Lectio 7

Superius dedit primo virginibus consilium continendi, secundo nubentibus documentum bene vivendi, hic tertio ostendit quod magis expedit tempus continendi. Et hoc ostendit, primo ratione maioris tranquillitatis; secundo ratione maioris sanctitatis, ibi et mulier innupta, etc.; tertio ratione maioris utilitatis, ibi porro hoc ad utilitatem vestram, et cetera. Prima ratio talis est: tranquillitas in amore solius Dei praeferenda est sollicitudini mundanorum; sed continentes habent tranquillitatem, coniugati sollicitudinem mundi: ergo status continentium praeferendus est statui coniugatorum. Primo ergo dehortatur sollicitudinem mundi; secundo subdit quod continentes non sunt solliciti nisi in his quae sunt Dei, ibi quoniam qui sine uxore, etc.; tertio ostendit quod coniugatos oportet esse sollicitos in his quae sunt mundi, ibi qui autem cum uxore, et cetera. Dicit ergo volo autem, quasi dicat: si nubitis, praedicta facere consulo; sed magis volo vos esse sine sollicitudine rei uxoriae. Phil. IV, 6: nihil solliciti sitis. Nota quod dehortatur nos Scriptura a sollicitudine triplici: scilicet circa mulierem, ut hic volo vos sine sollicitudine esse, circa ventrem, Matth. VI, 25: ne solliciti sitis animae vestrae, etc., circa bursam, Prov. XI, 7: expectatio sollicitorum peribit. Et recte hoc volo, quia qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, ut complaceat ei. Non enim habet excusationem illorum qui dicunt Lc. XIV, 20: uxorem duxi, et non possum venire. Sollicitus, inquam, scilicet quomodo placeat Deo, interiori scilicet pulchritudine sua. Felix cuius votum est uxorem fugere, cuius sollicitudo est domino servire, cuius intentio est Deo placere. Deinde, cum dicit qui autem cum uxore est, etc., hic ostendit quomodo coniugatos oportet esse sollicitos in his quae sunt mundi, ubi implicantur quatuor gravia. Primo vinculum coniugale, ibi qui cum uxore est, studium mundiale, ibi sollicitus est, subiectio uxoris, ibi quomodo placeat, operis divisio, ibi et divisus est. Dicit ergo qui autem cum uxore est, scilicet in matrimonio, sollicitus est quae sunt mundi, id est, de regimine familiae et huiusmodi. Unde Iacob, acceptis uxoribus, ait Gen. XXX, 30: iustum est ut aliquando provideam domui meae, id est, sollicitus sim quomodo placeam uxori. Et hoc fine potest se licite ornare. Nam, secundum Glossam, magna amaritudo in domo est uxor tristis. Et talis divisus est non natura, sed actu, scilicet divisione officii, non intentionis principalis; unde Glossa partim servit Deo, partim mundo. Deinde, cum dicit et mulier innupta, etc., hic ponitur secunda ratio probans quod magis expedit servare propositum continentiae quam nubere, ratione maioris sanctitatis. Et est ratio sua talis: continens studet sanctitati et divinitati et amori Dei, nupta vero mundo: ergo illa praeferenda est isti. Primo ergo tangit studium innuptae, quia cogitat totaliter placere Deo; secundo studium nuptae, quia cogitat partim placere mundo, ibi quae autem nupta est. In prima implicat tria, scilicet continentium statum, cogitatum et fructum; statum honestum, quia innupta et virgo; cogitatum rectum, quia cogitat quae domini sunt; multiplicatum fructum, quia ut sit sancta, et cetera. Dicit ergo: et similiter mulier innupta, id est vidua, et virgo cogitat, id est, maiorem habet facultatem cogitandi, quae domini sunt, id est, spiritualia et aeterna. Cogitat, inquam, ut sit sancta, magis quam nupta. Multae enim nuptae sunt sanctae. Augustinus, de bono coniugali: ampliorem non nuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non tamen nuptas omnino sanctificatione privavit. Sancta, inquam, corpore, id est, corporalibus actionibus, et spiritu, id est, spiritualibus actionibus. Vel sancta corpore, contra vitia carnalia, et spiritu, contra spiritualia. Deinde, cum dicit quae autem nupta est, hic tangit sollicitudinem nuptarum, ubi implicat tria. Primo coniugium; secundo sollicitudinem, ibi cogitat quae, etc.; tertio coniugii studium, ibi quo modo placeat, et cetera. Dicit ergo: quae autem nupta est cogitat quae mundi sunt, scilicet de cura filiorum, de regimine domus, et huiusmodi. Unde parentes monuerunt Saram honorare socrum, diligere maritum, gubernare domum, etc., Tob. X, 30. Cogitat, inquam, quomodo placeat viro, unde hoc fine ornantes se non peccant: verumtamen magis debent studere ei placere ornatu morum quam vestimentorum. I Tim. II, 9: mulieres in habitu ornato ornantes se, non in tortis crinibus, auro, et cetera. Deinde, cum dicit porro hoc ad utilitatem, etc., hic allegat tertiam rationem, scilicet maiorem utilitatem. Et est ratio talis: illud quod est utilius, magis expedit; sed continere est utilius quam nubere, ergo magis expedit eligere continentiam quam nuptias. Primo ergo ostendit quod utile est continere; secundo quod honestum est, ibi sed id quod est honestum, etc.; tertio quod facile, ibi et quod facultatem, et cetera. Dicit ergo porro, etc., quasi dicat: consulo non nubere, porro hoc ad utilitatem vestram, maiorem scilicet, dico, ut expeditius Deo serviatis, quia sic mortificatur caro quae est inimica spiritus. Augustinus de verbis domini: sicut inimicus occisus non facit tibi iniuriam, sic caro mortificata non turbat animam. Dico, inquam, non ut laqueum, fornicationis scilicet, incontinentibus vobis iniiciam, aliquid difficile super hoc faciendo; imo potius laqueus poneretur, si consuleret nubere, quia de muliere dicitur Eccle. VII, 27, quod laqueus venatorum est, sed potius intendens inducere omnes ad id quod honestum est, scilicet ad sanctitatem corporis et animae: non quia coniugalis status non sit honestus, sed quia minus honestus. Augustinus, de bono viduali: non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honestius erat generalis honesti nomine commendavit, et monens ad illud quod facultatem praebeat alicui observandi se in domino, id est, ad servitium domini, et hoc sine impedimento quod est in coniugio. II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Vere eligendus est status continentiae, ubi maius commodum, quia hoc ad utilitatem, ubi minus periculum, quia non ut laqueum, maior honestas, quia id quod honestum, liberior facultas serviendi Deo, quia facultatem praebet, et cetera. Notandum est hic quod multiplex sollicitudo est bona. Prima praelationis, sicut nauta sollicitus est de regimine navis, pater de filiis. Rom. XII, v. 8: qui praeest in sollicitudine. Secunda praedicationis, sicut paedagogus sollicitus est de puero, doctor de discipulis. I Thess. II, 2: fiduciam habuimus loqui ad vos verbum Dei in multa sollicitudine. Tertia dilectionis, sicut amicus verus sollicitus est de conservatione amoris. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et cetera. Quarta compassionis, sicut vir misericors sollicitus est de egenis et afflictis. II Tim. I, v. 17: cum venisset Romam, sollicite me quaesivit et invenit. Quinta devotionis, sicut servus sollicitus est de placendo domino, religiosus Deo. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et post: sollicite ambulare cum Deo tuo. Sexta circumspectionis, sicut speculator est de castro custodiendo. Deut. IV, 15: custodite animas vestras sollicite. Corpus enim cum organis, anima cum potentiis quoddam castrum est. Septima actionis, sicut agricola sollicitus est de opere perficiendo. Lc. X, 41: Martha, Martha, sollicita es. II Tim. II, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo. Octava provisionis, sicut dispensator de domo, mercator de computo, pauper de pane quaerendo. Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri.