|
Supra ostendit apostolus qualis fuit ad eos introitus suus, hic
ostendit qualis fuit eorum conversio. Et circa hoc duo facit, quia
primo ostendit, quod perfecte conversi sunt per fidem firmam; secundo
quomodo fortiter perstiterunt in tribulationibus, ibi vos enim. Ponit
ergo primo bona eorum pro quibus gratias agit, et reddit rationem.
Dicit ergo ideo, quia sollicite vobis praedicavi, sicut pater
filiis, ideo de bonis vestris gratias ago, sicut pater de bonis
filiorum. III Io. II, v. 4: maiorem horum non habeo
gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Phil.
IV, 6: cum gratiarum actione. Sed de quo? Quoniam cum
accepissetis a nobis, et cetera. Gratias debet agere praedicator
quando verbum eius in auditoribus proficit. Et dicit verba auditus
Dei a nobis, id est, per nos. Ps. LXXXIV, 9: audiam quid
loquatur in me dominus Deus. Rom. X, 17: fides enim ex auditu,
auditus autem per verbum Christi. Accepistis illud, id est,
firmiter in corde tenuistis, non ut verbum hominum, quia vana verba
hominis. II Cor. XIII, 3: an experimentum quaeritis eius,
qui in me loquitur Christus? II Petr. I, 21: non enim
voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto
inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Et quare gratias agitis?
Quia hoc ipsum quod credidistis, Deus in vobis operatus est. Phil.
II, 12: Deus est qui operatur in vobis velle et perficere pro
bona voluntate. Is. c. XXVI, 13: omnia opera nostra operatus
es in nobis, domine. Deinde cum dicit vos enim, ostendit quomodo
fortiter perstiterunt in tribulationibus. Et circa hoc duo facit,
quia primo ponit tribulationes eorum in quibus steterunt; secundo quod
remedium proposuit adhibere, ibi nos autem. Item prima dividitur in
duas, quia primo commendat eorum patientiam in adversis; secundo
reprehendit eos, qui intulerunt adversa, ibi qui Christum. Dicit
ergo: accepistis verbum non ut est hominum, sed sicut est vere verbum
Dei, quia exposuistis vos pro illo usque ad mortem. Per hoc enim,
quod homo moritur propter Christum, testificatur quod verba fidei sunt
verba Dei. Et ideo martyres idem est quod testes. In Iudaea. Ibi
enim fides Christi primo est annuntiata. Is. II, 3: de Sion
exibit lex, et verbum domini de Ierusalem. Ibi etiam primo
persecutio fidei facta fuit. Act. VIII, 1: facta est autem in
illa die persecutio magna in Ecclesia, quae erat Ierosolymis, et
cetera. Hebr. c. X, 32: rememoramini autem pristinos dies, in
quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et isti
similes passiones passi sunt. Et ideo dicit eadem passi a
contribulibus vestris, id est, ab infidelibus Thessalonicensibus.
Matth. X, 36: inimici hominis, et cetera. Deinde cum dicit qui
et dominum, vituperat Iudaeos, a quibus incepit persecutio. Et
primo commemorat eorum culpam; secundo rationem culpae, ibi ut
impleant. Circa primum tria facit: primo eorum culpam ponit in
comparatione ad Dei ministros; secundo ad ipsum; tertio ad totum
genus humanum. Ministri Dei sunt praedicatores. Praedicatio autem
principaliter est a Christo, figuraliter a prophetis, executive ab
apostolis. Contra hos tres insurrexerunt Iudaei. Et primo dicit de
Christo, ibi qui et dominum. Matth. XXI, 38: hic est
haeres, venite, occidamus eum. Nec obstat si gentiles occiderunt
eum, quia ipsi suis vocibus petierunt eum occidi a Pilato. Ier.
XII, 8: facta est haereditas mea mihi, quasi leo in silva, dedit
contra me vocem, et cetera. Secundo dicit de prophetis, ibi et
prophetas. Act. VII, 52: quem prophetarum non sunt persecuti
patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu
iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis. Tertio dicit
de apostolis et nos, scilicet apostolos. Matth. X, 17: tradent
vos in Conciliis, et cetera. Secundo ponit culpam in comparatione ad
Deum, ibi Deo non placent, licet crederent in hoc se obsequium
praestare Deo Io. XVI, 2. Sed quia zelum Dei habent non
secundum scientiam, ideo Deo non placent, quia non faciunt recta
fide, et sine fide impossibile est placere Deo, Hebr. XI, 6.
Is. V, v. 25: iratus est furor domini in populo, et cetera.
Tertio ostendit eorum culpam in comparatione ad totum genus humanum,
cum dicit omnibus hominibus adversantur. Gen. c. XVI, 12:
manus eius contra omnes, et cetera. Adversantur autem in hoc, quia
prohibent et impediunt praedicationem gentilium et conversionem. Act.
XI, 2 reprehenditur Petrus, quod ivit ad Cornelium. Item Lc.
XV, v. 28 filius maior, scilicet populus Iudaeorum, turbatur,
quia filius minor, id est, populus gentilium recipitur a patre. Is.
XLV, 10: vae qui dicit patri: quid generas? Num. XI,
29: quis det ut omnis populus prophetet? Ratio autem huius culpae
est ex divina permissione, qua vult ut impleant peccata sua. Omnium
enim quae fiunt, sive bona, sive mala, est quaedam certa mensura,
quia nihil est infinitum. Et omnium istorum mensura est in
praescientia. Bonorum quidem, in eius praeparatione. Eph. IV,
7: quia unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi. Malorum vero, in permissione, quia si aliqui sunt mali,
non tamen quantum volunt, sed quantum Deus permittit. Et ideo tamdiu
vivunt, quamdiu perveniant ad hoc, quod Deus permittit. Matth.
XXIII, 32: implete mensuram patrum vestrorum, et cetera. Et
ideo dicit ut impleant, et cetera. Deus enim dedit Iudaeis post
passionem Christi spatium poenitentiae per quadraginta annos, nec
conversi sunt, sed addebant peccata peccatis. Et ideo Deus non plus
permisit. Unde dicit hic pervenit ira Dei, et cetera. IV Reg.
XXII, 13: ira Dei magna succensa est contra nos, quia non
audierunt patres nostri verba libri huius, et cetera. Lc. XXI,
23: erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic, et
cetera. Et non credas quod haec ira sit per centum annos, sed usque
in finem mundi, quando plenitudo gentium intraverit, et cetera. Lc.
XIX, 44 et XXI, 6 et Matth. XXIV, 2: non relinquetur
lapis super lapidem, qui non destruatur. Deinde cum dicit nos autem,
ostendit remedium, quod eis proposuit adhibere, scilicet quod
personaliter iret ad eos. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit
propositum suae visitationis; secundo impedimentum, ibi sed
impedivit; tertio causam quare volebat ire, ibi quae autem est.
Dicit ergo nos autem, fratres, desolati a vobis, a quibus eramus
separati, vel propter tribulationes vestras, ore, id est, carentes
collocutione, et aspectu, id est, carentes visione: propter haec
enim duo necessaria est amici praesentia, quia est consolativa; sed
non corde, quia corde sumus praesentes. I Cor. V, 3: ego absens
quidem corpore, praesens autem spiritu. Abundantius festinavimus
faciem, et cetera. Ut sicut corde, sic et corpore praesens esset.
Rom. XV, 23: cupiditatem habens veniendi ad vos ex multis iam
praecedentibus annis, et cetera. Festinavimus, dicit pluraliter,
quia scribit ex persona trium, scilicet sui, Silvani et Timothei.
Ideo etiam voluimus venire ad vos, omnes forte semel, sed ego Paulus
semel et iterum, id est, bis proposui, sed impedivit nos Satanas,
id est, procuravit impedimenta, forte per aeris tempestates. Ap.
VII, 1: isti sunt Angeli, qui tenent ventos. Deinde cum dicit
quae est enim, ostendit causam propositi. Primo quantum ad futurum;
secundo quantum ad praesens, ibi vos enim, et cetera. Dicit ergo:
desidero videre vos, et gratias ago de bonis vestris, quae sunt spes
nostra. Nam pro his speramus a Deo praemia, quando reddere venerit
unicuique secundum opera sua. Maxima enim est retributio praedicatori
ex his quos convertit. Aut gaudium, quia gaudium illorum est gaudium
apostoli, sicut bonum eorum est bonum apostoli; bonum enim effectus
reducitur in bonum causae. Aut corona gloriae, quia pro certaminibus
eorum et iste, qui induxit ad certandum, coronatur. Dux enim, qui
induxit milites ad pugnam coronabitur. Eccli. XXX, v. 2: qui
docet filium, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo
gloriabitur, et cetera. Haec, inquam, spes, quae est? Nonne
vos? Imo sic in futuro ante dominum nostrum Iesum Christum in
adventu eius. Sed etiam in praesenti vos enim estis, apud omnes
fideles, gloria nostra. I Cor. c. IX, 15: melius est mihi
mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Et gaudium, quo laetor de
bonis vestris in praesenti.
|
|