id est, virginibus, et
viduis: bonum est illis si sic permanserint, scilicet continentes,
sicut ego, secundum illud Sap. c. IV, 1: quam pulchra est casta
generatio cum claritate. Secundo quantum ad hoc quod dixerat: sed
unusquisque, etc., quasi dicat: quia non quilibet hoc donum accepit
a Deo ut contineat. Unde dicit quod si non continent, id est, si
donum continendi non acceperunt, nubant, id est, matrimonio
iungantur, secundum illud I Tim. V, 14: volo iuvenes nubere.
Et assignat rationem, subdens melius est enim nubere, quam uri, id
est, concupiscentia superari. Concupiscentia enim est calor quidam
noxius; qui ergo concupiscentia impugnatur, calescit quidem, sed non
uritur, nisi humorem gratiae perdat a concupiscentia superatus. Unde
Iob XXXI, 12 dicitur: ignis est usque ad consummationem
devorans, et universa eradicans germina. Est autem hic attendendum
quod apostolus utitur abusiva comparatione; nam nubere bonum est,
licet minus, uri autem est malum. Melius est ergo, id est magis
tolerandum, quod homo minus bonum habeat, quam quod incurrat
incontinentiae malum; et hoc est quod supra dixit propter
fornicationem, scilicet vitandam, unusquisque suam uxorem habeat,
etc., et postmodum: ne tentet vos Satanas propter incontinentiam
vestram.
|
|