|
Superius probavit per auctoritatem, quod licet accipere sumptus, hic
probat idem per rationem. Et primo probat hoc ex eorum obligatione;
secundo ex pseudo-apostolorum accipientium ab eis comparatione, ibi si
alii potestatis vestrae, etc.; tertio dicit, quod nihilominus noluit
uti hac potestate, ibi sed non usi sumus, et cetera. Prima ratio
talis est: maius est dare spiritualia quam accipere temporalia; ergo
si apostolus dat spiritualia, licet ei accipere temporalia. Primo
ergo explicat beneficium impensum; secundo explicat stipendium
exhibendum, ibi magnum est si nos, et cetera. Dicit ergo si nos,
etc., quasi dicat: vere habemus potestatem accipiendi sumptus a
vobis; si enim nos seminavimus vobis spiritualia, fidem scilicet et
sacramenta spiritum alentia, a spiritu sancto ministrata, magnum est
si nos metamus, ad sustentationem nostram, carnalia? Id est, ad
carnis sustentationem concessa. Quasi dicat: non est magnum. Rom.
XV, 27: si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles,
debent in carnalibus ministrare. Deinde cum dicit si autem alii, et
cetera. Ecce secunda ratio ad idem talis: veri apostoli licentius
participant bona subditorum, quam pseudo, sed pseudo-apostoli
participant, ergo multo plus veri apostoli participare debent. Primo
ergo ponit antecedens; secundo consequens, ibi quare non potius nos,
et cetera. Dicit ergo si autem alii, scilicet pseudo, quos non
exprimit ex nomine, ne confundantur, vocat eos alios quasi a consortio
alienos Ecclesiae. Omnes enim Catholici unum sunt. Io. XVII,
11: ut sint unum, et cetera. Si, inquam, alii potestatis vestrae
participes sunt, id est, tam potenter utuntur bonis vestris, quare
non potius nos apostoli, qui causa salutis vestrae laboramus? Eccli.
XII, 5: da bono, et ne receperis peccatorem. Deinde cum dicit
sed non usi sumus, hic ostendit, quod noluit uti hac potestate. Ubi
dicit primo se sumptus non accepisse; secundo dicit se nihilominus
indiguisse, ibi sed omnia sustinemus, etc.; tertio rationem
utriusque assignat, ibi ne quod offendiculum, et cetera. Dicit ergo
sed non, etc., quasi dicat: ecce patet quod licet nobis sumptus
accipere, sed tamen usi non sumus hac potestate. Supra VI, 12:
omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Non sumus, inquam,
usi, non quia non indigeamus; sed omnia sustinemus, quia et si
penuriam patiamur, tamen patienter sustinemus. II Cor. XI, 9:
cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Et hoc feci ideo,
ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Hoc autem posset
accidere, vel quia pseudo-apostolis daret exemplum accipiendi; vel
quia Corinthii avari erant et scandalizarentur si ab eis acciperet,
vel forte putarent se emisse licentiam peccandi et diminueretur in
apostolo auctoritas arguendi, et his modis daret offendiculum
Evangelio Christi. Prov. XV, 19: via iustorum absque
offendiculo. Deinde cum dicit nescitis quoniam qui in sacrario, et
cetera. Probavit quod licet sumptus accipere, primo per
auctoritatem, secundo per rationem; tertio idem probat hic per
exemplorum multitudinem. Ubi primo inducit similitudinem eorum qui
templa reparant: secundo, eorum qui templo ministrant, ibi et qui
altari deserviunt, etc.; tertio adaptat similitudinem his, qui
praedicant, ibi et dominus ordinavit his, et cetera. Quasi dicat:
et vere licet mihi sumptus accipere: nescitis quoniam qui in sacrario,
id est, templo Iudaeorum vel gentilium, operantur, ut artifices,
quae de sacrario sunt, edunt? Sustentabantur enim artifices de
denariis qui in gazophylacio templi offerebantur, ut patet tempore
Ioas IV Reg. XII, 4 ss. Et qui altari templi
Ierosolymitani, vel etiam ipsi templo, ut sacerdotes, deserviunt,
id est, devote serviunt: una enim de duodecim abusionibus est
irreverentia coram altari; cum altari participant? Quia partem habent
de his, quae offeruntur in altari, ut patet per totum Leviticum, et
maxime VI et VII cap., et sicut fit hic. Ita et dominus
ordinavit, id est rationabiliter disposuit, his qui Evangelium
annuntiant, de Evangelio vivere. Hoc ordinavit, dicens Matth.
X, 10 et Lc. X, v. 7: dignus est enim operarius mercede sua.
Notandum est hic, quod apostolus nominibus multorum officiorum,
praedicatorem hic designat, quia vocat eum primo militem propter
officium, Ecclesiam contra adversarios defendendo. II Cor. X,
4: arma militiae nostrae, et cetera. II Tim. II, 3: labora
sicut bonus miles Christi. Secundo vinitorem, propter officium
palmites superfluos, id est malos, resecandi. Os. II, v. 15:
dabo ei vinitores eius ex eodem loco. Sed heu Cant. I, 5 dicitur
vineam meam non custodivi. Tertio pastorem, propter officium subditos
bono exemplo pascendi. I Petr. V, 2: pascite qui in vobis est
gregem. Sed heu, quia hodie impletur illud Zach. XI, 17: o
pastor et idolum derelinquens gregem, et cetera. Quarto bovem,
propter officium maturitatis in omnibus procedendi. Prov. XIV,
4: ubi non sunt boves, praesepe vacuum est. Iob I, v. 14:
boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et cetera. Quinto
aratorem, propter officium corda ad fidem et poenitentiam aperiendi.
Os. X, v. 11: arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob, et
cetera. Sexto trituratorem, propter officium malos a bonis
discernendi. Is. XLI, 15: ego posui te quasi plaustrum
triturans novum, habens rostra ferrantia, et triturabis montes, et
cetera. Septimo seminatorem, propter officium frequenter et utiliter
praedicandi. Lc. VIII, 5: exiit qui seminat seminare semen
suum. Ps. CXXV, 6: euntes ibant, et cetera. Octavo templi
architectum, propter officium Ecclesiam construendi et reparandi.
Supra III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui, et
cetera. Nono altaris ministrum, propter officium Deo devotum
impendendi. Supra IV, 1: sic nos existimet homo, et cetera.
Quaeritur hic super illud non sum liber, Glossa: ipse enim
apostolica dignitate potestatem habens non operari manibus, sed de
Evangelio vivere. Contra: ergo qui praedicant, non habentes
apostolicam dignitatem, non possunt sine opere manuum de Evangelio
vivere. Responsio. Glossa loquitur de potestate qua potest invitos
ad hoc cogere, non de spontanea, qua potest a voluntarie dantibus
petere et accipere. Item ex dicta Glossa videtur quod praelati non
teneantur manibus operari. Contra Gen. III, 19: in sudore
vultus tui vesceris pane tuo. Ipsi non sunt exempti ab hac
maledictione; ergo, et caetera. Responsio. Tenentur ad laborem
spiritualem, non corporalem, tamen bene facerent si occuparent se in
honestis antequam vacarent. Item super illud: nonne opus meum?
Glossa: perfectum. Contra: ipsi erant imperfecti. Responsio.
Opus perfectum dicebantur, quia eis apostolus praedicaverat, vel quia
eos perfecte docuerat quantum in se erat. Item super illud: numquid
non habemus potestatem manducandi? Contra Matth. X, 8: gratis
accepistis, gratis date. Responsio. Gratis, id est, sine pretio,
sed non sine stipendio. Item super illud: quis pascit gregem,
Glossa: ex Evangelio viventes, panem gratuitum manducabant.
Contra, subditi tenebantur dare. Responsio. Gratuitas erat ex
parte recipientium, quia humiliter, non potestative recipiebant,
licet debitus ex parte dantium. Item: numquid de bobus cura est
Deo? Quasi dicat: non. Contra Sap. c. VI, 8: cura est illi
de omnibus. Respondeo. Ibi loquitur de cura generali, scilicet
providentiae; hic de speciali, scilicet disciplinae. Item debet in
spe qui arat arare. Contra: spes non est de visibilibus, sed
aeternis. Responsio. Spes accipitur aequivoce. Item in spe fructus
percipiendi. Contra: non debet poni lucerna praedicationis sub modio
rei temporalis. Respondeo. Praedicare in spe rei temporalis, non
est ponere lucernam sub modio, sed praedicare propter spem. Item si
nos vobis seminaverimus spiritualia, et cetera. Contra Gal. VI,
6: quae seminaverit homo, haec et metet; ergo qui seminat
spiritualia, debet metere spiritualia, non carnalia, et cetera.
Respondeo. Ibi loquitur de messione mercedis, hic de messione
stipendii.
|
|