|
Superius egit de virginibus hic agit de virginum custodibus, ostendens
primo quod licet eis virgines suas coniugio copulare; secundo quod non
similiter nuptis licet, nisi post mortem viri, contrahere, ibi mulier
alligata est, et cetera. In prima, primo ostendit quod custos potest
dare virginem suam in coniugio; secundo quod non peccat hoc faciendo,
ibi nec peccat, si nubat, etc.; tertio quod etiam bene facit
servando, ibi nam qui statuit, etc.; quarto quod licet utrumque sit
bonum, tamen hoc est melius illo, ibi igitur et qui matrimonio, et
cetera. In prima, primo supponit in virgine aetatem nubilem; secundo
voluntatem nubendi, ibi et ita oportuit fieri, etc.; tertio dat
nubendi licentiam, ibi quod vult faciat, et cetera. Dicit ergo si
quis autem, etc., quasi dicat: esse sine coniugio, honestius est et
expeditus, sed tamen si quis turpem se videri existimat apud iudicium
hominum super virgine sua, timens ne corrumpatur, eo quod sit
superadulta, id est, ultra pubertatem et iam in nubilibus annis, et
ita oportet fieri ut nubat, quia non vult continere, quod vult,
virgo, faciat, custos. Eccli. VII, 27: trade filiam tuam,
et grande opus fecisti, et homini sensato da illam. Nec peccat
custos, si nubat virgo: hoc ideo dicit, secundum Glossam, ne, etsi
virgo non peccet, custos videatur peccare. Augustinus, de bono
viduitatis: quae se non continet, nubat; quae non coepit,
deliberet; quae egressa est, perseveret; nulla adversario detur
occasio, sed falsa retrahatur oblatio. Deinde, cum dicit nam qui
statuit, etc., hic ostendit quod custos virginis bene facit eam in
statu virginali servando, ubi implicatur quadruplex conditio ad hoc
expediens. Prima quod custos firmus sit in proposito eam virginem
custodiendi; secunda quod non timeat de casu virginali, ibi non habens
necessitatem, etc., tertia quod cognoscat in virgine propositum
continendi, ibi potestatem autem habens, etc., quarta quod hoc
faciat ex deliberatione, ibi et hoc iudicavit. Dicit ergo nam qui
statuit, etc., quasi dicat: ideo autem dico quod non peccat qui
tradit virginem, nam de alio, qui servat eam, patet quod bene
faciat. Nam qui statuit in corde servare virginem suam, firmus in
proposito suo, non curans sobolem, vel aliud huiusmodi, non habens
necessitatem tradendi eam, cum virgo velit continere, potestatem autem
habens, secundum alumnae continentiam, voluntatis suae perficiendae.
Et hoc iudicavit in corde suo, id est, ex iudicio rationis, non ex
levitate mentis discernit esse bonum. I Tim. V, 21: sine
praeiudicio nihil facias. Iudicavit, inquam, servare virginem suam.
Ambrosius, super hunc locum: non ingerens ei fomitem nuptiarum.
Eccli. c. VII, 26: filiae tibi sunt? Serva corpus illarum.
Qui facit, inquam, sic bene facit. Deinde, cum dicit igitur et qui
matrimonio, etc., hic ostendit quod licet utrumque sit bonum, tamen
virginitas est melior matrimonio. Ubi primo approbat statum
coniugalem: secundo praeponit statum virginalem, ibi qui non iungit,
et cetera. Dicit ergo igitur et qui, etc., quasi dicat: quia
oportet fieri ut diximus, igitur et qui matrimonio iungit virginem,
bene facit, quia licitum est quod facit; et qui non iungit, cum virgo
acquiescat continere, melius facit. Glossa: melius facit qui apud
Deum meritum suum collocat, et a sollicitudine liberat eam. Melius
est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit. Hic
enim bene utitur malo, ibi vero bene utitur bono. Bene utitur quis
bono, continentiam dedicans Deo; male utitur quis bono, continentiam
dedicans idolo. Male utitur quis malo, concupiscentiam relaxans
adulterio; bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio.
Bonum est pudicitia coniugalis, sed melius est continentia virginalis
vel vidualis, secundum Glossam. Deinde cum dicit mulier alligata est
legi, etc., hic ostendit quod non similiter coniugata, nisi viro
mortuo, potest contrahere. Ubi primo ostendit quod coniugata non
potest nubere, viro vivente; secundo quod, viro mortuo, potest alii
nubere, ibi quod si dormierit, etc.; tertio quod melius est illi
continere, ibi beatior autem erit, etc.; quarto quod debet consilio
eius credere, ibi puto autem quod et ego, et cetera. Dicit ergo
mulier alligata est, etc.; quasi dicat: qui non iungit virginem
suam, melius facit. Et vere melius, quia mulier alligata est, et
cetera. Vel sic: virgo quocumque tempore potest nubere, sed uxorata
non, quia mulier alligata est legi, ita ut non possit nubere alteri
quanto tempore vir eius vivit. Rom. VII, 2: quae autem sub viro
est mulier, vivente viro est alligata legi viri. Deinde, cum dicit
quod si dormierit, somno mortis. De qua dormitione Io. c. XI,
11: Lazarus amicus noster dormit. Vir eius, et cetera.
Augustinus: non dicit primus, secundus, vel tertius, vel quartus,
vel quousque licet. Nec nobis diffiniendum est quod non diffinit
apostolus. Unde nec ullas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam
numerositatis afferre. Si dormierit, inquam, liberata est a lege
viri, unde permittitur ei nubere. Hic patet quod resurgenti non
tenetur copulari. Sed cui vult nubat. Invitae enim nuptiae solent
habere malos proventus; ideo dicitur Gen. XXIV, 57: vocemus
puellam, et quaeramus voluntatem eius. Nubat, inquam, tantum in
domino, id est, viro suae religionis; nam in dispari cultu prohibitum
est in lege matrimonium. Deut. VII, 3. Per hanc licentiam
apostoli revocatae sunt omnes poenae et infamiae, quae secundum leges
infligebantur olim mulieri secundo nubenti infra tempus luctus,
scilicet intra annum. Ergo in nuptiis exigitur personarum
legitimitas, unde dicitur liberata est, consensus libertas, unde
addit cui vult nubat, cultus paritas, unde subdit tantum in domino.
Deinde, cum dicit beatior autem erit, etc., hic ostendit quod
melius est illi continere quam nubere, dicens: quamvis liceat ei
nubere, tamen beatior erit, si sic permanserit, scilicet innupta.
Et hoc est consilium meum super eodem datum: habebit enim fructum
sexagesimum qui debetur viduis, Matth. XIII. Augustinus: satis
ostendit beatam esse post mortem viri, et secundo nubentem, sed
beatior est non nubens. Deinde, cum dicit puto autem quod et ego,
etc., hic ultimo ostendit quod debent consilio eius credere, quia,
inspirante spiritu sancto, hoc consulit. Et hoc est quod dicit puto
autem, etc., quasi dicat: faciendum est secundum consilium meum,
quia puto quod et ego, sicut caeteri apostoli, spiritum Dei habeam.
Rom. VIII, 23: sed et nosipsi primitias spiritus habentes, et
cetera. Hoc ergo consilium debet impleri et propter fructum
sequentem, quia beatior erit, et propter consulentis auctoritatem,
quia secundum consilium meum, et propter spiritum Dei inspirantem,
quia puto, et cetera. Hic quaeritur super illo verbo volo vos sine
sollicitudine esse. Contra Rom. XII, 11: sollicitudine non
pigri. Responsio. Ibi loquitur de sollicitudine spirituali, hic de
temporali. Item super illo divisus est. Contra Osee X, 2:
divisum est cor eorum, nunc interibunt. Responsio. Ibi loquitur de
divisione intentionis principalis, hic de divisione actionis. Item
Glossa ibid.: partim servit Deo, partim mundo. Contra Matth.
VI, 24: nemo potest duobus dominis servire. Responsio. Verum
est ita quod aequaliter serviat utrique in eo quod duo, id est
contrarii, sunt. Item super illud: mulier innupta cogitat quae
domini sunt, Glossa: non cogitat ne damnetur a Deo. Contra:
damnari potest, ut patet in parabola de fatuis virginibus.
Responsio. Non cogitat hoc solum, sed cum hoc etiam ne offendat
sponsum. Item super illud: ut sit sancta corpore et spiritu,
Glossa: non potest fieri ut non sit sanctum corpus quo utitur
sanctificator spiritus. Contra: spiritus sanctus usus est lingua
Caiphae non sancta, Io. XI, 49 s. Responsio. Utebatur ea ut
spiritus, non ut sanctificator. Item: sed ad id quod honestum est.
Contra: ergo matrimonium turpe. Responsio. Secundum Glossam
positivum posuit pro comparativo. Item super illud: qui non iungit,
melius facit, Glossa: hic, scilicet in coniugio, bene utitur homo
malo. Contra: cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est.
Responsio. Illud intelligitur de usu rei per se, scilicet ad quem
ordinata est, non per accidens, scilicet ad quem ex prudentia utentis
ordinatur. Item Glossa ibid.: melius est bene uti bono, quam bene
uti malo. Contra: hoc difficilius illo. Responsio. Loquitur hic
de malo vitii, non supplicii. Item super illo verbo in Glossa, duae
permissae. Contra: ergo duae nuptiae non sunt a Deo. Responsio.
Non ex eo quod duae, nisi ex consequenti. Item si dormierit vir;
quid dicendum est, si resuscitatur? Responsio. Requiritur consensus
novus ad hoc quod sit matrimonium. Item super illud puto quod spiritum
Dei habeam. Contra, Rom. VIII, 38: certus sum quod neque
mors, neque vita, et cetera. Responsio. Secundum Glossam non
dicit hoc dubitando, sed quasi increpando.
|
|