|
Superius ostendit quod fidelis non debet dimittere infidelem cohabitare
volentem, hic autem dicit quod si non vult cohabitare, non tenetur
fidelis eum sequi, sed potest alteri nubere; ubi primo ponitur ipsa
concessio; secundo concessionis ratio duplex: prima est libertas, ibi
non est enim servituti, etc.; secunda est pacis tranquillitas, ibi
in pace autem, et cetera. Dicit ergo: quod si infidelis, vel
mulier, discedit, a fideli, odio fidei, discedat, et potest fidelis
qui dimittitur contrahere; primum enim matrimonium dissolubile erat,
quia numquam fuit ratum. Non enim servituti, scilicet coniugali,
subiectus est frater aut soror, fidelis, id est, non cogitur sequi
infidelem odio fidei discedentem, sicut dicit Glossa Io. VIII,
36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. In pace autem,
quasi dicat: ideo discedat fidelis, quia in pace vocavit nos Deus,
id est, ideo non debemus litigare cum eo qui odio fidei discedit. Vel
sic, quamvis ita sit quod fidelis non est subiectus servituti,
nihilominus tamen non debet occasionem discordiae et dissidii praebere,
sed pacem servare. In pace autem vocavit nos Deus. Non est enim
Deus dissensionis, sed pacis, infra XIV, 33. Deinde cum dicit
unde enim scis, mulier, etc., hic dicit quod si infidelis non
discedat, fidelis debet patienter commanere. Ad quod allegat primo
spem alienae conversionis; secundo permanentiam in statu propriae
vocationis, ibi unumquemque sicut vocavit Deus, etc.; tertio
exemplum in ritu conversationis, ibi circumcisus aliquis, etc.;
quarto exemplum in statu conditionis, ibi servus vocatus es, et
cetera. In prima, primo innuit quod mulier fidelis commanendo, virum
ad fidem potest convertere; secundo quod similiter vir fidelis mulierem
infidelem potest salvare, ibi aut unde scis hoc, vir, etc.; tertio
quod ideo debent patienter commanere, ibi nisi unicuique, et cetera.
Dicit ergo unde enim scis, quasi dicat: vere debet manere fidelis cum
infideli, quia unde scis, id est, scire potes, o tu mulier fidelis,
si virum infidelem salvum facies? Eum scilicet commonendo et
convertendo ad fidem; quasi dicat, hoc potest contingere.
Ambrosius: hoc ideo dicit, quia forsan potest credere qui horret
nomen Christi. Aut unde scis, id est, scire potes, o tu vir
fidelis, si mulierem infidelem salvam facies, eam ad fidem
convertendo? Quia hoc sperare debes. Nisi unicuique, hoc dupliciter
legitur; uno modo sic: unde scis hoc, nisi ita habeas te, supple ad
tuum comparem, sicut dominus divisit unicuique? Scilicet viro
praeesse, et mulieri subesse. Secundo modo sic: unde scis hoc,
nisi, supple, patienter expectes fieri, sicut divisit dominus
unicuique? Id est, ordinavit de unoquoque quando credat et quando
salvetur. Ergo tu debes expectare et commanere. Rom. XII, 3:
unicuique sicut divisit dominus. Deinde cum dicit unumquemque sicut
vocavit, etc., hic ostendit quod fidelis debet manere cum infideli
coniuge, allegans permanentiam in statu propriae vocationis. Primo
ergo allegat divinam vocationem; secundo suam auctoritatem, ibi sicut
in omnibus Ecclesiis, et cetera. Dicit ergo, unumquemque, quasi
dicat: et quomodo scis hoc, o vir et mulier, nisi quilibet ambulet
perseveranter ita sicut Deus vocavit unumquemque, id est, in eo statu
in quo Deus vocavit unumquemque, non autem quomodo sint. Quasi
dicat: et hoc ita praedico in Ecclesia vestra, sicut in omnibus
Ecclesiis. Turpis enim est pars quae suo toto non convenit. Est
ergo sua ratio talis: unusquisque debet manere in eo statu in quem
Deus vocavit; ergo si vocavit aliquos in coniugium, debent manere in
ipso. Haymo: si habeas uxorem, maneas cum ea, et si non habeas,
ducere non concupiscas. Deinde cum dicit circumcisus aliquis, etc.,
hic ponit exemplum: ubi primo ponit ipsum exemplum; secundo exempli
rationem, ibi circumcisio enim nihil est; tertio regulam generalem,
ibi unusquisque in qua vocatione. Ponit autem exemplum in ritu
vivendi, primo Iudaeorum, secundo gentilium, ibi in praeputio
aliquis vocatus est, et cetera. Dicit ergo circumcisus, etc.,
quasi dicat: unusquisque ambulet in eo statu in quo vocatus est; verbi
gratia circumcisus quis vocatus est, id est in ritu Iudaico? Non
adducat, id est, non cogatur adducere, praeputium, id est, ritum
gentilium. In praeputio, id est, in ritu gentili, quis vocatus
est? Non circumcidatur, id est non cogatur ad ritus Iudaicos.
Augustinus: servat ubique apostolus construere Ecclesias, sive
Iudaeorum, sive gentilium; numquam enim aufert consuetudinem, quae
servata non impedit salutem; ergo si coniugium non impediat, debent
vocati in coniugio commanere. Deinde cum dicit circumcisio enim nihil
est, hic subdit rationem exempli, quae talis est: ritus non impediens
salutem, non debet mutari propter vocationem ad fidem, sed ritus tam
Iudaicus quam gentilis est huiusmodi, ergo et cetera. A simili ergo
arguit in matrimonio. Primo ergo tangit quod est ad salutem
indifferens; secundo quod est necessarium et expediens, ibi sed
observatio mandatorum, et cetera. Dicit igitur circumcisio nihil
est, id est nihil prodest, et praeputium nihil est, id est nihil
prodest vel obest; quasi dicat: talis vel talis ritus vivendi nihil
proficit ad salutem. Gal. ult.: in Christo Iesu nec circumcisio
aliquid valet, nec praeputium, sed nova creatura. Ambr.: ad
salutem nec prodest nec obest Iudaicus aut gentilis ritus. Sed
observatio mandatorum Dei, aliquid prodest. Sap. VI, 19:
custoditio legum, consummatio est incorruptionis. Deinde cum dicit
unusquisque in qua vocatione, etc., hic concludit regulam generalem,
dicens unusquisque, etc., quasi dicat: ita gentilis non inducatur ad
circumcisionem, nec econverso; sed potius unusquisque in qua
conditione vocatus est, in ea, scilicet conditione vocationi non
repugnante, in ea permaneat, et in qua, non a qua. In Glossa
Augustini: hoc enim ad eas consuetudines vitae retulit, quae nihil
obsunt fidei bonisque moribus; sicut enim coniux, sic et latro ad
fidem vocatur. Sed ille in coniugio manet, non a coniugio revocatur.
Iste vero a latrocinio revocatur, et in latrocinio non manet. Non
enim necesse est ut coniuges desinant esse coniuges propter Christi
fidem, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones. Hic
quaeritur super illud uxorem a viro non discedere, quare solam causam
fornicationis dominus excipit, caeteras vero omnes molestias iubet
fortiter sustineri. Contra Lev. XIII, 26 praecipit lex
leprosum extra castra eiicere; ergo pro lepra debet uxor a viro
discedere. Respondeo: licet possit ob lepram discedere a
cohabitatione, non tamen a thoro, quin aliquando teneatur reddere
debitum, prope eam manendo. Item aut viro suo reconciliari.
Contra, Deut. XXIV, 4 dicitur, quod semel repudiata non
potest amplius reconciliari. Respondeo: illud habebat locum in
repudio legali, istud vero in divortio evangelico. Lex enim erat
severitatis, sed Evangelium pietatis. Item super illud: vir uxorem
non dimittat, Glossa notabilis: non subdit de viro sicut de muliere,
quia licet viro aliam ducere. Contra Augustinus dicit quod similis
forma debet servari in viro et muliere. Respondeo: illud primum in
libris Ambrosii a falsariis creditur additum. Vel dicendum quod illud
Ambrosii intelligitur in repudio, hoc autem in divortio; nam in
repudio legali licebat viro contrahere, non uxori, quia licebat
antiquitus uni viro habere plures uxores, non econverso, quia per
repudium illud solvebatur matrimonium, non autem per divortium. Item
nam caeteris ego dico, non dominus. Contra Matth. IX: qui vos
audit, me audit. Respondeo. Non dominus dicit ore proprio, sed
inspirando. Item super illud si quis frater habet uxorem, Glossa:
coniux fidelis licite potest dimittere infidelem. Contra, Catholica
non potest dimittere haereticum. Glossa loquitur de infideli qui caret
sacramento fidei, non solum habitu. Item ibidem Glossa: non est
reputandum matrimonium quod extra decretum Dei factum est. Contra:
ergo matrimonium contractum causa voluptatis non est matrimonium.
Respondeo. Extra decretum Dei matrimonium contrahi dicitur, quando
contrahitur inter personas lege prohibitas. Item si qua mulier habet
virum infidelem, et cetera. Contra: ergo Iudaea conversa non debet
dimittere virum Iudaeum, cohabitare volentem. Respondeo. Secus est
hodie quam tempore primitivae Ecclesiae, quia tunc erat spes
conversionis, nunc autem potius est spes subversionis propter
obstinationem infidelium. Item super illud quod si infidelis,
discedat, Glossa: recte dimittitur mulier si dicat viro. Non ero
mulier tua, nisi de latrocinio divitias mihi augeas. Contra Matth.
XIX, 9 excipitur sola causa fornicationis. Respondeo. Tunc
debet dimitti, ne scandalum, ad tempus exortum, sit in perpetuum.
Item super illud non est enim servituti subiectus, Glossa:
contumelia creatoris solvit ius matrimonii in eo qui relinquitur.
Contra: matrimonium semper est inter duos; ergo in utroque solvitur
vel in nullo. Respondeo. Matrimonium solvitur in utroque, sed
impedimentum ex matrimonio resultans, manet in discedente solum. Item
circumcisio nihil est. Contra circumcisio quidem prodest, si legem
observes. Respondeo. Ante Christum proderat, sed post non
prodest. Item super illud unusquisque in qua vocatione, Glossa: ad
salutem nihil prodest vel obest Iudaicus vel gentilis ritus. Contra,
Gal. V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest.
Responsio. Glossa loquitur de ritu conversandi inter homines, non de
ritu Deum colendi.
|
|