Lectio 5

A principio huius cap. egit de matrimonio, hic incipit pars secunda, in qua agit de virginitate. Ubi primo agit de virginibus; secundo de virginum custodibus, ibi si quis autem turpem se videri existimat, et cetera. In prima, primo ponit virginibus permanendi in virginitate consilium; secundo nubentibus dat bene vivendi modum, ibi hoc itaque dico, fratres, et cetera. Tertio ostendit quod magis expedit servare continentiae propositum, ibi volo autem vos sine sollicitudine esse, et cetera. In prima parte virginitatem consulit et laudat; secundo matrimonium iam contractum concedit et approbat, ibi alligatus es uxori, etc.; tertio matrimonium contrahendum defendit, et a peccato excusat, ibi si autem acceperis uxorem, et cetera. In prima dicit duo de virginitate. Primo quod non est servanda ex praecepto; secundo quod est servanda ex consilio, ibi consilium autem do. Ubi ponit duplicem rationem quare istud consilium est servandum. Prima est consiliarii auctoritas; secunda rei consultae dignitas, ibi existimo enim hoc bonum. Dicit ergo de virginibus, etc., quasi dicat: de coniugatis non separandis praeceptum Dei est, de virginibus autem praeceptum domini non habeo; ut scilicet contineant, vel ut nubant. Quod enim de hoc dixit dominus, Matth. XIX, 12, dixit consulendo: qui potest, inquit, capere, capiat. Virginitas autem, secundum Augustinum res est non praecepta, suaderi potest, imperari non potest. Consilium autem do, scilicet de continendo, consilium mihi a spiritu sancto inspiratum. Tob. IV, 19: consilium semper a sapiente perquire. Consilium, inquam, do, et hoc tamquam consecutus a domino misericordiam, id est, apostolatum mihi misericorditer concessum. Consecutus, inquam, ad hoc ut sim fidelis, in dispensatione mihi credita. Unde credendum est mihi in consiliis. Lc. c. XII, 42: quis putas est fidelis servus? Haymo: quia ei mandatum fuit ut esset fidelis consiliator, non debuit consilium indigentibus abscondere. Et est argumentum quod est acquiescendum consilio praelati. Deinde cum dicit existimo ergo, etc., hic tangitur dignitas eius quod consulitur. Et haec duplex: una quia expediens bonum; secunda, quia honestum, ibi quoniam bonum est, et cetera. Dicit ergo existimo, etc., quasi dicat: quia fidelis consiliarius sum, existimo ergo hoc bonum esse, scilicet manere in virginitate, et hoc propter instantem necessitatem, coniugium scilicet vitandum, quia multae necessitates instant. Unde dicuntur esse in mola, Lc. XVII, 31. Unde vulgariter dicitur quod matrimonium habet magnum os. Existimo, inquam, et vere, quia bonum est homini sic esse, scilicet in virginitate. Bonum scilicet honestum propter puritatem, delectabile propter libertatem, utile propter mercedem, quia ei debetur aureola et fructus centesimus, Lc. VIII. Augustinus in Glossa: supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines Angelis assimilantur. Maior tamen victoria virginum quam Angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines autem in carne triumphant. Deinde cum dicit alligatus es uxori, etc., hic matrimonium contractum concedit et approbat. Ubi primo dicit quod coniugatus non debet quaerere divortium; secundo consulit quod solutus non quaerat coniugium, ibi solutus es ab uxore, et cetera. Dicit ergo alligatus, etc.; quasi dicat: licet continere sit bonum, tamen alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem, maxime si bona est. Eccli. VII, 21: noli discedere a muliere sensata. Et dicit alligatus, quasi duplici vinculo ligatus, scilicet consensu per matrimonium initiatum, et copula carnali per matrimonium consummatum. Si enim tantum uno vinculo, scilicet solo consensu ligatus esset, posset quaerere solutionem, scilicet intrando religionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem, si potes continere, quia, sicut dicunt apostoli Matth. XIX, 10, si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Deinde cum dicit si autem acceperis, etc., hic excusat matrimonium contrahendum a peccato. Ubi primo ostendit quod matrimonium potest contrahi sine peccato; secundo quod levius est esse sine coniugio, ibi tribulationem tamen, et cetera. In prima, primo proponit veritatem de non virgine; secundo de virgine, ibi et si nupserit, et cetera. Dicit ergo: si autem solutus es, noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, scilicet bono fine, non ad expletionem libidinis, non peccasti. Hic autem est argumentum evidens contra haereticos qui contemnunt matrimonium, de quibus I Tim. IV, 3: prohibentes nubere. Et similiter si nupserit virgo, non virgo Deo dicata, quia, secundum Hieronymum, voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere peccatum est, non peccavit, scilicet nubendo, alioquin peccasset beata virgo, cum desponsata esset Ioseph. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, scilicet coniugati, id est, afflictionem pro rebus necessariis procurandis et sibi et filiis suis et aliis. Unde levius est esse sine coniugio. Ego autem vobis parco, quasi dicat: consulo evitare coniugium, quod tamen concedo, parcendo infirmitati vestrae. Vel sic: ego autem vobis parco, in hoc quod consulo cavere tribulationes carnis. Notandum est hic quod sancta virginitas magnum bonum est propter multa. Primo, quia carnis munditiam servat, Apoc. c. XIV, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt: sicut bonum est sal quia conservat carnem a corruptione. Secundo, quia animam decorat et ornat. Unde frequenter in Scriptura iungitur virgo pulchra, Sap. IV, 1: o quam pulchra est casta generatio cum claritate; Cant. IV, 7: tota pulchra es, amica mea. Tertio, quia Angelis caeli assimilatur, sicut hic dicit Glossa, et Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei. Hieronymus: in carne praeter carnem vivere, et cetera. Quarto, quia Christo desponsat, II Cor. c. XI, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quinto, quia iungit et approximat Deo, Ps. XLIV, 15: adducentur regi virgines post eam; Ier. III, 4: dux virginitatis meae tu es. Sexto, quia caeteris statibus praeponderat, Eccli. XXVI, 20: non est digna ponderatio animae continentis; infra: qui matrimonio iungit virginem bene facit, qui non iungit melius facit. Septimo, quia odorem bonae famae spirat. Lucae dicitur: et nomen virginis Maria; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias Ierusalem. Octavo, quia ad nuptias aeternas invitat, Matth. XXV, 10: quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias. Sed, heu, quia ad conservandum difficilis, ideo Eccli. XLII, 9: filia patris abscondita est, et cetera. Et hoc quia Diabolus suggerit contrarium. Corruptio inclinat ad actum, pulchritudo allicit ad consensum.