Caput 9


Lectio 1

Superius monuit cavere ab edendo idolothita coram infirmis, propter scandalum fratrum infirmorum, hic proponit se in exemplum, quia propter alios abstinet se a sibi licitis, scilicet ab acceptione sumptuum, ubi primo proponit multipliciter, quia licitum est sumptus accipere; secundo quod nihilominus non vult accipere, ibi ego autem nullo horum usus sum, et cetera. In prima parte, quod licitum sit sumptus accipere, probat tripliciter. Primo per auctoritatem; secundo per rationem, ibi si nos vobis spiritualia seminavimus, etc.; tertio per exemplorum similitudinem, ibi nescitis quod hi qui, et cetera. In prima, primo probat per auctoritatem apostolicae dignitatis; secundo per auctoritatem humanae consuetudinis, ibi quis militat suis stipendiis, etc.; tertio per auctoritatem divinae legis, ibi numquid secundum hominem, et cetera. In prima primo probat quod sit apostolus generaliter; secundo quod sit apostolus eorum specialiter, ibi et si aliis non sum apostolus; tertio quod potest accipere sumptus licite, ibi numquid non habemus, et cetera. In prima, primo quaerit an habeat libertatem accipiendi sumptus; secundo an sit apostolus, ibi non sum apostolus, etc.; tertio probat duplici ratione quod sit liber, et apostolus, ibi nonne dominum Iesum Christum, et cetera. Dicit ergo non sum liber? etc., quasi dicat: abstinete ab hoc licito, scilicet ab esu idolothitorum, quia ego etiam abstineo a stipendiis, cum tamen habeam libertatem accipiendi. Numquid enim non sum apostolus? Immo vere sum apostolus. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Est ergo ratio sua talis: omnis apostolus ratione sui apostolatus habet libertatem accipiendi sumptus; sed ego sum apostolus: utrumque probat postea; ergo, et cetera. Deinde cum dicit nonne dominum Iesum Christum, etc., hic probat duplici ratione quod sit apostolus, primo per causam, secundo per effectum, ibi nonne opus meum, et cetera. Prima ratio sumitur ex parte Christi mittentis; secunda ex parte Corinthiorum quibus mittitur. Prima ratio talis est: ego vidi dominum qui me misit ad praedicandum, ergo sum apostolus. Et hoc est quod dicit nonne, etc.; quasi dicat: vere sum apostolus, nonne dominum Iesum Christum vidi? Hoc dicit propter pseudoapostolos, qui dicebant ipsum non esse apostolum, quia non fuerat in societate domini sicut caeteri apostoli. Ipse autem vidit eum iam immortalem, secundum Glossam, vel in via, Act. III, 9, vel in templo, Act. XXII, 19. Unde, Act. IX, 27, Barnabas apprehensum illum duxit ad apostolos, et narravit quomodo in via vidisset dominum. Infra, XV, 8: novissime omnium tamquam abortivo visus est et mihi. Nonne opus meum, et cetera. Ecce secunda ratio talis: vos estis conversi ad fidem per me missum ad hoc; ergo sum apostolus; nonne opus meum vos estis, o Corinthii? Sicut templum architecti, supra III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui. Item ut filius opus genitoris, supra IV, 15: in Christo Iesu per Evangelium vos genui. Opus, inquam, meum, et hoc in domino, id est, domino cooperante. Vel in domino, id est ad gloriam domini, quasi dicat: sic estis. Deinde cum dicit et si aliis apostolus, etc., hic probat quod est apostolus eorum specialiter. Ubi primo proponit quod est apostolus eorum specialiter; secundo probat hoc per effectum, ibi nam sigillum apostolatus, etc.; tertio ostendit quod per effectum illum defendit se esse apostolum, ibi mea defensio ad eos, et cetera. Dicit ergo et si, etc., quasi dicat: vere opus meum estis, quia et si aliis, scilicet Iudaeis quorum legem evacuo, non sum, id est non videor esse, apostolus, sed tamen vobis sum, qui per me conversi estis specialiter. Rom. XI, 13: quamdiu gentium sum apostolus, ministerium meum honorificabo. Et vere vobis sum apostolus, nam vos estis sigillum apostolatus mei, id est forma et sigillum, quia apostolatus meus impressus est in vobis, sicut forma sigilli in cera. Glossa: in vobis apparet quod sum apostolus dum habetis per me quod etiam per alios apostolos. I Cor. IX, 2: signa apostolatus mei facta sunt super vos. Vos estis, inquam, in domino, id est domino principali auctore. Et vere ita est, quia mea defensio ad eos qui me interrogant, utrum scilicet sim apostolus, scilicet hoc estis vos; per vos enim ostendo me esse apostolum. Deinde cum dicit numquid non habemus, etc., hic ostendit quod potest accipere sumptus licenter. Ubi primo quaerit an habeat hanc potestatem generaliter; secundo quantum ad personas determinatas specialiter, ibi numquid non habemus potestatem, etc.; tertio an ipse et Barnabas sint hac potestate privati singulariter, ibi an ego solus, et cetera. Dicit ergo numquid, etc., quasi dicat: nam cum sim apostolus, numquid non habemus, ego et mei, potestatem manducandi et bibendi nostra, id est, vivendi stipendiis nostris? Augustinus: permisit dominus, non iussit apostolis accipere necessaria a subditis. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem, scilicet fide, circumducendi nobiscum, propter sumptus ministrandos? Ambrosius in Glossa: mulieres desiderio doctrinae dominicae et virtutum cupidae, apostolos sequebantur, et ministrabant eis sumptus, et servitia. Et similiter Christum secutae sunt, Lc. VIII, 2 s. et XXIII, v. 27, sicut caeteri apostoli, ut habetur Act. VI, 1, et sicut fratres, id est, cognati, domini, qui maiores sunt. Gal. II, 9: Iacobus et Ioannes, qui videbantur columnae esse, etc., et Cephas, qui maximus est inter apostolos, unde Cephas interpretatur caput. Ambrosius: non hos reprehendit apostolus, sed eorum more sibi probat licere; idcirco autem, ut ait Augustinus; dominus mulieres ministraturas sequi voluit, ostendens quid debetur a plebibus Evangelistis. Vel ideo etiam ne viderentur alienae a salute. Aut numquid ego solus et Barnabas (isti enim fuerunt coniuncti ad praedicandum gentibus, Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos), non habemus, secundum opinionem vestram, potestatem hoc operandi? Scilicet mulieres circumducendi, et sumptus accipiendi, quasi dicat: imo habemus sicut alii, sed omnes alii licite accipiunt, ergo et nobis licet. Deinde cum dicit quis militat suis stipendiis, etc., hic secundo probat quod licet accipere sumptus per auctoritatem humanae consuetudinis: et primo in statu militis; secundo agricolae, ibi: quis plantat vineam, etc.; tertio pastoris, ibi: quis pascit gregem, et cetera. Militi comparatur praelatus propter subsidium, agricolae propter verbum, pastori propter exemplum. Debet enim subditos defendere suffragio, plantare verbo, pascere exemplo. Primum respicit extra Ecclesiam existentes, secundum Ecclesiam intrantes, tertium in Ecclesia commorantes. Dicit ergo, quis militat, quasi dicat: utique habemus potestatem accipiendi sumptus, et merito quis militat suis stipendiis? Quasi dicat: unquam nullus, dabantur enim militibus stipendia de republica. Unde Ioannes dicit: contenti estote stipendiis vestris. Sic praedicatores et praelati accipere possunt sumptus a subditis. I Tim. I, 18: ut milites in illis militiam bonam. Quis enim plantat vineam, et de fructu eius non edit? Vinea domini est Ecclesia. Is. V, 7: vinea domini Sabaoth, domus Israel est. Apostoli enim fuerunt plantatores huius vineae. Supra XIV, 6: ego plantavi, Apollo rigavit. Quis etiam pascit gregem, et de lacte eius non manducat? Quasi dicat: nullus. Grex domini sunt fideles Ecclesiae. Ez. XXIV, v. 31: vos greges pascuae meae. Huius gregis pastores sunt praelati et praedicatores. Unde primo praelato dictum est: pasce oves meas, Io. XXI, 17. Tales possunt pasci de lacte gregis, quia possunt accipere sumptus a subditis. Si ergo defendimus, plantamus et pascimus more boni militis, boni agricolae, boni pastoris, licet nobis sumptus accipere. Sed quia hodie multi sunt qui stipendia accipiunt, et non militant, edunt fructum vineae, et non plantant, lac comedunt, et gregem non pascunt. Ez. XXXIV, 3: lac comedebatis, gregem autem meum non pascebatis. Notandum super illud nonne dominum Iesum vidi? Quod multiplicem domini legimus visionem. Unam corporalem, quae praeteriit, de qua Bar. IV, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Secundam spiritualem, quae praesens est. Ps. XLV, 11: vacate et videte, quoniam ego sum Deus, et cetera. Tertiam aeternalem, quae futura est, de qua Io. XVII, 24: volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Iob XIX, 26: in carne mea videbo Deum. Quartam momentaneam, quae etiam futura est, de qua Lc. XXI, 27: tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna. Prima fuit in mundo, secunda in animo, tertia in caelo erit, quarta erit in iudicio. Prima visio dat exemplum vivendi; secunda adiutorium proficiendi; tertia desiderium perveniendi; quarta odium peccandi. Prima dat exemplum vivendi tripliciter, quia visus est pauper et pannosus, ut refrenetur cupiditas divitiarum. Ps. LXVIII, 30: ego sum pauper et dolens, etc., et, v. 33: videant pauperes, et laetentur. Sic viderunt pastores, Lc. II, 16. Vilis et abiectus, ut refrenetur ambitio honorum. Is. LIII, 2: vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum virum despectum. Ideo dicitur Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis et humilis sum. Afflictus et passus, ut refrenetur concupiscentia voluptatum. Thren. I, v. 12: o vos omnes, qui transitis per viam, videte, et cetera. Secunda visio dat adiutorium proficiendi tripliciter, quia dat robur poenitentibus, culpas et poenas ostendendo, sicut sol atomos. Dan. V, 5: vidit Balthassar manum scribentis. Iob XLII, 5: nunc oculus meus videte, et cetera. Spem certantibus, mercedem manifestando, sicut dominus operanti. Act. VII, v. 55: ecce video caelos, et cetera. Laetitiam contemplantibus, praegustationes offerendo, sicut tabernarius modicum vini. Ps. XXXIII, v. 9: gustate et videte, quoniam suavis est dominus. Gen. XXXII, 30: vidi dominum facie ad faciem, sicut Paulus hic. Tertia visio aeternalis dat desiderium perveniendi propter tria, videlicet propter veram iucunditatem. Is. ult.: videbitis, et gaudebit cor vestrum, quia dulce lumen et delectabile, et cetera. Hoc significatum est Io. XX, 20: gavisi sunt discipuli, viso domino. Propter iucunditatis multiplicitatem, sive pluralitatem. Is. LX, 5: tunc videbis et afflues, etc.; quippe quia videbimus eum sicuti est, et ipse erit omnia in omnibus. Erit enim rationi plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis, memoriae continuatio aeternitatis. Propter puritatis aeternitatem. Apoc. ult.: servi eius servient illi, et videbunt faciem eius, et regnabunt in saecula saeculorum. Ps.: adimplebis me laetitia, et cetera. Quarta visio dat odium sive terrorem peccandi propter tria, videlicet propter furtum propalandum coram iudice vidente. Mal. III, v. 2: ecce veniet, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et cetera. Propter malefactorum severam ultionem. Latro enim videns socium suum suspendi, plus timet furari. Ier. VII, 12: ite ad locum meum in Sylo, et videte quod fecerim ibi. Sylo interpretatur avulsa. Apoc. I, 13: vidi similem filio hominis, et infra v. 16: ex ore eius, quasi gladius ex utraque parte acutus exibat, et cetera. Propter visam bonorum praemiationem; videns enim clericus alium praebendari, quia bonus, cavet a malo. Ps. CVI, 42: videbunt iusti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Deinde cum dicit numquid secundum hominem, etc., hic probat tertio, quod licet sumptus accipere per auctoritatem divinae legis. Ubi primo proponit, quod lex haec dicit; secundo verbum legis ponit, ibi scriptum est enim, etc.; tertio qualiter intelligendum sit, ostendit ibi numquid de bobus cura est, et cetera. Dicit ergo numquid, etc., quasi dicat: probavi ratione humanae consuetudinis, quod licet nobis sumptus accipere; sed numquid secundum hominem, id est, secundum humanam consuetudinem vel similitudinem tantum, dico hoc? An non lex Moysi divinitus promulgata hoc dicit? Quasi dicat: immo dicit. Scriptum est enim in lege Moysi, Deut. XXV, 4, et habetur idem I Tim. c. V, 18: non alligabis os bovi trituranti, ut possit vivere de labore suo, id est, non prohibebis praedicatorem vivere de Evangelio. Triturare enim est separare granum a paleis, quod facit praedicator abstrahendo animas a terrenis, discernendo virtutes a vitiis, separando utilia a vanis. Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Deinde cum dicit numquid de bobus, etc., hic ostendit qualiter dicta auctoritas intelligenda sit. Et primo, quod intelligenda sit litteraliter de bobus; secundo quod non tantum litteraliter de bobus, sed spiritualiter de praedicatoribus, ibi an propter nos, etc.; tertio replicat, quod licet accipere sumptus, ibi nam propter nos utique scripta, et cetera. Dicit ergo numquid, etc.; quasi dicat: haec auctoritas de bobus spiritualibus, id est praedicatoribus, intelligitur. Numquid enim de bobus materialibus cura est Deo, ut de eis lege praecipiat? An propter nos hoc utique dicit? Quasi dicat: hoc utique propter nos dicit. Nam propter nos scripta sunt haec et similia. Rom. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Propter nos, inquam; idcirco, quoniam praedicator, qui corda aperit ad fidem, debet arare in spe stipendiorum temporalium, non tamen propter spem hanc. Debet enim primum quaerere regnum Dei. Et qui triturat, id est bonos a malis, quasi grana a paleis, discernit praedicando, scilicet ad mores, debet hoc facere in spe fructus percipiendi. II Tim. II, 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Eccli. VI, v. 19: is qui arat et qui seminat accedit ad illam, et sustinet bonos fructus illius.