Lectio 2

Haec est secunda pars huius capituli; superius enim ostendit quod in se licita est comestio idolothitorum, hic monet abstinere ab ea propter scandalum infirmorum. Ubi primo monet ne offendant fratres sua comestione; secundo quod potest offendere, ibi si enim quis viderit, etc.; tertio ostendit malum quod inde potest accidere, ibi et peribit infirmus, etc.; quarto praebet se in exemplum abstinentium, ibi quapropter si esca scandalizat, et cetera. Dicit ergo: videte, quia quantum ad nos nihil prodest vel obest esca ipsa, sed tamen videte ne forte haec licentia vestra, qua scitis licere vobis comedere de idolothitis, offendiculum fiat infirmis in fide, qui nondum sciunt idolum nihil esse. Lev. XIX, 14: coram caeco non pones offendiculum. Deinde cum dicit si quis viderit, etc., hic ostendit quomodo possunt offendere, quia comedendo idolothitum coram infirmis: ubi implicantur quatuor concurrentia ad scandalum. Primo maiorum scientia; secundo comestio idolothiti publica, ibi in idolio recumbentem, tertio occasio scandali accepti, ibi nonne conscientia eius? Dicit ergo si enim quis, etc.; quasi dicat: et vere potest esse offendiculum, si enim quis infirmus viderit eum qui habet scientiam, recumbentem in idolio, id est, in praesentia idoli, nonne conscientia eius cum sit infirma, per te, aedificabitur, id est, per factum tuum, ad manducandum idolothita, id est, sacrificata in reverentiam idoli? Quasi dicat: sic videns enim quis fratrem peritum in idolio sacrificata comedere, incipit ipse edere non illa conscientia qua ille, scilicet peritiae causa, sed id putat esse numen in cuius reverentia hoc fiat. Deinde cum dicit et peribit infirmus, hic ostendit malum quod inde potest accidere, et hoc duplex: primo scandalum proximi; secundo offensam proximi, ibi sic autem peccantes, et cetera. In prima implicantur tria, peccantis conditio, quia infirmus; peccandi occasio, quia in tua conscientia; peccati exaggeratio, quia propter quem Christus mortuus est. Dicit ergo: et ita peribit infirmus, in fide idest, in tua scientia, frater, id est, occasione accepta a tua scientia, quia te sapientem videt comedere, putans quod sub idoli veneratione comedas, propter quem salvandum Christus mortuus est, et ita graviter peccas. Rom. XIV, 15: noli cibo perdere illum pro quo mortuus est Christus. Sic autem peccantes in fratres, peccato scandali, et percutientes conscientiam eorum infirmam, gladio mali exempli, Amos IX, 1: percute cardinem, id est conscientiam, et commovebuntur superliminaria, id est, intellectus et affectus; in Christo peccatis, cuius membra sunt. Non ait in Christum, secundum Glossam, quia in Christum peccare, est Christum negare, id est, peccare in fide. In Christo peccare est in his quae Christi sunt peccare, scilicet in moribus; sicut ille qui in lege est, dicitur in lege peccare: qui autem in lege non est, dicitur peccare in legem. Deinde cum dicit quapropter si esca, etc., hic ultimo proponit se in exemplum abstinentiae, ubi primo implicat scandalum; secundo ex hoc explicat abstinentiae propositum, ibi non manducabo, etc.; tertio praevenit dubium, ibi ne fratrem meum, et cetera. Dicit ergo: quapropter, ne scilicet peccem in Christum, si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem aliquam, non solum idolothita, in aeternum: si ergo propter scandalum fratrum abstinendum est quasi a necessariis vitae, multo magis a superfluis. Et hoc, non ideo quod esca in se mala sit, sed ne scandalizem fratrem meum. Nam qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur in collo eius mola asinaria, etc., Matth. XVIII, 6. Rom. XIV, v. 20: omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Hic quaeritur super illud scientia inflat, Glossa: scientia per se inutilis est. Contra, scientia per se bona est, ergo et utilis. Responsio. Inutilis est ad salutem, utilis tamen ad multa alia. Item charitas aedificat. Contra: sicut scientia inflat, non per causam, sed per occasionem, sic et charitas. Responsio. Non est simile, quia scientia habenti se manifestat, sed non sic charitas, quia nemo certus est de charitate. Item super illud idolum nihil est, Glossa: naturam Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Contra: omne esse est a Deo, ergo omnis forma. Responsio. Glossa loquitur de forma putativa in natura, non de vera. Item ibidem Glossa: forma hominis in idolo non est facta per verbum. Contra Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Responsio: quamvis forma hominis in illo sit facta per verbum, non tamen in idolo, id est, ad colendum. Item ibidem Glossa: idolum nihil est, quia nullius rei quae sit in mundo similitudinem habet. Contra: non potest artifex cogitare vel formare nisi qualia vidit. Responsio. Non habet similitudinem in toto, sed in partibus. Item super illud nullus Deus nisi unus, Glossa: hoc dicit ne putetur esse Deus in idolo. Contra: Deus, licet sit unus, tamen est ubique. Responsio. In idolo est per potentiam, non per praesentiam vel unionem, ut putabant gentiles. Item ibidem Glossa: pars Trinitatis non potest esse quicumque unus in tribus. Contra: cuiuslibet numeri pars est unitas. Responsio. Trinitas non est numerus simpliciter, sed numerus personarum. Item super illud et si sunt qui dicuntur dii, Glossa: participatione divinitatis. Contra: divinitas est imparticipabilis. Responsio. Participatio haec per causam est, non per essentiam. Item ibid. Glossa quaeritur utrum Angeli vocandi sint dii. Responsio. Quamvis participent divinitatem, tamen, secundum Glossam, non sunt dicendi dii propter periculum adorationis. Item super illud nobis tamen unus pater, Glossa: Trinitas est nobis unus pater, non tamen ille qui tertia in Trinitate persona alius. Contra: idem et diversum dividunt ens. Respondeo, quod quamvis idem et diversum dividant ens creatum, non tamen increatum, quia ibi est identitas in essentia cum diversitate in personis. Item non in omnibus est scientia. Contra, supra eodem: omnes scientiam habemus. Responsio. Illud non intelligitur universaliter, sed de maioribus. Item super illud esca non commendat nos Deo, dicit Glossa sumpta vel non sumpta. Contra: ergo abstinentia nihil meretur. Responsio. Non virtus escae, sed virtus abstinentiae prodest. Item si esca scandalizat, et cetera. Contra: ergo pro scandalo fratris a pane et vino abstinendum est in perpetuum. Responsio: non est simile de necessariis et superfluis; vel loquitur hic de scandalo activo, non passivo. Vel perfectionis est hoc, non necessitatis. Notandum est hic super illud: unus Deus, quod Deus potest accipi multipliciter, scilicet falsa nuncupatione, et sic idola dicuntur dii. Ps. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia, Ier. X, 11: dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra. Vera adoptione, et sic sancti dicuntur dii. Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes, vos autem sicut, et cetera. Mundana praelatione, et sic praelati dicuntur dii. Ex. XXII, 28: diis non detrahes. Io. c. X, 35: si illos dixit deos, ad quos, et cetera. Essentiae proprietate, et sic Trinitas dicitur Deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus unus est. Item notandum quod Christus unus sine pari multipliciter dicitur. Primo unus Deus propter naturam divinitatis; unde sic nullus est Deus nisi unus. Secundo unus creator propter infinitatem potestatis. Eccli. I, 8: unus est altissimus creator omnium. Tertio unus homo propter singularem eminentiam sanctitatis. Ps. XIII, 1: non est qui faciat bonum, et cetera. Io. XI, 50: expedit ut unus moriatur homo. Quarto unus dominus propter gubernationem praelationis. Eph. IV, 5: unus dominus, una fides, et cetera. Et hoc modo unus dominus Iesus Christus. Quinto unus magister propter infusionem cognitionis. Matth. XXIII, 10: non vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Sexto unus pater propter productionem universitatis. Matth. XXIII, 9: unus est enim pater vester qui in caelis est. Septimo unus pastor propter generalem refectionem populi fidelis. Io. X, 16: fiet unum ovile et unus pastor. Octavo una hostia propter singulare pretium nostrae redemptionis. Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos.