|
Multiplicatae sunt aquae, et cetera. Gen. VII, 17. Haec
verba competunt materiae huius epistolae. Ecclesia enim figuratur per
arcam, sicut dicitur I Petr. III, 20, quia sicut in arca,
caeteris pereuntibus, paucae animae salvatae sunt, ita in Ecclesia
pauci, id est, soli electi salvabuntur. Per aquas autem
significantur tribulationes. Primo quia aquae impellunt irruendo,
sicut tribulationes. Matth. VII, 25: venerunt flumina, et
flaverunt venti, et irruerunt in domum illam. Sed impulsu fluminum
Ecclesia non movetur. Unde subdit et non cecidit. Secundo aqua
extinguit ignem. Eccli. XXX: ignem ardentem extinguit aqua. Sic
tribulationes extinguunt impetus concupiscentiarum, ne homines ad
libitum eas sequantur, sed non extinguunt veram charitatem Ecclesiae.
Cant. VIII, 7: aquae multae non poterunt extinguere
charitatem, nec flumina obruent illam. Tertio aquae submergunt per
inundationem. Thren. III, 54: inundaverunt aquae super caput
meum. Sed Ecclesia non per has submergitur. Iona II, 6:
circumdederunt me aquae usque ad animam meam, abyssus vallavit me,
pelagus operuit caput meum, etc.; et post: rursum videbo templum
sanctum tuum, et cetera. Non ergo deficit, sed sublevatur. Et
primo per elevationem mentis ad Deum. Gregorius: mala quae nos hic
premunt, ad Deum nos ire compellunt. Os. VI, 1: in
tribulatione sua mane consurgent ad me. Secundo per spiritualem
consolationem. Ps. XCIII, 19: secundum multitudinem dolorum
in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam. II
Cor. I, 5: sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per
Christum abundat consolatio nostra. Tertio per multiplicationem
fidelium, quia tempore persecutionum Deus multiplicavit Ecclesiam.
Ex. I, 12: quantoque magis opprimebant eos, tanto magis
multiplicabantur et crescebant. Sic ergo convenit huic epistolae,
quia isti multas tribulationes passi, steterunt fortes. Videamus ergo
textum.
|
|