Lectio 2

Supra apostolus posuit documenta de contractu matrimonii, hic instruit eos qui iam matrimonium contraxerunt de matrimonio non dissolvendo: et primo docet eos qui sunt in matrimonio iuncti, ut in matrimonio maneant; secundo ponit utilem doctrinam quantum ad omnes status vel conditiones hominum, ibi unumquemque sicut vocavit Deus, et cetera. Circa primum duo facit: primo agit de indissolubilitate matrimonii quantum ad eos qui sunt unius cultus; secundo quantum ad eos qui sunt in dispari cultu, ibi nam caeteris ego dico, et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit praeceptum de indissolubilitate matrimonii; secundo docet quid sit servandum quando matrimonium quodammodo separatur, ibi quod si discesserit, et cetera. Dicit ergo primo: dixi non nuptis, id est, virginibus et viduis, quod melius est eis si sic permanserint, his autem qui matrimonio sunt iuncti non patet eadem conditio: his enim praecipio non ego, scilicet indicta mihi auctoritate, sed dominus, hoc praecepit.

Dicens Matth. XIX, 6: quos Deus coniunxit, homo non separet. Praecipio, inquam, uxorem a viro non discedere, et subintelligendum est, excepta causa fornicationis, quam Christus excepit, et hic tacetur, quia notissima est. Hanc solam excepit dominus, caeteras omnes molestias iubet pro fide coniugii fortiter sustineri. Matth. XIX, 9: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Hoc autem quod dicitur hic, secundum Glossam Augustini, intelligitur de coniunctis matrimonialiter, quorum uterque fidelis est. Quod si discesserit, scilicet propter causam fornicationis, praecipio, inquam, manere innuptam, vivente marito, quia si solvitur matrimonium quoad thorum, non tamen quoad vinculum, aut viro suo reconciliari, scilicet si vir non continet. Et similiter vir uxorem non dimittat, nisi ob causam fornicationis. Similis forma in viro et in muliere servatur. Unde supplendum est quod de uxore praemisit, scilicet quod si omnino dimiserit, non ducat aliam, vel reconcilietur uxori. Sed contrarium videtur dicere Ambrosius super hunc locum. Unde dicit: ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur qua et superior. Sed Magister dicit a falsariis esse appositum, et ideo nullatenus est tenendum. Notandum est hic quod septem sunt casus in quibus vir non potest ob causam fornicationis uxorem dimittere. Primus casus quando ipsemet eam prostituit; secundus quando ipse cum alia fornicatus fuerit; tertius quando ipse ei occasionem fornicandi dedit, ut quia non vult reddere debitum; quartus quando ipsa credens probabiliter virum mortuum, alteri nupsit; quintus quando violenter ab aliquo oppressa fuit; sextus quando sub specie viri sui ab altero cognita fuit; septimus quando fuit a viro post adulterium manifeste deprehensum, nihilominus retenta. Deinde cum dicit nam caeteris dico, etc., agit de inseparabilitate matrimonii personarum disparis cultus, cum alter est fidelis, alter non. Ubi primo dicit quod fidelis non dimittat infidelem volentem sine contumelia creatoris cohabitare; secundo quod si non vult, fidelis non tenetur eum sequi, sed potest alteri nubere, ibi quod si infidelis discedit, etc.; tertio quod nisi infidelis prior recedat, fidelis debet patienter commanere, ibi unde enim mulier, et cetera. In prima, primo ponit admonitionem; secundo admonitionis rationem, ibi sanctificatus est enim, et cetera. In prima, primo loquitur generaliter tam viris quam foeminis; secundo specialiter viris, ibi si quis frater, etc.; tertio specialiter foeminis, ibi et si qua mulier, et cetera. Dicit ergo nam caeteris, id est, ubi non uterque fidelis est, sed alter fidelis, alter infidelis, dico ego, consulendo non praecipiendo, non dominus dixit hoc proprio ore. Ac si dicat: et hoc dico ex Deo, licet ipse non dicat hoc ore proprio. Dico, inquam, hoc: si quis frater, fidelis, conversus scilicet ad fidem in coniugio. Intelligitur enim hoc de his qui in infidelitate contraxerunt, non de his qui in dispari cultu; tunc enim nullum esset matrimonium, sed essent separandi, sicut fecit Esdras Esdrae X, T. Si quis, inquam, habet talem uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, sine contumelia scilicet creatoris, non dimittat illam; consilium est, non praeceptum, ut qui contrarium agit, non sit transgressor, secundum Glossam. Deinde cum dicit et si qua mulier, hic loquitur specialiter foeminis, ubi primo supponit fidem in aliquo, cum dicit et si qua mulier; secundo infidelitatem in altero, cum addit virum infidelem; tertio infidelis voluntatem cohabitandi, ibi et hic consentit; quarto consulit fideli commanere illi, ibi non dimittat. Dicit ergo: et similiter si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et consentit habitare cum illa sine contumelia creatoris; nam si nollet cohabitare sine contumelia nominis Christi, debet fidelis eum dimittere, quia contumelia creatoris solvit matrimonium, secundum Glossam, et potest fidelis contrahere. Si, inquam, ita est, non dimittat virum: consilium est, non praeceptum; licet enim infidelem fideli dimittere, sed tunc non expediebat. Deinde cum dicit sanctificatus est vir, posita admonitione, hic ponit admonitionis rationem, ubi allegat exemplum; secundo periculum, ibi alioquin, etc.; tertio fructum, ibi nunc autem sancti, et cetera. In prima primo exemplificat de viro infideli, secundo de muliere, ibi: et sanctificata est mulier, et cetera. Dicit ergo, sanctificatus est, quasi dicat: fidelis infidelem volentem cohabitare non dimittat; hoc ideo dico, sanctificatus est enim, et cetera. Hoc dupliciter legitur. Primo modo sic: sanctificatus est enim vir infidelis, aliquando, per mulierem fidelem; id est, aliquando contingit quod unus per alium convertitur ad fidem, et sic sanctificatur; et hoc iam forte contigerat, sicut Sisinnius per Theodoram Romae tempore Clementis conversus est. Et similiter sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem, scilicet per ipsius admonitionem et doctrinam. Alio modo legitur sic: ita fidelis infidelem non dimittat, sanctificatus est enim vir, etc., id est, nullam immunditiam contrahit fidelis ex cohabitatione vel ex commixtione cum infideli, sed servat veram pudicitiam, secundum Augustinum. Deinde cum dicit alioquin filii, etc., hoc legitur dupliciter: uno modo de filiis nascituris; alio modo de iam natis. Primo modo sic: alioquin, scilicet si disceditis, et vos aliis copulatis, filii vestri, qui de hac copula nascerentur, immundi essent, scilicet spurii, quia non de legitimo matrimonio. Nunc autem, si permanetis, sancti sunt, id est, mundi, quia de legitimis coniugiis nati. Secundo modo legitur sic: alioquin, scilicet si disceditis, filii vestri, iam nati, immundi essent, id est, in infidelitate remanerent, sequentes scilicet maiorem partem quae tunc erat infidelium; nunc autem, si permanetis, sancti sunt, id est, Christiani fiunt. Deinde cum dicit sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem. Thema in festo beatae Caeciliae quae convertit virum suum ad fidem. Inter omnia quae regunt hominem in via salutis praecipuum est sequi societatem sanctorum. Hoc ostendit Psalmista verbo, cum dicit: cum sancto sanctus eris, etc.; hoc ostendit Caecilia facto, secundum quod hic dicitur: sanctificatus est vir, etc.; in quibus verbis tria commendant ipsam, scilicet natura, gratia et doctrina. Natura humana quae notatur in muliere: gratia, quae notatur in viri sanctificatione, ut sibi sit nobilis per naturam, Deo humilis per fidem, proximo utilis per doctrinam. Doctrina enim redditur commendabilior consideranti actum, obiectum, et oppositum. Actus est sanctificare, obiectum est vir, oppositum est infidelitas. Infidelitas est culpa tenacior: virilitas sexus robustior: sanctificare actus difficilior. Et tamen cum esset mulier, per doctrinam suam convertit incredulum, emollivit robustum, mundavit immundum, et sic sanctificavit infidelem virum. Multae vero sunt proprietates mulieris commendabiles, quae huic conveniunt, ut sint tres proprietates quoad actum cordis, tres quoad actum oris, et tres quoad actum operis. Tres primae sunt: sapientia ex parte rationalis, Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat sibi domum, munditia ex parte concupiscibilis, Eccli. XL, 19: aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super eam mulier immaculata computabitur, constantia ex parte irascibilis, Ruth III, 11: scit omnis populus te esse mulierem virtutis, etc.; tres secundae sunt: modestia contra multiloquium, Eccli. XXVI, 18: mulier sensata et tacita non est immutatio animae eruditae: veritas contra mendacium, Iudith VIII, 28: omnia quae locuta es vera sunt, discretio contra stultiloquium, I Reg. XXV, 3: erat mulier prudentissima et speciosissima; Iudith c. XI, 19: non est talis mulier super terram in aspectu, et in pulchritudine et in sensu verborum. Tres ultimae sunt: sanctimonia in facto, Iudith VIII, 29: ora pro populo, quia mulier sancta es, verecundia in signo, Eccli. XXVI, v. 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, gratia in conversando, Prov. XI, 16: mulier gratiosa inveniet gloriam. Propter eminentiam horum dicitur de beata virgine Maria: benedicta tu in mulieribus.