|
Haec est secunda pars, ubi nubentibus sive nuptis ostendit bene
vivendi modum, docens primo qualiter utantur uxoribus; secundo
qualiter fortunae casibus sive eventibus, ibi et qui flent, etc.;
tertio qualiter mundi rebus sive possessionibus, ibi et qui emunt,
etc.; quarto subdit rationem in his admonitionibus, ibi praeterit
enim figura. In prima implicat tria, scilicet auctoritatem
consiliarii, hoc itaque dico, etc.; necessitatem consulendi tempus
breve est, etc.; formam consilii reliquum est, et cetera. Dicit
ergo hoc itaque, quasi dicat: quia non est peccatum nubere, hoc
itaque dico, fratres, si coniugii tempus breve est, quo scilicet non
generatione carnali propagandus est populus Dei, sed regeneratione
spirituali colligendus, secundum Glossam; et quia tempus breve est,
reliquum est, id est hoc solum restat agendum, ut qui habent uxores,
sint tamquam non habentes, studendo servitio Dei, non autem operi
carnali, debitum scilicet exigendo. Unde dicitur sint tamquam non
habentes, non dicit: tamquam non habenti, sicut erant antiqui
patres; propter quod dicit Augustinus quod caelibatus Ioannis non
praefertur coniugio Abrahae; sed hodie faciunt e converso, quia qui
non habent sunt tamquam habentes. Est autem notandum quod tamquam non
habens uxorem est qui vel uxori debitum reddit nec exigit, vel propter
infirmitatem uxorem ducit, dolens quod sine ea esse nequit, vel pari
affectu continentiam custodit, vel causa generandae prolis ad cultum
Dei uxorem propriam cognoscit. Et qui flent, pro casibus coniugii
vel pro aliqua tristitia saeculi, sint tamquam non flentes, consolati
scilicet spe appropinquantis boni futuri. Prov. XII, 21: non
contristabit iustum quidquid ei acciderit. Et qui gaudent, pro aliqua
prosperitate saeculi, tamquam non gaudentes, sed tamquam in timore
existentes imminentis mali periculi. Eccli. XI, v. 27: in die
bonorum ne immemor sis malorum. Deinde, cum dicit et qui emunt, hic
ostendit qualiter utantur mundi rebus sive possessionibus. Et primo
qualiter uti debeant acquirendis; secundo qualiter acquisitis, ibi et
qui utuntur, et cetera. Dicit ergo qui emunt, tamquam non
possidentes, id est, post haec terrena non sedentes, scilicet
supple, non apponendo cor rebus perituris. Ps. LXI, 11:
divitiae si affluant, nolite cor apponere. Ez. VII, 12: qui
emit, non laetetur: et qui vendit, non lugeat. Et, ut
universaliter colligam, qui utuntur hoc mundo, id est, rebus
mundanis; non dico fruuntur ut mali qui de eis malum faciunt finem,
qui dicunt, Sap. II, 6: fruamur bonis quae sunt, id est,
praesentibus; sed qui utuntur eis ad finem debitum referendo, sint
tamquam non utantur, id est, non adhaereant eis nimia delectatione.
I Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti
simus. Praeter actum ergo coniugalem ponit quatuor differentias actuum
circa sollicitudinem mundanorum, scilicet flere, gaudere, emere,
uti. Duo primi pertinent ad affectum, duo alii ad effectum. Ex
humana vero sollicitudine generatur duplex effectus, scilicet emendi
respectu habendorum, et utendi respectu habitorum; et secundum hoc
ponit apostolus consilium temperantiae in his quatuor actibus.
Deinde, cum dicit praeterit enim figura, etc., hic subdit rationem
praedictarum admonitionum, quae talis est: transitoria sunt reputanda
quasi non sint, sed talia sunt mundana peritura, ergo quasi non sint
sunt reputanda. Et hoc est quod dicit, quod ideo mundana quasi non
sint aestimanda sunt, quia praeterit figura, id est, exterior
pulchritudo, vel quod est ibi fragile conveniens statui fragilitatis.
Transibunt enim qualitates mortales, et remanebunt immortales. Ideo
transibit mundus et concupiscentia eius. Omnia notanda: quia figura,
non substantia mundi, non Paradisi, praeterit, non sistit. Hic
quaeritur super illud: si potest fieri liber, Glossa: quanto quis
propter Deum despectior est in hoc saeculo, tanto magis exaltabitur in
futuro. Contra, ergo magis exaltabitur bonus subditus, quam bonus
praelatus. Respondeo. Glossa intelligenda est caeteris paribus.
Item super illud: unusquisque, in quo vocatus est. Glossa:
contra, ergo qui vocatus est in statu saeculari, non debet intrare
religionem. Respondeo. Apostolus loquitur de statibus promoventibus
ad salutem, non de impedientibus. Item, super illud: existimo hoc
bonum esse, Glossa: maior est victoria virginum, quam Angelorum.
Contra, ergo maior corona; ergo homines erunt maiores Angelis, non
solum aequales. Respondeo. Maior extensive, id est,
multiplicative, quia habent aureolam non solum auream. Item super
illud: bonum est homini sic esse, Glossa: in virginitate. Contra
Gen. I, 28: crescite et multiplicamini; virginitas autem
contraria est huic praecepto. Respondeo. Illud praeceptum non est
perpetuum, sed datum usque ad tempus sufficientis multiplicationis
humani generis. Item super illud: qui habent uxores, Glossa:
beatiora coniugia iudicanda sunt quae prole concepta, pari consensu
continentiam servare potuerunt. Contra, unumquodque tanto beatius
est, quanto magis convenit fini suo: finis autem coniugii est
generatio prolis. Respondeo. Expone: coniugia, id est, coniuges.
Vel dicendum est quod ille non est ultimus finis coniugii, sed
adimpletio numeri electorum, qui citius impleretur, si omnes
continerent. Item super illud: praeterit figura huius mundi,
Glossa: in iudicio mundanorum ignium flagratione huius mundi peribit
non substantia, sed figura. Contra II Petr. III, 10: per
quem caeli magno impetu transient. Respondeo. Ille transitus et illa
solutio accidentalis est, non substantialis, id est, secundum
qualitatem, non secundum substantiam.
|
|