Lectio 3

Superius multipliciter probavit, quod sibi licet accipere sumptus, hic ostendit, quod nihilominus non vult accipere, sed abstinere tribus rationibus. Primo propter intentionem praemii; secundo propter dilectionem Evangelii, ibi nam cum liber essem ex omnibus, etc.; tertio propter expeditionem cursus sui, ibi nescitis quod hi, qui in stadio currunt. In prima, primo dicit quare non vult accipere, scilicet ne gloria sua evacuetur; secundo ostendit, quod accipiendo evacuaretur, ibi nam si evangelizavero, non est mihi gloria, etc.; tertio quod non accipiendo conservabitur, ibi quae est ergo merces mea, et cetera. In prima, primo ostendit quod potestate accipiendi uti noluit; secundo quod uti non intendit, ibi non autem scripsi hoc, ut, et cetera. Dicit ergo ego autem, etc., quasi dicat: tot modis constat, quod licet mihi sumptus accipere, sed tamen ego nulla horum auctoritate, ratione, exemplo, ad accipiendum usus sum. Ipse enim vel ab aliis Ecclesiis accipiebat, ut II Cor. XI, 8: alias Ecclesias spoliavi, etc., vel manibus operabatur, Act. XX, v. 34. Non autem, etc., quasi dicat: non sum usus, sed nec uti volo. Non enim scripsi haec, scilicet quod licet mihi accipere, ut ita fiat in me, sicut scripsi, id est, ut ego accipiam, quia non quaero datum, sed fructum. Deinde cum dicit bonum est enim mihi, etc., hic ostendit quare hoc fecit, scilicet ne gloria sua evacuetur. Ubi primo multiplicat afflictionem corporalem; secundo supponit ei gloriae diminutionem, ibi quam ut gloriam, et cetera. Dicit ergo bonum est, etc., quasi diceret: non accipiam, nam si acciperem, gloriam meam evacuarem, quod nullatenus facerem. Bonum est enim mihi mori, non solum sumptuum egestate affligi, magis quam ut gloriam meam, quam habeo de gratuita sinceritate praedicationis, de praemio supererogationis, abstinendo a licitis, quis evacuet, ab aliquo importune accipiendo, vel propter sumptus evangelicos. Multi tamen moderni doctores gloriam istam evacuant, vel propter intentionem sumptuum, vel propter favorem humanum, dicente Iob XII, 19: ducit sacerdotes inglorios et optimates supplantat. Notandum est hic, quod gloria amittitur septempliciter propter septem vitia. Nam gloria gulosorum evacuatur. Unde hic dicitur: bonum est enim mihi magis, et cetera. Gloria luxuriosorum maculatur. Eccli. c. XLVII, 21 s.: inclinasti faemora tua mulieribus, dedisti maculam in gloria tua. Gloria superborum captivatur. I Mach. c. II, 9: vasa gloriae eius captiva ducta sunt. Gloria iracundorum intermittitur. Ps. XII, v. 5: si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., et post: persequatur inimicus animam meam, etc., et post: et gloriam meam in pulverem deducat. Gloria invidorum excluditur. Rom. III, 27: ubi est gloriatio tua? Gloria avarorum annihilatur. Ps.: ne timueris dum dives factus erit homo, et cetera. Gloria accidiosorum culpatur. I Mach. IX, v. 10: moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae. Eccli. XXXIII, 44: praecellens esto in operibus tuis, et ne dederis maculam in gloria tua. Ergo per gulam evacuatur gloria sobrietatis: per luxuriam maculatur gloria castitatis: per superbiam captivatur gloria humilitatis: per iracundiam intermittitur gloria mansuetudinis: per invidiam excluditur gloria charitatis: per avaritiam annihilatur gloria liberalitatis: per accidiam culpatur gloria strenuitatis. De istis dicitur Osee IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo. De primo exemplum in Esau, Gen. XXV, v. 29, in Holoferne, Iudith XIII, 1; de secundo in Salomone, III Reg. II, 13; de tertio in Lucifero, Is. XIV, 12; de quarto in Achitophel, II Reg. XVI, 20; de quinto in Cain, Gen. IV, v. 3; de sexto in Giezi, IV Reg. V, 20; de septimo in exploratoribus, Num. XIII et XIV. Nam et si evangelizavero, et cetera. Hic ostendit quod accipiendo sumptus evacuaretur gloria eius, quia non supererogaret. Et est sua ratio talis: gloria quae est praemium supererogationis, non debetur operibus necessitatis, ad quae tenemur ex praecepto; sed evangelizare tenebatur ex praecepto, ergo ex hoc non habebat gloriam supererogationis, sed potius ex hoc, quod non accipiebat sumptus. Primo ergo tangit gloriae evacuationem; secundo evacuationis rationem, ibi necessitas enim mihi est, etc.; tertio rationis declarationem, ibi vae enim mihi est, etc.; quarto recte evangelizantium mercedem, ibi si volens hoc ago, et cetera. Dicit ergo nam si evangelizavero, etc., quasi diceret: vere evacuaretur gloria mea, nam si evangelizavero, ita quod sumptus accipiam, non est mihi gloria, id est, supererogationis praemium; necessitas enim mihi incumbit, Act. XXII, 21: vade, quoniam ad nationes longe mittam te. Et vere necessitas vae enim mihi est, id est poena transgressionis in me manet, si non evangelizavero, Is. VI, 5: vae mihi, quia tacui. Aliter legitur secundum Glossam. Et hoc dupliciter. Primo modo sic nam si, etc., quasi dicat: utique evacuaretur gloria mea caelestis, scilicet si ideo praedicarem, ut sumptus acciperem. Nam si evangelizavero tantum, ita quod non ex dilectione Dei et proximi hoc faciam, nec libera voluntate, non est mihi gloria apud Deum; necessitas enim praecepti, quod non audeo omittere, mihi incumbit; unde si solo timore servili praedico, vae enim, id est, aeterna damnatio, mihi est si non evangelizavero, sicut mihi iniunctum est. Si autem volens, et cetera. Quasi dicat: si necessitate hoc facio, non est mihi gloria, si autem volens hoc ago, id est, si voluntatem adiungo necessitati, mercedem aeternam habeo; ideo Ps. LIII, 8 dicit: voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor, et cetera. Si autem invitus, id est, solo praecepto coactus evangelizo, dispensatio mihi credita est, sicut servo, ut scilicet dispensem ad aliorum utilitatem, non meam; quasi dicat, aliis proficio, non mihi. Intelligit enim hoc de dispensatione servili, non filiali; secundum Glossam Augustini, nemo invitus bene facit, etsi bonum est, quod facit. Infra XIII, 3: si charitatem non habuero, factus sum velut aes sonans, et cetera. Secundo modo legitur sic: nam si evangelizavero pro sumptibus accipiendis, non est mihi gloria de supererogatione in praedicando. Peto enim contra me (Matth. X, 8: gratis accepistis, gratis date); necessitas enim vitae sustentandae mihi incumbit; quia pro necessitate vitae praedico. Vae enim mihi est, id est, famis cruciatio, si non evangelizavero. Si autem volens, id est, si non pro victus necessitate, sed pro charitate, hoc ago, mercedem aeternam habeo: si autem invitus, id est, pro necessitate coactus, dispensatio mihi credita est sicut servo, et cetera. Deinde cum dicit quae est ergo merces mea, etc., hic ostendit, quod non capiendo sumptus, gloria eius conservatur. Ubi primo quaerit, secundo solvit, ibi ut Evangelium praedicans, et cetera. Dicit ergo quae est merces mea, id est, quid faciendo mercedem accipiam? Quia hoc est meritum mercedis, ut scilicet ego praedicans Evangelium sine sumptu, ponam, id est stabiliam, Evangelium, Is. XXVIII, 25: ponet triticum per ordinem, et cetera. Hoc autem faciebat, secundum Glossam, ne Evangelium venale putaretur. Sine sumptu, inquam, et hoc ut non abutar potestate mea, id est, mihi commissa in Evangelio praedicando, quod esset si acciperem indistincte, quia perderem auctoritatem libere arguendi: quia, Eccli. XX, 31, xenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertet correptionem. Ecclesiastica ergo utilitas implicatur in hac solutione, scilicet confirmatio boni, quia ut Evangelium praedicans, et declinatio mali, quia ne abutar potestate. Et notandum, quod quatuor tetigit differentias eorum, qui tenentur praedicare. Quidam enim tenentur, sed non evangelizant, hi merentur poenam. Quidam tenentur et evangelizant, sed coacti, hi non merentur mercedem, sed vitant poenam. Quidam tenentur et evangelizant voluntarie, sed accipiunt sumptus, et hi merentur mercedem, et vitant poenam, sed non habent supererogationis gloriam. Quidam tenentur et evangelizant voluntarie, nec accipiunt sumptus, et hi mercedem merentur, et vitant poenam, et habent supererogationis gloriam. Primum statum tangit, ibi vae mihi est, etc.; secundum ibi nam si invitus, etc.; tertium, ibi si autem volens, etc.; quartum, ibi quae est ergo merces, et cetera.