|
Commemoravit tribulationes quas passi erant, et remedium quod
proposuit eis impendere, hic ostendit quomodo eis subvenisset visitando
per Timotheum. Et primo agit de missione nuntii; secundo de
relatione facta per eum, ibi nunc autem; tertio de effectu relationis
in apostolo, ibi ideo consolati. Item prima in tres, quia primo
praemittit causam quare misit eum; secundo qualem misit; tertio causam
propter quam misit. Dicit ergo propter quod, id est, quia impedivit
nos Satanas, tamen vos estis gloria nostra; ideo non sustinentes
pondus amoris inclinantis ad vos. Is. I, 14: facta sunt mihi
molesta, et cetera. Gen. XLV, 1: non se poterat ultra
cohibere. Placuit nobis, scilicet Paulo et Silvano, remanere
Athenis solis et misimus Timotheum, quia erat apostolo
convenientissimus. Phil. II, 20: neminem habeo tam unanimem,
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. I Cor. IV,
17: misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et
fidelis in domino. Fratrem, per charitatem adiuvantem. Prov.
XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.
Et ministrum. Ecclesiae dignitas est. II Cor. XI, 23:
ministri Christi sunt, et ego, et cetera. Mittit autem ad
confirmandos eos et referendum sibi. Deinde cum dicit ad
confirmandos, etc., ostendit quod mittitur ad confirmandum. Et
primo facit hoc; secundo ponitur ratio confirmationis, ibi ipsi enim.
Dicit ergo ad confirmandos vos et exhortandos, quia per exhortationes
animus hominis confirmatur. Iob IV, 4: vacillantes confirmaverunt
sermones tui. Lc. XXII, v. 32: et tu aliquando conversus
confirma fratres tuos. Et indigetis exhortari pro fide vestra, ut
nemo moveatur in his tribulationibus. Eccli. c. X, 4: si
spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne
dimiseris. Est autem ratio duplex confirmans. Una ex ordinatione
divina: ipsi enim scitis, etc., quasi dicat: ita voluit Deus, ut
per tribulationes in caelum intraretis. Act. XIV, 22: per
multas tribulationes oportet vos intrare in regnum Dei, et II Tim.
III, 12: omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu,
persecutionem patientur. Per hanc viam ivit Christus. Lc. ult.:
oportebat Christum pati et resurgere, et sic intrare in gloriam suam.
Alia ratio est ex parte praenuntiationis, quia praevisa minus
feriunt. Unde dicit nam et cum apud, etc., id est, quia ego
praedixi vobis tribulationes, quas estis passi in istis annis, misi ad
cognoscendum, etc., qualiter scilicet essetis fortes in fide.
Prov. XXVII, v. 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui,
et greges tuos considera. Is qui tentat, scilicet Diabolus.
Matth. IV, 3: accedens tentator, Glossa: cuius officium est
tentare. Sed contra: tentant mundus et caro. Iac. c. I, 14:
unusquisque tentatur a concupiscentia sua, et cetera. Item Gen.
XXII, 1: tentavit Deus Abraham, et cetera. Respondeo.
Tentare est experimentum de aliquo sumere. In hoc considerandum est
ad quid velit sumere, et quomodo. Nam hoc est dupliciter: vel ut
ipse cognoscat, vel ut alium cognoscere faciat. Primo modo Deus non
tentat, ipse enim scit quid est in homine Io. II, 25. Secundo
modo sic: Deus enim tentavit Abraham, scilicet ut alii scirent fidem
eius. Sed primo modo tentare est dupliciter, scilicet ut promoveat ad
bonum, sicut episcopus promovendos examinat; vel aliquis tentat ut
decipiat, et hoc est Diaboli, quia scilicet inquirit conditionem
hominum, ut secundum diversas conditiones ad diversa vitia ad quae
proni sunt inducat. I Petr. V, 8: adversarius vester Diabolus,
et cetera. Officium ergo eius est tentare ad decipiendum. Mundus
autem et caro dicuntur tentare materialiter, quia per ea, ad quae ipsa
inclinant, sumitur experimentum de homine, utrum firmus sit ad mandata
Dei et dilectionem. Si enim vicerit concupiscentia, non perfecte
diligit Deum. Et similiter quando res mundi vel terrent, vel
afficiunt. Et inanis, quia si tentationi non resistitis, labor
vester esset inanis. Gal. IV, 11: timeo vos ne forte sine causa
laboraverim in vobis. Ez. XVIII, 24: omnes iustitiae eius
quas operatus est, non recordabuntur. Inanis autem dicitur, respectu
mercedis aeternae; tamen bona ante peccatum commissa ad aliquid
valent, quia post poenitentiam reviviscunt, et disponitur quis
faciliter ad convertendum. Deinde cum dicit nunc autem, etc.,
ostendit quomodo retulit Timotheus bona eorum pertinentia ad Deum et
apostolum: ad Deum fidem et charitatem. Gal. VI, 15: in
Christo Iesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium,
sed nova creatura. Sed fidem, etiam ad apostolum; unde dicit et quia
memoriam. Eccli. XLIX, 1: memoria Iosiae in compositione
operis facta, opus pigmentarii, et cetera. Prov. X, 7: memoria
iusti cum laudibus, et cetera. Desiderantes videre nos, sicut et nos
quoque vos. Augustinus: durus est animus, qui dilectionem, et si
non velit impendere, noluit rependere. Is. LI, 2: attendite ad
Abraham patrem vestrum, et cetera. Deinde cum dicit ideo consolati,
ponitur effectus relationis triplex, scilicet spiritualis
consolationis, gratiarum actionis, ibi quam enim, et orationis
multiplicatae, ibi nocte. Dicit ergo: quia talia audivimus de
vobis, licet necessitates temporalium immineant et tribulationes
corporales, tamen consolati sumus. Ps. XCIII, 19: secundum
multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae
laetificaverunt animam meam, et cetera. II Cor. I, 3:
benedictus Deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater
misericordiarum, et Deus totius consolationis, et cetera. Et hoc
per fidem vestram, id est, audiens firmitatem fidei vestrae, quoniam
vivimus, et cetera. Quasi dicat: tantum diligo statum vestrum, quod
reputo me per ipsum vivere. Gen. c. XLV, 28: sufficit mihi si
adhuc Ioseph filius meus vivit. Deinde cum dicit quam enim, etc.
ponitur secundus effectus relationis factae, scilicet gratiarum actio;
quasi dicat: non sufficio, quod aliquam condignam gratiarum actionem
agam Deo pro vobis. Mich. VI, 6: quid dignum offeram domino,
et cetera. Ps. CXV, v. 12: quid retribuam domino pro
omnibus, et cetera. Referendae sunt tamen gratiarum actiones in omni
gaudio, quod omnino non est exterius, sed quo gaudemus propter vos,
in conscientia, ante dominum, qui videt eam. Vel ante dominum, quia
de proximo placet Deo. I Cor. XIII, 6: congaudet veritati,
et cetera. Deinde cum dicit nocte, etc., ponitur tertius effectus
relationis, et primo proponit multiplicitatem orationis, secundo
ostendit quid orando optet, ibi ipse autem, et cetera. Dicit ergo:
gratias agimus de praeteritis, nec tamen deficimus quin oremus pro
futuris, imo nocte ac die, id est, adversis et prosperis. Ps.
LIV, 18: vespere et mane ac meridie narrabo, et cetera. Quae
desunt, et cetera. Non quidem quae erant de necessitate fidei, sed
aliqua secreta, quae necdum apostolus eis praedicavit in sua novitate.
I Cor. III, 1: non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed
quasi carnalibus, et cetera. Io. XVI, 12: multa habeo vobis
loqui, quae non, et cetera. Deinde cum dicit ipse autem Deus,
etc., demonstrat quid optet eis. Et circa hoc primo ostendit quid
petat, ibi ad confirmanda. Petit autem duo: unum ex parte sua, ut
posset ire ad eos. Unde dicit ipse Deus et pater noster, et cetera.
Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, et
cetera. Prov. XVI, 1: hominis est praeparare animum, et domini
gubernare linguam. Aliud ex parte eorum. Unde dicit vos autem
multiplicet, scilicet in fide. II Reg. XXIV, v. 3:
adaugeat dominus populum suum centuplum, quam sunt, et cetera. Et ut
augeantur merita. Unde dicit et abundare faciat charitatem vestram,
quae semper in via crescere potest. Col. III, 14: super omnia
charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et primo,
invicem; secundo, in omnes. Gal. VI, 10: operemur bonum ad
omnes: maxime autem ad domesticos fidei. Et ponit exemplum de
seipso, dicens quemadmodum, etc., quasi dicat: sicut et ego diligo
vos. II Cor. VII, 3: in cordibus nostris estis ad
commoriendum et ad convivendum. Sed ad quid petit? Ad confirmanda
corda vestra sine querela, id est, ut nullus possit conqueri de
vobis. Lc. I, 6: incedentes in omnibus mandatis et
iustificationibus sine querela. Et sanctitate ante Deum, scilicet
qui cor videt. Lc. I, 75: in sanctitate et iustitia coram ipso,
et cetera. Et hoc apparet in adventu domini nostri Iesu Christi, ut
vos inveniat sanctos; qui adventus erit cum omnibus sanctis eius, id
est, sitis in conspectu eius, sicut sunt omnes sancti ante eum.
|
|