|
Superius ostendit quod si infidelis coniux non discedat, fidelis debet
patienter commanere. Primo ad hoc allegando spem conversionis
infidelis; secundo permanentiam in statu propriae vocationis; tertio
exemplum in ritu conversationis, hic; quarto allegat exemplum in statu
conditionis. Ubi primo ipsum exemplum ponit; secundo rationem exempli
subdit, ibi qui enim in domino, etc.; tertio ex hoc regulam
generalem concludit, ibi unusquisque ergo, et cetera. In prima primo
proponit in aliquo statum servilem; secundo supponit libertatis
possibilitatem, ibi sed et si potes, etc.; tertio horum
praeeminentiam ad salutem, ibi magis utere. Dicit ergo servus,
etc., quasi dicat: unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea
permaneat, verbi gratia, servus vocatus es? Ad fidem scilicet
Christi, non sit tibi curae, ut scilicet velis servitutem effugere.
Unde Onesimum servum Philemonis, qui ad eum confugerat, cum
precibus remittit ad dominum, ut patet in epistola ad Philemonem;
sed, potius, si potes fieri liber, maneas in servitute, quia causa
est humilitatis. Et sicut ait Ambrosius: quanto quis despectior est
in hoc saeculo propter dominum, tanto magis exaltabitur in futuro.
Gregorius: quanto quis Deo pretiosior est, tanto propter eum
utilior. Boetius: cum omnis fortuna timenda sit, magis tamen
prospera quam adversa. Deinde cum dicit qui enim in domino vocatus
est, etc., hic subdit rationem exempli. Et primo ponit rationem
exempli ex parte servorum; secundo ex parte liberorum, ibi similiter
qui liber est, et cetera. Et est ratio talis in generali: servitus
et libertas sunt in domino ad salutem, sed solum debemus esse solliciti
de pertinentibus ad salutem, ergo pro indifferenti debet esse nobis
servitus et libertas. Dicit ergo qui enim in domino, quasi dicat: et
vere non debes curare, enim, pro quia, qui in domino, id est in fide
domini, vocatus est servus, servitute corporali, libertus est
domini; quia scilicet a domino manumissus liber est libertate
spirituali. Est autem libertus a servitute liberatus, et talis a
servitute peccati a domino est liberatus; ideo domini libertus. Io.
VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Deinde cum dicit similiter qui liber vocatus est, etc., hic ponit
rationem ex parte liberorum. Ubi primo tangit in liberis cum servis
pro Christo debitam servitutem; secundo servitutis rationem, ibi
pretio empti; tertio servitutis obligationem, ibi nolite, et cetera.
Dicit ergo: similiter et qui liber vocatus est, libertate corporali,
servus est Christi, servitute spirituali, Rom. I, 1: Paulus
servus Christi Iesu, etc., quia sive servus, sive liber, omnes
tamen servi. Et hoc iustum est, quia pretio empti estis. Hoc
dicitur, quia pretio inaestimabili sanguine Christi. I Petr. I,
18: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vestra
vana conversatione, et cetera. Et quia tanto pretio empti estis,
nolite fieri servi hominum, postponendo servitium Dei et vos humanis
superstitionibus occupando, hoc enim faciebant isti. Supra I,
12: ego sum Pauli, ego autem Apollo. Unusquisque ergo, et
circumcisus et praeputiatus, servus et liber, in quo, statu, vocatus
est frater, id est fidelis, in hoc permaneat apud Deum, scilicet
observando divina mandata. Qui enim perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit, Matth. XXIV, v. 13. Ergo si coniugatus
vocatus est ad fidem, maneat coniugatus, servando fidem.
|
|