Lectio 4

Superius ostendit, quod non vult sumptus accipere, et hoc propter intentionem praemii, hic ostendit, quod idem fecit propter amorem Evangelii. Ubi primo dicit, quod omnium se servum fecit; secundo quod omnibus se contemperare studuit, ibi et factus sum Iudaeis, etc.; tertio subdit causam quare hoc fecit, ibi omnia autem facio propter Evangelium, et cetera. In prima implicat triplicem conditionem commendabilem in servitio: quae sunt generalitas, liberalitas, utilitas. Servit ergo gratis sive liberaliter, ibi cum essem liber, etc., generaliter, ibi omnium me, etc., utiliter, ibi ut plures lucrifacerem, et cetera. Dicit ergo nam cum essem, etc., quasi dicat: sine sumptu ponam Evangelium, nam et maius feci, scilicet quod cum liber essem ex omnibus, etc., id est, nullius meritis obnoxius, omnium me servum feci, omnibus me contemperando per vilitatem, et quasi debitorem constituendo, II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum. Et hoc ut plures lucrifacerem, id est, lucrum meae praedicationis et servitutis facerem. Quaerebat enim non res, sed animas. II Cor. XII, v. 14: non quaero vestra, sed vos. Si enim commendabile est servire in temporalibus propter lucrum temporale, quanto plus in spiritualibus propter lucrum spirituale? Deinde, cum dicit et factus sum Iudaeis, etc., hic ostendit, quod omnibus se contemperare studuit. Et primo dicit quod contemperavit se nondum conversis; secundo quod etiam iam conversis, ibi factus sum infirmis, etc.; tertio quod generaliter universis, ibi omnibus omnia factus sum, etc. in prima primo dicit, quod contemperavit se Iudaeis; secundo quod Samaritanis, ibi et his qui sub lege, etc.; tertio quod gentilibus, ibi his qui sine lege erant, et cetera. In prima, primo tangit contemperationem; secundo contemperationis rationem, ibi ut Iudaeos, et cetera. Dicit ergo: et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, scilicet aliqua legalia servando, sicut in discretione ciborum, in circumcisione Timothei Act. XVI, 3, in purificatione legali Act. XXI, 24. Potest autem hoc intelligi dupliciter. Uno modo, secundum Hieronymum, factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, per simulationis dispensationem. Simulabat enim se servare legalia aliqua, quae tamen non servabat. Alio modo, secundum Augustinum, factus sum Iudaeus, et cetera. Vere enim condescendebat eis in observatione aliquorum legalium propter piam compassionem; et hoc fecit, ut Iudaeos lucraretur Christo, id est, eos ad fidem Christi converteret. Deinde, cum dicit et his qui sub lege sunt, etc., hic dicit quod contemperabat se Samaritanis. Ubi notantur tria de ipso. Primo eius sagacitas in hoc quod se contemperabat; secundo eius libertas in hoc quod sub lege non erat; tertio eius utilitas in hoc quod lucrifaciebat. Dicit ergo: sum etiam his qui sub lege Moysi sunt, id est Samaritanis, qui non sunt Iudaei sed Assyrii, qui fuerunt adducti ad inhabitandum terram Israel, IV Reg. XVII, v. 24 ss. Isti etiam erant sub lege Moysi, quia tantum quinque libros Moysi recipiebant. His ergo factus sum quasi sub lege essem, approbando scilicet legem, et ex ea docendo Christum, cum tamen ipse sub lege non essem, secundum litteralem observantiam, vel serviliter, quia iusto non est lex posita, I Tim. I, 9. Et hoc ideo feci ut eos, qui sub lege erant, scilicet ipsos Samaritanos, lucrifacerem, eos ad fidem Christi convertendo. Deinde, cum dicit his qui sine lege erant, etc., hic dicit quod contemperavit se gentilibus. Ubi primo tangit suam conformitatem; secundo suae fidei veritatem, ibi cum tamen sine lege, etc.; tertio suae intentionis rectitudinem, ibi ut lucrifacerem, et cetera. Et hoc est: et factus sum his qui sine lege erant, id est gentibus, Rom. II, 14: cum enim gentes, quae legem non habent, tamquam sine lege essem, id est, assentiendo rationibus eorum, et bonis positionibus philosophorum, ut patet Act. XVII; cum tamen sine lege non essem. Rom. VII, 25: mente servio legi Dei. Sed in lege essem, non Iudaica, sed Christi, qui est Deus, non autem Moyses. De qua Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis, et cetera. Et hoc ideo feci ut lucrifacerem eos qui sine lege erant, gentiles ad fidem convertendo. O felix zelator. Gregorius: nullum tale sacrificium quale zelus animarum. Deinde, cum dicit factus sum infirmis, etc., hic ostendit quod se contemperavit iam conversis. Ubi primo ponit modum bonum, secundo finem debitum, ibi ut infirmos. Dicit ergo factus sum etiam infirmis, in fide, infirmus, a licitis abstinendo. II Cor. c. XI, 29: quis infirmatur, et ego non infirmor? Sic facit bonus medicus, qui comedit cibum infirmi, ut eum provocet ad comedendum, et sic sanet. Et hoc feci ut infirmos lucrifacerem, eos in fide roborando. Et breviter omnibus omnia factus sum, quasi essem omnium sectarum. Ideo dicitur infra X, 33: sicut et ego per omnia omnibus placeo. Et hoc ut omnes facerem salvos. In vestimento poderis quod habebat Aaron, totus orbis terrarum erat descriptus, Sap. c. XVIII, 24. Et, IV Reg. IV, 34, Eliseus contraxit se ad modum pueri, et sic suscitavit illum. Et quia, secundum Boetium, omnis alteritas discors, similitudo vero appetenda est; ideo viri spirituales, salva vitae et religionis suae observantia, omnibus se debent conformare. Deinde, cum dicit omnia facio propter Evangelium, superius ostendit quod omnibus se contemperare studuit; hic subdit rationem quare hoc facit, et hanc duplicem: unam ex parte Evangelii, scilicet ut cursum liberum habeat; aliam ex parte sui, scilicet ut promissum praemium obtineat, ibi ut particeps, et cetera. Et hoc est quod dicit omnia autem facio propter Evangelium, sine impedimento praedicandum, ut particeps eius, id est, promissionum, quae in eo continentur, efficiar. Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.