|
Superius ostendit quod proposuit a sumptibus abstinere, primo propter
intentionem praemii, secundo propter amorem Evangelii, hic, tertio,
propter expeditionem cursus et agonis sui. Primo quidem ostendit quod
oportet in stadio expedite currere; secundo quod similiter oportet in
agone expedite certare, ibi omnis enim qui in agone, etc.; tertio
quod ipse facit utrumque, ibi ego igitur sic curro, et cetera. In
prima, primo ponit exemplum expedite currentium; secundo monet eos ad
similiter currendum, ibi sic currite, et cetera. In prima, primo
tangit currendi exercitium; secundo convenientiam currentium, ibi
omnes quidem currunt, etc.; tertio differentiam pervenientium, ibi
sed unus accipit bravium, et cetera. In primo notatur conditio
viatorum; in secundo multitudo vocatorum; in tertio paucitas
electorum. Matth. XX, 16: multi sunt vocati, pauci vero
electi. Conditionem vero viatorum describit a tribus. A
certitudine, cum quaerit nescitis; a brevitate, cum addit in stadio;
a labore, cum subdit currunt. Dicit ergo nescitis. Quod tripliciter
continuatur. Primo modo sic quasi dicat: recte abstineo a sumptibus
sumendis, ut particeps efficiar. Nam si non abstinerem a contrariis
Evangelio, non essem eius particeps. Nescitis enim quod hi, et
cetera. Vel sic: nescitis quod hoc facio, ut particeps Evangelii
efficiar? Et utique possum esse particeps. Nam non sic est de
Evangelii praemio, vel de cursus bravio; quia hic unus accipit
bravium, ibi vero omnes accipere possunt. Tertio modo sic:
nescitis, quasi diceret: ideo autem sic curro, quia licet multi
currentes sint, pauci tamen sunt pervenientes. Nescitis enim quod hi
qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, in labore pares sunt,
sed unus tantum accipit bravium, id est, praemium cursus? Stadium
enim est spatium in quo pedites currunt, quod Hercules dicitur
statuisse. Perficiunt autem stadium 125 passus. Et dicitur
stadium a stando, quia Hercules tot passus currebat et postea stabat
et respirabat; in fine huius spatii ponebatur aliquid quod erat
praemium cursus, ut equus et pannus purpureus, et hoc dicitur
bravium. Et licet in hoc stadio omnes currerent, unus tamen solus
accipiebat bravium, scilicet qui citius perveniebat. Sic in cursu
spirituali unus tantum, scilicet perseverans, accipit bravium. Quia
qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Deinde, cum
dicit sic currite, etc., monet eos ad currendum. Ubi implicat
tria: actum strenuum currite, modum debitum sic, finem optimum ut
comprehendatis. Dicit ergo sic, etc., quasi diceret: quia unus
accipit bravium, sic currite, per viam veritatis perseverantes, ut
comprehendatis bravium vitae aeternae. Hebr. XII, 1: per
patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Deinde, cum dicit
omnis autem qui in agone, etc., ostendit quod in agone oportet
expedite certare. Ubi primo tangit agonizantium pugnam; secundo
pugnandi formam firmam, ibi ab omnibus se abstinet, etc.; tertio sic
pugnantium mercedem debitam, ibi et illi quidem ut corruptibilem, et
cetera. Primum est necessitatis, scilicet pugnare; secundum
virtutis, scilicet abstinere; tertium felicitatis, scilicet coronam
accipere. Dicit ergo omnis qui in agone, etc., quasi diceret: vere
sic agendum est, quod patet exemplo: quia omnis qui in agone
contendit, ab omnibus impedientibus se abstinet. Unde et nudi
agonizabant in palaestra. Attende, ut Augustinus ait, quod de rebus
non laudandis multae trahuntur similitudines. Deinde, cum dicit et
illi quidem ut corruptibilem, etc., tangit pugnantium mercedem, et
primo pugnantium materialiter; secundo pugnantium spiritualiter, ibi
nos autem incorruptam, et cetera. Dicit ergo et illi quidem
abstinent, ut corruptibilem coronam accipiant, quod modicum est. Nos
autem abstinere debemus, ut accipiamus incorruptam, scilicet coronam
vitae, de qua Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem,
quoniam cum probatus fuerit, et cetera. Deinde, cum dicit ego igitur
sic curro, etc., ponit exemplum utriusque, scilicet currendi et
pugnandi. Ubi primo tangit cursum suum in profectu boni; secundo
pugnam suam in victoria mali, ibi sic pugno, etc.; tertio rationem
utriusque facti, ibi sed castigo, et cetera. Dicit ergo ego igitur
etc., quasi dicat: quia talis corona servatur, igitur ego sic
curro, bonum operando, non quasi in incertum, id est, ut sim
incertus de praemio. In incertum enim currit qui talia facit, ut de
quibusdam sperare, ex aliis vero possit desperare. Omnia instruunt ad
bonum: et persona apostolica, quae notatur ibi ego, et forma
implicita, quae notatur ibi sic, et actio strenua, quae notatur ibi
curro, et merces sperata, quae notatur ibi non quasi in incertum.
Phil. II, 16: non in vacuum cucurri, nec in vacuum laboravi.
Sic pugno contra hostes, decertando contra malum, non quasi aerem
verberans, id est, non verbis tantum, sed factis. Non enim in
sermone est regnum Dei, sed in virtute, supra IV, 20. Vel non
quasi aerem verberans, id est, non inaniter me fatigando, adversarium
non laedendo. Sic erit perfectus homo, si sic se habeat, ut sit
intentus in confessione, Is. XXXVIII, 15: recogitabo tibi
omnes annos meos in amaritudine animae meae, devotus in oratione,
Matth. VI, 9: sic ergo orabitis: pater noster, qui es in
caelis, etc., efficax in praedicatione, Iac. II, 12: sic
loquimini, et sic facite. Haec tria pertinent ad actum oris recti,
ita tamen quod confessio dirigitur Deo et proximo, oratio soli Deo,
praedicatio soli proximo. Fortis in pugnando. Unde sic pugno, et
cetera. Apoc. III, 5: qui vicerit, sic vestietur veste alba.
Patiens in sustinendo. Iudith VIII, 23: sic Isaac, sic
Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas
tribulationes transierunt fideles. Cautus in servando. Ios. c.
II, 16: ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis
revertentes, et cetera. Et sic ibitis viam vestram. Primum propter
malum culpae, scilicet pugna; secundum contra malum poenae, scilicet
patientia; tertium contra malum tentationis, scilicet cautela.
Benignus in condonando. Matth. XVIII, 14: sic non est
voluntas ante patrem, et cetera. Inutilem se reputando. Lc.
XVII, 10: sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta, et
cetera. Sollicitus, se discutiendo. Infra XI, 28: probet
autem se homo, et sic de pane illo edat, et cetera. Primum reprobat
malitiam proximi; secundum probat bonitatem Dei; tertium dubietatem
status proprii. Humilis in obsequendo. Matth. III, 15: sic
decet nos implere omnem iustitiam. Agilis in proficiendo. Unde hic
v. 24: sic currite, id est, proficite in bono, ut
comprehendatis. Constans in perseverando. Unde hic v. 24: sic
currite. Phil. IV, 1: sic state in domino, charissimi.
Famosus in conversando. Supra IV, 1: sic nos existimet homo, et
cetera. Primum respicit incipientes; secundum proficientes; tertium
perseverantes; quartum perfectos. Deinde, cum dicit sed castigo
corpus meum, etc., tangit rationem praedictorum utriusque. Ubi
primo tangit austeritatem vitae; secundo commendationem doctrinae, ibi
ne forte, etc.; tertio rationem concordiae utriusque, ibi ipse
reprobus, et cetera. Ergo implet facto, quod docet verbo, ne se
damnet ore proprio. Et hoc est quod dicit sed castigo corpus meum,
per declinationem mali, motus carnis illicitos reprimendo. Castigo
ergo, non occido, corpus meum, non tantum alienum. Rom. XII,
1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo
placentem, rationabile obsequium vestrum. Et in servitutem redigo per
operationem boni, corpus scilicet spiritui servire cogendo et
sensualitatem rationi subiiciendo, sicut de beato Martino legitur:
carnem spiritui servire cogebat. Et hoc facio, ne forte, cum aliis
praedicaverim, et cetera. Augustinus: suo timore nos terruit
apostolus; quid enim faciet agnus, ubi aries timet et tremit? Ipse
reprobus, id est, a Deo reprobatus, efficiar, quod turpe esset.
Rom. II, 21: qui praedicas non furandum, furaris. De
huiusmodi posset vere dici illud Iob IV, 3: ecce docuisti
plurimos, etc.: nunc autem venit super te plaga, et defecisti. Hic
quaeritur, ibi melius est mihi mori, et cetera. Contra: gloria non
evacuatur nisi per peccatum; ergo accipere esset ei peccatum, non ergo
licitum. Respondeo. Gloria essentialis per hoc non evacuaretur, sed
gloria accidentalis est de hoc opere supererogationis. Item si
evangelizavero, non est mihi gloria. Contra: evangelizanti et
sumptus accipienti debetur et aurea et aureola. Sed Glossa exponit:
quando evangelizatur ex necessitate timoris, vel ex cupiditate mercedis
temporalis. Item super illud dispensatio mihi credita est, Glossa:
non debemus evangelizare, ut manducemus. Contra: ergo praedicatores
quaestuarii peccant mortaliter, quia faciunt quod non debent.
Respondeo. Si propter quaestum principaliter faciunt, peccant: sed
si propter fructum spiritualem inde provenientem, bene faciunt, item
ibidem Glossa: propter regnum Dei debemus operari omnia non solum,
sed cum regno Dei mercedem temporalem meditari. Contra: ergo qui
vadunt ad Ecclesiam pro distributionibus, peccant. Respondeo.
Verum est, si solum vel principaliter propter hoc vadant. Item super
hoc ut non abutar potestate, Glossa: quod esset, si acciperet, quod
probavit supra eodem quod ei licet accipere. Respondeo.
Intelligendum est si acciperetur indiscrete et inordinate et
immoderate. Item omnium servum me feci. Contra supra VII, 23:
nolite servi effici hominum. Respondeo. Hic loquitur de servitute
charitatis, scilicet in bono, ibi de servitute iniquitatis, scilicet
in malo. Item factus sum Iudaeis Iudaeus, Glossa: in cibis
accipiendis, vel non accipiendis. Contra Glossa: iniuste ergo
reprehendit Petrum de discretione ciborum, Gal. II, 11. Immo
bene, quia Petrus discernebat cum scandalo gentium, scilicet in locis
gentilium, Paulus autem non. Item ibidem Glossa: propter scandalum
Iudaeorum circumcidit Timotheum, Act. XVI, 3. Contra:
veritas doctrinae vitae et iustitiae non debet dimitti propter
scandalum. Respondeo. Usque ad divulgationem Evangelii non erat de
veritate doctrinae sive vitae, ne homines circumciderentur, sed ne
spem ponerent in circumcisione. Item ut omnes facerem salvos.
Contra, sciebat non omnes salvandos. Respondeo. Volebat omnes in
particulari, id est, quemlibet per se, non omnes simul. Item super
illud omnes quidem currunt, Glossa: in spirituali agone, quotquot
quidem currunt, si spiritualiter currunt, accipiunt; et qui prior
venerit, expectat, ut coronetur cum posteriori. Contra, unusquisque
in morte coronatur. Respondeo. Hoc intelligitur de gloria corporis,
non animae. Item super illud ne forte cum praedicaverim, Glossa:
suo timore nos terret apostolus. Contra, I Io. IV, 18:
perfecta charitas foras mittit timorem. Verum est timorem poenae, sed
non timorem separationis sive offensae.
|
|