|
Apostolus vult munire hic Ecclesiam contra tribulationes et primo
contra tribulationes praesentes, et hoc in prima epistola. Secundo
contra futuras, tempore Antichristi, et hoc in secunda. Prima
dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi gratias
agimus. Item primo tangit personas salutantes; secundo Ecclesiam
salutatam; tertio bona optata. Notandum est autem, quod quia ubi non
delinquimus, omnes pares sumus, ideo quia istis bonis scribit, non
facit mentionem de officio suo, sed solum de nomine humilitatis, quod
est Paulus. Sap. VII, 11: et innumerabilis honestas per manus
illius. Et adiungit duos, qui eis praedicaverunt cum eo, scilicet
Silvanum, qui est Sylas, et Timotheum, quem circumcidit, ut
dicitur Act. XVI, 3. Salutat autem Ecclesiam, quae est
congregatio fidelium. Et hoc in Deo patre et domino nostro Iesu
Christo, id est, in fide Trinitatis, et divinitatis et humanitatis
Christi, quia in horum cognitione erit nostra beatitudo. Tangit
autem personam patris et filii incarnati, in quibus intelligitur
spiritus sanctus, qui est nexus amborum. Bona optata sunt gratia,
quae est principium omnium bonorum. I Cor. XV, 10: gratia Dei
sum id quod sum. Et pax quae est finis, quia tunc est pax, quando
appetitus totaliter pacatur. Deinde cum dicit gratias agimus, incipit
epistolaris narratio, et primo commendat eos de praeterita
perseverantia; secundo monet eos ad bene agendum in futurum, cap.
IV, ibi de caetero. Item primo agit gratias universaliter de bonis
eorum; secundo ea commemorat in speciali, ibi scientes, fratres, et
cetera. Circa primum duo facit, quia primo ponit gratiarum actionem;
secundo eius materiam, ibi memores. Item primo pro eis gratias agit;
secundo pro eis orat, ibi memoriam vestri. Quantum ergo ad primum
dicit tria, quae debent esse in gratiarum actione. Primo quod sit
ordinata, scilicet ad Deum. Ideo dicit gratias agimus Deo. Ps.
LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Iac. I,
17: omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est
descendens a patre luminum. Item assidua, quia semper. Item
universalis, ibi pro omnibus vobis. Infra V, 18: in omnibus
gratias agite. Deinde orat pro eis, dicens memoriam vestri faciens,
etc., quasi dicat: quandocumque oro, habeo vos in memoria. Rom.
c. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in
orationibus meis. Deinde cum dicit memores operis, ponit bona de
quibus agit gratias, scilicet fidem, spem et charitatem. I Cor.
XIII, 13: nunc autem manent fides, spes, charitas: tria
haec, et cetera. Fidem praemittit, quia est substantia sperandarum
rerum, et cetera. Accedentem enim ad Deum oportet credere, et
cetera. Hebr. c. XI, 1 et 6. Haec autem non est sufficiens,
nisi habeat operationem et laborem. Et ideo dicit operis fidei vestrae
et laboris. Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est. Item
quia qui laborando propter Christum deficit, nihil valet. Lc.
VIII, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis
recedunt. Ideo dicit operis et laboris. Quasi dicat: memores fidei
vestrae operantis et laborantis. Item, charitatis, in cuius operibus
abundabant. Infra IV, 9: charitatem fraternitatis, et cetera.
Item spei, quae facit patienter sustinere adversa. Rom. XII,
12: spe gaudentes, in tribulatione patientes. Et sustinentiae,
quam spes facit. Iac. V, 11: patientiam Iob audistis, et
cetera. Spei, inquam, domini nostri, id est, quam habemus de
Christo, vel quam Christus dedit nobis. I Petr. I, 3:
regeneravit nos in spem vivam, et cetera. Haec spes est ante Deum,
non ante oculos hominum. Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam
vestram faciatis coram hominibus, et cetera. Hebr. VI, 19:
quam sicut anchoram habemus animae tutam, et cetera. Spes enim in
veteri testamento non induxit ad Deum. Deinde cum dicit scientes,
fratres, in speciali commemorat eorum bona, quos primo commendat,
quod devote et prompte susceperunt praedicationem, non obstante
tribulatione; secundo quod propter tribulationem ab ea non
recesserunt, in II capite, ibi nam ipsi scitis. Iterum prima pars
dividitur in duas, quia primo ostendit qualis fuit ista praedicatio;
secundo qualiter ab eis recepta, ibi et vos imitatores. Circa primum
tria facit, quia primo ostendit quid circa eos sciebat; secundo modum
praedicationis suae, ibi quia Evangelium. Tertio quid ipsi sciebant
de apostolo, ibi sicut scitis. Dicit ergo o fratres dilecti a Deo.
Non solum communiter, inquantum dat esse naturae, sed inquantum
specialiter ad bona aeterna estis vocati. Mal. I, 2: Iacob
dilexi, Esau autem odio habui, et cetera. Deut. XXXIII,
3: dilexit populos, et cetera. Electionem vestram. Quasi dicat:
certitudinaliter cognosco vos esse electos, quia hanc electionem non
meruistis, sed a Deo estis gratuite electi. Et hoc scio, quia Deus
dedit mihi magnum argumentum in praedicatione, scilicet quod illi,
quibus loquor, sunt a Deo electi, scilicet quando Deus dat eis
gratiam fructuose audiendi verbum eis praedicatum, vel mihi gratiam
copiose praedicandi eis. Contra videtur esse quod dicitur Ezech.
III, 26: et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et
cetera. Ideo primo commemorat quam virtuose eis praedicavit, secundo
inducit eorum testimonium, ibi sicut scitis. Virtuose quidem, quia
non fuit in sublimitate sermonis, sed in virtute. I Cor. II, v.
4: sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae
sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. I Cor.
IV, v. 20: non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
Vel potest referri ad confirmationem praedicationis, vel ad modum
praedicandi. Si ad primum, sic confirmata fuit praedicatio mea
vobis, non argumentis, sed virtute miraculorum. Unde dicitur Mc.
ult.: domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.
Item in datione spiritus sancti; unde dicit: et in spiritu sancto.
Act. c. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit
spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum, et cetera.
Hebr. II, 4: contestante Deo signis et portentis et variis
virtutibus et spiritus sancti distributionibus. Et in plenitudine, et
cetera. Et hoc addit, ne crederent se minus recepisse quam Iudaei;
quasi dicat: spiritus sanctus non est personarum acceptor, sed in ea
plenitudine fuit apud vos sicut apud Iudaeos. Act. II, 4:
repleti sunt omnes spiritu sancto, et cetera. Sed si ad secundum,
sic in virtute, id est virtuosam vitam vobis ostendens. Act. I,
1: coepit dominus facere et docere. Et in spiritu sancto, scilicet
suggerente. Matth. X, v. 20: non estis vos qui loquimini, et
cetera. In plenitudine multa, scilicet quia instruxi vos de omnibus
ad fidem necessariis. Inducit autem eorum testimonium ad hoc, cum
dicit sicut vos scitis, etc., id est, qualia dona et virtutes
ostendimus in vobis. II Cor. V, 11: spero autem in
conscientiis vestris manifestos nos esse. Deinde cum dicit et vos
imitatores, etc., ostendit quomodo praedicationem suam virtuose
receperunt, nec propter tribulationes recesserunt. Et primo ostendit
eorum virtutem in hoc, quod alios imitati sunt; secundo quod aliis se
imitabiles praestiterunt, ibi ita ut facti sitis. Circa primum duo
facit, quia primo ostendit quos sunt imitati; secundo in quibus sunt
imitati, ibi: excipientes. Circa primum dicit, quod imitati sunt
eos quos debuerunt, scilicet praelatos. Et ideo dicit imitatores
nostri facti, et cetera. Phil. III, v. 17: imitatores mei
estote, fratres. Sed imitati sunt non eo in quo delinquimus sicut
homines, sed in quo imitamur Christum. Unde et dicitur I Cor.
IV, 16: imitatores mei estote, sicut et ego Christi, id est,
in quo imitatus sum Christum, scilicet in patientia tribulationis.
Matth. XVI, 24: si quis vult post me venire, abneget
semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. I Petr. c.
II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et ideo dicit in tribulatione
multa cum gaudio, id est, quamvis multa tribulatio immineret propter
verbum, tamen illud accepistis cum gaudio. Iac. I, 2: omne
gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias
incideritis, et cetera. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a
conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu
contumeliam pati. Cum gaudio, inquam, spiritus sancti, non alio
quocumque, qui est amor Dei, qui facit gaudium patientibus propter
Christum, quia amant eum. Cant. VIII, 7: si dederit homo
omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet
eam. Et sic estis imitatores nostri, quod scilicet aliis estis
imitabiles. Unde dicit ita ut facti sitis, et cetera. Circa quod
tria facit, quia primo ostendit eos esse imitabiles; secundo quomodo
eorum fama divulgata est, ibi a vobis enim diffamatus; tertio quomodo
ab omnibus laudabantur populis, ibi ipsi enim annuntiant. Dicit
ergo: ita perfecte nos imitati estis, ut sitis facti forma, id est,
exemplum vitae, non solum in terra vestra, sed in aliis. Matth.
V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera
vestra, et cetera. Sed credentibus forma facti estis quibus fides
vestra innotuit. Ad quod bonitas vestra accessit. A vobis enim
diffamatus est sermo domini, id est, praedicandi dominum, id est,
vestra fama diffusa est, non tantum in Macedonia et Achaia, quae
sunt vobis vicinae, sed fides vestra ad Deum perfecta, id est, quam
Deus acceptat, et quae coniungit vos Deo, quae etiam est in omni
loco divulgata. Rom. I, 8: fides vestra annuntiatur in universo
mundo, et cetera. Et signum huius est, quia non est necesse, et
cetera. Boni enim praedicatoris est bona aliorum in exemplum
adducere. II Cor. IX, 2: vestra enim aemulatio provocavit
plurimos. Deinde cum dicit ipsi enim, etc., ponit eorum laudem qua
ab aliis laudabantur, quia de nobis annuntiant, et cetera. Prov.
ult.: laudent illam in portis opera eius. Laudant autem in vobis
meam praedicationem et vestram conversionem. Annuntiant ergo qualem
introitum habuerimus ad vos, quia cum magna difficultate et in
tribulationibus. Laudant etiam vestram conversionem. Et ostendit
quomodo, a quo, et ad quid conversi sunt. Quo ad primum dicit et
quomodo conversi estis ad Deum, id est, quam faciliter, et
perfecte. Ioel. II, 12: convertimini ad me in toto corde
vestro, et cetera. Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum,
et ne differas de die in diem. Quo ad secundum dicit a simulacris. I
Cor. XII, 2: scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra
muta prout ducebamini euntes. Quo ad tertium dicit servire Deo,
scilicet servitute latriae, non creaturae, sed Deo. Contra quod
dicitur Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori,
et cetera. Et dicit vivo, ut excludat idololatriae cultum, quia
idololatrae colebant quosdam mortuos, quorum animas dixerunt
deificatas, sicut Romulum et Herculem. Et ideo dicit vivo. Deut.
XXXII, 40: vivo ego in aeternum. Item quia Platonici
putabant quasdam substantias separatas deos esse participatione,
dicitur vero, non participatione divinae naturae, sed quia servientes
ei sunt remunerandi. Ideo, quia sic estis, restat ut remunerationem
expectetis. Unde dicit et expectare filium eius, scilicet Dei, de
caelis descendentem. Lc. XII, 36: et vos similes hominibus
expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Is. XXX,
18: beati omnes qui expectant eum. Illi autem sunt, qui sunt
lumbis praecincti. Duo autem expectamus, scilicet resurrectionem, ut
scilicet ei conformemur. Unde dicit quem suscitavit ex mortuis
Iesum. Rom. c. VIII, 11: qui suscitavit Iesum Christum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, et cetera. Phil.
III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae. Item liberari a poena futura, quae imminet
reis. A causa autem poenae, scilicet a peccato, liberamur per
Christum. Unde dicit qui eripuit nos, et cetera. Apoc. VI,
16: abscondite vos a facie sedentis super thronum et ab ira agni, et
cetera. Ab hac ira nullus potest nos liberare nisi Christus.
Matth. III, 7: quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira?
|
|