|
Supra commendavit eos, quod in tribulationibus verbum Dei
receperunt, hic commendat eos, quod ab eo non recesserunt propter
tribulationes. Et circa hoc tria facit, quia primo commemorat eorum
tribulationes; secundo ostendit quale eis remedium adhibuit, in III
capite, ibi propter quod; tertio propter quid quia nunc vivimus.
Quia vero supra dixit de eis nuntiari ab omnibus introitum apostoli ad
eorum conversionem, ideo primo agit de introitu suo; secundo de eorum
conversione, ibi ideo et nos gratias. Circa primum tria facit, quia
primo commemorat suam constantiam, quam habuit antequam ad eos
veniret; secundo sinceritatem doctrinae per quam eos convertit, ibi
exhortatio enim nostra; tertio sinceritatem suae conversationis cum
conversis, ibi vos enim. Iterum prima in duas, quia primo praemittit
tribulationes, quas passus est antequam ad eos veniret; secundo
quomodo fiduciam ex hoc non amisit, ibi fiduciam habuimus. Dicit
ergo: dico quod annuntiat introitum nostrum, quem et vos scitis,
quoniam non fuit inanis, etc., id est levis, sed difficilis, quia
per multas tribulationes. Vel non inanis, id est vacuus, sed
plenus. Gen. c. I, 2: terra erat inanis et vacua, et cetera.
Vel non inanis, id est mobilis, sed stabilis. Phil. c. II,
17: non in vanum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed ante sumus
passi passiones corporales. Prov. XIX, 11: doctrina viri per
patientiam noscitur. Ps. XCI, 15: bene patientes erunt, ut
annuntient. Item spirituales, quia contumeliis ex hoc affecti in
Philippis, ubi propter curationem pythonissae passus est
tribulationes. Et haec civitas est Macedoniae. Nec tamen propter
haec fiducia praedicandi est extincta. Is. XII, 2: ecce Deus
salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo. Et haec fiducia
fuit praedicandi ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine de
vestra conversione. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine.
II Cor. XI, 28: praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia
mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Deinde cum dicit
exhortatio, ostendit sinceritatem suae praedicationis. Et circa hoc
duo facit, quia primo probat sinceritatem suae doctrinae; secundo
quaedam quae dixerat, exponit, ibi non quasi hominibus. Circa primum
duo facit, quia primo excludit corruptionem doctrinae; secundo ponit
sinceritatem, ibi sed sicut probati. Doctrina autem corrumpitur vel
propter rem quae docetur, vel propter intentionem docentis. Propter
primum dupliciter corrumpitur doctrina, scilicet vel per errorem,
sicut docens salutem esse per Christum cum legalibus. II Tim.
III, 13: mali homines et seductores proficient in peius
errantes, et in errorem alios mittentes. Ideo dicit exhortatio enim
nostra non est, sicut aliquorum, de errore. Vel propter
immunditiam, sicut dicentium vacandum esse voluptatibus, quae doctrina
est a quodam Nicolao, qui permisit promiscua matrimonia, communicans
alii suam uxorem; ideo dicit neque de immunditia. Ap. II, v.
20: permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetam, docere et
seducere servos meos fornicari, et manducare de idolotitis, et
cetera. Iob VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem.
Item nec est exhortatio in dolo sicut quorumdam, qui licet verum
dicant, habent tamen intentionem corruptam, quia non profectum
auditorum neque Dei honorem, sed suum quaerunt honorem. Contra quod
dicit neque in dolo. Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua
eorum, dolum locuta est, et cetera. Sua ergo praedicatio non est
corrupta, sed sincera. Sincerum autem aliquid est, quod servat suam
naturam. Tunc autem est praedicatio sincera, quando quis docet eo
tenore et fine quo Christus docuit. Et ideo dicit sed sicut probati,
id est, eo modo et ea intentione qua Deus nos elegit et approbavit ad
praedicandum Evangelium loquimur. Gal. II, 7: creditum est mihi
Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis. Act. IX, v.
15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram
gentibus, et regibus, et filiis Israel. Deinde cum dicit non quasi
hominibus, etc., ostendit quod sua praedicatio non est in dolo.
Primo excludens illud per quod videretur esse dolosa; secundo
manifestat per signum, ibi neque aliquando; tertio per causam, ibi
neque in occasione. Propter primum dicit: praedicatio mea non est
quasi hominibus placens, scilicet finaliter. Ps. LII, 6:
dissipata sunt ossa eorum, qui hominibus placent. Gal. I, 10:
si hominibus placerem, Christi servus non essem. Aliquando tamen
debent velle placere hominibus propter gloriam Dei, ut praedicatio
magis fructificet, sicut dicitur I Cor. X, 33: ego per omnia
omnibus placeo, et cetera. Sed Deo, et cetera. Prov. XVI,
2: omnes viae hominum patent oculis eius. Huius autem signum est,
quia non adulati sumus loquentes eis placentia. Is. c. XXX,
10: loquimini nobis placentia, videte nobis errores, et cetera.
Prov. XXIV, 28: non lactes quemquam labiis tuis, et cetera.
Et idem ostendit per causam. Propter duo enim aliquis quaerit
hominibus placere, scilicet vel propter beneficia, vel propter
gloriam. Hoc autem hic excludit, et primo, primum, dicens neque
fuimus, et cetera. Quia non solum adulationem devitamus, sed etiam
omnem occasionem avaritiae. I Tim. VI, 5: existimantium
quaestum esse pietatem. Ier. VI, 15: a minori quippe usque ad
maiorem, omnes avaritiae student. Secundo, secundum, ibi neque
quaerentes a vobis neque ab aliis gloriam de doctrina, cum haberemus
unde possemus gloriari et accipere, imo oneri esse, quia debebant ei
gloriam et sustentationem; unde dicit cum possemus. Et vocat onus,
quia perverse eis praedicantes ultra modum haec ab eis quaerebant.
Is. III, 14: vos enim depasti estis vineam meam, et cetera.
Deinde cum dicit sed facti sumus, etc., manifestat haec duo, et
primo quod non quaerit humanam gloriam; secundo quod nec occasionem
avaritiae, ibi memores enim estis. Circa primum duo facit; quia
primo ostendit suam humilitatem; secundo sub similitudine ostendit suam
sollicitudinem, ibi tamquam si nutrix. Ponit ergo primum, dicens
quod facti sumus parvuli, etc., id est humiles. Eccli.
XXXII, v. 1: rectorem te posuerunt? Noli extolli, sed esto
in illis quasi unus ex ipsis. Quod ostendit in similitudine, dicens
tamquam si nutrix, quae scilicet condescendit infanti balbutiendo ei
loquens, ut puer loqui discat, et in gestibus ei etiam condescendit.
I Cor. IX, 22: omnibus omnia factus sum. I Cor. III,
1: tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam.
Etiam animas. Io. X, 11: bonus pastor animam suam dat pro
ovibus suis, et cetera. Quoniam charissimi, et cetera. II Cor.
XII, 15: ego autem libentissime impendam et superimpendar ego
ipse pro animabus vestris, et cetera. Deinde cum dicit memores enim
estis, ostendit, secundum, quod supra dixerat, scilicet item neque
per occasionem avaritiae, quia nihil a vobis sumpsimus, sed de
labore, quia laboris, et cetera. Et aliqui laborant quidem, sed ex
solatio, sed nos non, sed cum labore. Ideo dicit laboris nostri,
non propter exercitationem corporis, sed cum fatigatione. Unde dicit
et fatigationis. Aliqui etiam laborant de die, nos vero nocte et
die. Per hoc enim voluit arcere pseudo, qui nimis accipiebant, et
propter otiosos inter eos. I Cor. IV, 12: laboramus operantes
manibus nostris, et cetera. Deinde cum dicit vos enim estis, ponit
puritatem suae conversationis, et primo quomodo sancta, quo ad vitam;
secundo quomodo sollicita, quo ad doctrinam, ibi qualiter
unumquemque. Dicit ergo: scitis quam sancte, id est pure. Lev.
XI, 44 et XIX, 2: sancti estote, quia ego sanctus sum.
Iuste, quo ad proximum. Tit. II, 12: sobrie et iuste, et pie
vivamus in hoc saeculo. Sine querela, vobis qui credidistis, id est
ex quo credidistis nihil agentes, unde quis posset scandalizare
unumquemque vestrum singulariter. Nota quod singularis praedicatio
quandoque multum valet. Tamquam pater. I Cor. IV, 15: in
Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Deprecantes. Philem.
8: multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem
pertinet, propter charitatem magis obsecro. Et consolantes per verba
lenia. Contra quod dicitur Ezech. XXXIV, 4: cum austeritate
imperabatis eis cum potentia. Is. LXI, 2: ut consolarer omnes
lugentes, et ponerem consolationem lugentibus Sion. Et quid
praedicasti? Ut digne, id est, ut vestra conversatio esset talis,
qualis decet ministros Christi. Col. I, 10: ambuletis digne
Deo per omnia placentes. Deo, qui, et cetera. Sap. VI, 21:
concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum.
|
|