Caput 8


Lectio 1

Excluso errore circa correctionem criminum, cap. V et VI; item circa virginitatem et matrimonium, cap. VII, hic excludit errorem circa esum et abstinentiam ciborum, cap. isto, IX et X, loquens de his quae idolis immolabantur, a quibus, quamvis in se licitis, abstinere monet, primo allegando eis scandalum infirmorum, cap. isto; secundo exemplum sui, qui propter alios abstinet a receptione sumptuum licitorum, cap. IX; tertio exemplum poenae Iudaeorum post tanta beneficia Dei in deserto prostratorum, cap. X. Ergo propter scandalum proximi, exemplo apostoli, non propter timorem supplicii debemus abstinere a cibis aliquando licitis. In primo ostendit quod in se licita est comestio idolothitorum; secundo monet nihilominus abstinere propter scandalum fratrum infirmorum, ibi videte ne forte, et cetera. In prima, primo proponit quod maiores eorum habent scientiam de idolothitis; secundo ostendit qualem scientiam habent de eis, ibi de escis autem quae idolis immolantur, etc.; tertio quod quidam infirmi hac scientia carent, ibi sed non in omnibus est scientia, etc.; quarto quod alii coram eis idolothita edere non debent, ibi esca autem nos non commendat Deo. In prima, primo dicit, quod de idolothitis scientiam habent; secundo quod eam sine charitate inutiliter habent, ibi scientia autem inflat, etc.; tertio ostendit a quibus habeatur haec scientia insufficienter, ibi si quis autem existimat; quarto a quibus sufficienter, ibi si quis autem diligit, et cetera. Dicit ergo de his autem, etc., quasi dicat: de praedictis quaesivistis a me, scilicet de pertinentibus ad matrimonium: de aliis autem, ut de immolatis idolo, non fuit necesse quaerere; quia omnes scitis super hoc veritatem. Et hoc est quod dicit de his autem quae idolis sacrificantur, an liceat edere vel non, scimus ego et vos, quod liceat ea comedere secundum illud ad Tit. I, 15: omnia munda mundis. Scimus quia omnes scientiam habemus, ego scilicet et vos perfecti inter alios, id est, scientiam de creatore et creaturis; et ideo minus excusabiles si male facimus. Deinde cum dicit scientia autem inflat, etc., hic ostendit quomodo sine charitate scientiam inutiliter habent, quasi dicat: habetis quidem scientiam, sed non valet vobis, quia inde superbitis contra ignaros; scientia autem si sola est, inflat. Eccle. I, 18: in multa sapientia, multa est indignatio. Act. c. XXVI, 24: multae litterae te faciunt insanire. Haec enim fuit plaga Aegyptiorum, id est, sapientium huius mundi, vesicae turgentes, Ex. IX, 9. Charitas vero aedificat infirmos, quae quod eis obesse potest, dimittit, quia non quaerit quae sua sunt. Unde addenda est scientiae charitas. Augustinus: addite ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia. Per se quidem est inutilis, ex charitate vero utilis. Philosophus: scire aut nihil, aut parum prodest ad virtutem. Deinde cum dicit si quis autem existimat, etc., hic ostendit a quibus haec scientia habetur insufficienter, quia ab illis, qui ea utuntur in nocumentum proximi. Et est sua ratio talis: quicumque habet scientiam et non modum utendi ea, habet scientiam insufficienter; sed qui habet scientiam sine charitate est huiusmodi: ergo qui habet scientiam sine charitate, habet insufficienter scientiam. Primo ergo supponit scientiam sine charitate; secundo ostendit insufficientiam talis scientiae, ibi nondum cognovit, etc.; tertio rationem insufficientiae, ibi quemadmodum oporteat, et cetera. Dicit ergo si quis autem, etc., quasi dicat: habetis scientiam, sed non sufficientem, quia si quis vestrum existimat se scire, habens scientiam sine charitate, aliquid scit, scilicet quod liceat comedere idolothita. Nondum tamen cognovit, quia non se cognoscere facto ostendit, quomodo oporteat eum scire, id est, qualiter debeat uti scientia, quia in aedificationem, non in nocumentum aliorum. Scire autem contingit dupliciter, scilicet habere scientiam et uti scientia: sicut videre, habere visum, et uti visu. Glossa Bernardi: hic non approbat apostolus multa scientem, si modum sciendi nescierit. Modus enim sciendi est, ut scias quo ordine, quo studio, quo fine scire quaeque oporteat: quo ordine, ut id prius quod maturius ad salutem; quo studio, ut id ardentius quod efficacius est ad amorem; quo fine, ut non ad inanem gloriam vel curiositatem velle aliquid, sed ad aedificationem tui et proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant, et curiositas est; quidam ut sciantur, et vanitas est; quidam ut scientiam vendant, et turpis quaestus est; quidam ut aedificentur, et prudentia est; quidam ut aedificent, et charitas est. Deinde cum dicit si quis autem diligit, etc., hic ostendit a quibus haec scientia habetur sufficienter, quia ab illis qui utuntur ea ex charitate. Primo ergo supponit scientiam cum charitate; secundo ostendit sufficientiam talis scientiae, ibi hic cognitus est. Dicit ergo si quis, etc., quasi dicat: ille perfecte non scit qui nescit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, et ita cum scientia habet charitatem, hic cognitus, id est approbatus, est ab eo. Novit enim dominus qui sunt eius, II Tim. c. II, 19. Unde talis vere scit Deo approbante, quia bene utitur scientia propter charitatem annexam. Notandum est hic, quod ad hoc quod aliquis sciat quemadmodum oporteat scire, novem sunt necessaria. Primo humiliter sine inflatione. Phil. IV, v. 12: scio humiliari. Ps. CXXX, 2: si non humiliter sentiebam. Secundo sobrie sine praesumptione. Supra c. II, 2: non iudicavi me scire. Rom. XII, v. 3: non plus sapere quam oportet. Tertio certitudinaliter sine haesitatione. II Tim. I, 12: scio cui credidi, et certus sum. Quarto veraciter et sine errore. II Tim. III, v. 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quinto simpliciter sine deceptione. I Tim. c. VI, 20: oppositiones falsi nominis scientiae. Sexto salubriter cum charitate et dilectione. Infra XIII, 2: si habuero omnem scientiam, charitatem autem non habuero. Septimo utiliter cum proximorum aedificatione. Infra XII, 8: alii datur sermo scientiae in eodem spiritu. Octavo liberaliter cum gratuita communicatione. Sap. VI, 24: ponam in lucem sapientiam eius. Nono efficaciter cum bona operatione. Iac. IV, 17: scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi. Primum, scilicet humilitas scientiae, arguit sapientes superbos, sobrietas curiosos, certitudo dubiosos, veritas haereticos, simplicitas advocatos, salubritas magnos, utilitas iniquos, liberalitas avaros, efficacia otiosos. Deinde cum dicit de escis autem quae idolis, etc., hic ostendit qualem scientiam habent de idolothitis, ostendens primo quod sciunt idolum nihil esse; secundo quod sciunt omnia a Deo esse, ibi nam etsi sunt qui dicantur dii. In prima, primo dicit idolum nihil esse; secundo iuxta hoc ad declarationem ostendit Deum non nisi unum esse, ibi et quod nullus Deus, et cetera. Dicit ergo de escis autem, etc., quasi dicat: praedictis modis non valet scientia, sed tamen, de escis quae immolantur idolis, scimus, scientia vera scilicet, quod in se sunt licitae, nec propter idolum sunt immundae; et hoc quia idolum nihil est in mundo. Hoc tripliciter exponitur. Primo modo sic: idolum nihil est in mundo, id est, inter creaturas mundi quantum ad formam idoli; licet enim materia idoli sit aliquid, scilicet aurum, vel argentum, vel huiusmodi, tamen nil est forma, scilicet quae creditur ibi esse ab idololatris, qui credunt idolum esse Deum. Is. XLI, 24: ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est. Secundo modo sic: idolum nihil est, scilicet persona subsistens ex simulacro et spiritu praesidente. Ex istis enim duobus nihil fit, sicut ab idololatris putatur. Ier. X, 14: confusus est omnis artifex in sculptili, quia falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eo. Tertio modo sic: idolum nihil est in mundo, id est, nullius rei quae sit in mundo habens similitudinem. Est enim differentia inter idolum et simulacrum, quia simulacrum dicitur quod fit ad similitudinem rei alicuius naturalis: idolum autem ad nullius rei est similitudinem, ut si corpori humano addatur caput equinum. Is. XL, 18: cui similem fecistis Deum, et cetera. Et scimus etiam quod nullus Deus nisi unus. Deut. VI, 4: audi Israel, dominus Deus tuus, Deus unus est. Deinde cum dicit nam etsi sunt qui, etc., hic ostendit quod sciunt omnia a Deo esse, non a diis nuncupativis vel adoptivis, ut sunt idola, vel sancti, sed ab uno summo. Primo ergo dicit, quomodo potest intelligi deorum pluralitas, scilicet per adoptionem vel nuncupationem; secundo quomodo est divinitatis unitas, scilicet per essentiam, ibi nobis tantum unus Deus, et cetera. Ubi primo tangit unitatem in patre; secundo in filio, ibi et unus dominus, et cetera. In prima tangit tria, scilicet essentiam, quia unus Deus; personam, quia pater; potentiam, ex quo omnia; clementiam, quia et nos in illo; similiter ista tangit in filio. Dicit ergo nam etsi sunt, etc., quasi dicat: et vere non est nisi unus Deus, nam etsi sunt qui dicantur dii, vere participatione divinitatis, ut sancti, Ps. LXXXI, 6: ego dixi, dii estis, sive in caelo, ut sancti comprehensores, sive in terra, ut sancti viatores; siquidem sunt dii multi vere participatione divinitatis, ut sancti et iusti domini apostoli et praelati, nobis tamen, et cetera. Alio modo legitur sic nam etsi sunt qui dicuntur dii a gentibus, scilicet falsa nuncupatione, sive in caelo, ut sol et luna, sive in terra, ut Mercurius et Diana. Siquidem sunt dii multi, sola scilicet nuncupatione secundum gentiles. Ps. XCV, 5: dii gentium Daemonia. Et domini multi, qui aliis praesunt, nobis tamen tantum unus est Deus essentialiter, scilicet pater, ex quo omnia secundum naturam et per paternam auctoritatem, Rom. c. XI, 36: ex quo omnia, et nos in illo per gratiam. Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus. Et unus cum patre Deus dominus Iesus Christus. Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Per quem omnia, scilicet facta sunt secundum naturam, Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Et nos per illum, scilicet sumus in Deo per gratiam. Rom. I, v. 5: per quem accepi gratiam, et cetera. Ergo unus est altissimus creator omnium omnipotens. Ex his elicitur talis ratio: non est nisi unus Deus qui fecit omnia, sed multa sunt idola, ergo non sunt Deus qui fecit omnia, nec creduntur aliquid, ergo nihil. Sed non in omnibus est scientia. Habito quod maiores illorum habent scientiam de idolothitis, hic ostendit quod minores hac scientia carent. Ubi primo ostendit quod in quibusdam defuit praedicta de idolothitis scientia; secundo quod propter hoc, esu scilicet idolothitorum, polluitur eorum conscientia. Ubi primo tangit pollutae conscientiae rationem; secundo ipsam pollutionem, ibi et conscientia ipsorum, et cetera. Dicit ergo sed non in omnibus, etc., quasi dicat: hoc scimus nos, scilicet quod idolum nihil est, sed non in omnibus, ut in infirmis, est scientia haec. Et vere non est in omnibus: quidam tamen, et cetera. Vel sic: nos scimus quod idolum nihil est in mundo, quidam enim cum conscientia idoli, quia scilicet putant idolum aliquid divinum esse, usque nunc, id est, post conversionem, sicut ante manducant idolothitum, id est, de sanctificatis idolis, et hoc non quasi cibum simpliciter, sed quasi idolothitum, scilicet ad reverentiam idoli, et conscientia illorum, cum sit infirma, polluitur, per illos scilicet qui habent rectam scientiam, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducuntur. Deut. XXVII, 19: maledictus qui errare facit caecum in itinere. Hic innuit quod non cibus, sed conscientia polluitur per peccatum, comedendo ad exemplum malorum. Deinde cum dicit esca autem non commendat, etc.; hic, quarto, ostendit quod coram eis idolothita comedere non debent. Ubi primo ostendit quod huiusmodi comestio nihil prodest apud Deum; secundo probat quod non praestat aliquod bonum augmentum, ibi neque enim si non manducaveritis. Dicit ergo esca autem, etc., quasi dicat: illis nocet vestra comestio, vobis autem non prodest. Esca enim nos non commendat Deo, sed recta fides in edendo. Nam nec Esau esu lenticulae iustificatus est, nec Elias esu carnium pollutus est. Rom. XIV, 17: non est regnum Dei esca et potus. Hebr. ult.: bonum est gratia stabilire cor, non escis. Deinde cum dicit neque enim si non manducaverimus, etc., hic probat quod proposuit, et est sua ratio talis: non comedere idolothitum non diminuit bonum, comedere non auget, ergo talis esca sumpta vel non sumpta nihil prodest apud Deum. Et hoc est quod dicit neque enim si non manducaverimus, deficiemus, id est, minus ab eo habebimus, neque si manducaverimus, abundabimus in virtutibus, quia esca ventri, non menti proficit, et ita cum non sit de veritate vitae, iustitiae et doctrinae, dimittenda est propter scandalum.