|
Supra commendavit apostolus fideles de constantia in tribulationibus et
aliis bonis, hic in futurum monet ad bene agendum. Et primo proponit
generalem admonitionem; secundo specificat, ibi ut abstineatis.
Circa primum duo facit, quia primo proponit intentum, secundo
rationem monitionis assignat, ibi ut abundetis, et cetera. Dicit
ergo: audivi bona vestra praeterita, sed in futurum rogamus, et
cetera. Inducit autem eos primo ex parte sua. Et ideo dicit
rogamus. Ps. CXXI, 6: rogate quae ad pacem sunt, et cetera.
Item ex parte Christi, et sic dicit obsecramus, et cetera.
Obsecrat autem, quia erant perfecti. I Tim. V, 1: seniorem te
ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Sed quid rogat? Ut
quemadmodum, et cetera. Docuerat eos apostolus quomodo oporteret eos
ambulare in via communi iustitiae, quae est per mandata. Unde dicit:
accepistis, et cetera. Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum
tuorum, et cetera. Item quomodo placerent Deo in via consiliorum.
Sap. IV, 10: placens Deo factus est dilectus. Vel quomodo
ambuletis, scilicet per rectam operationem. Io. XII, 35:
ambulate dum lucem habetis. Quomodo placeatis, scilicet per rectam
intentionem. Sic et ambuletis, id est, ut servetis primam doctrinam
non recedendo ab ea. Gal. I, 8: sed licet nos aut Angelus de
caelo evangelizet vobis praeter quam quod evangelizavimus vobis,
anathema sit. Ratio monitionis accipitur primo ex fructu servatae
monitionis; secundo ex ipsa monitione, ibi scitis enim quae, et
cetera. Dicit ergo: licet sitis boni, tamen per exercitium
mandatorum et consiliorum abundabitis et proficietis. II Cor.
IX, 8: potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis.
Est enim charitas tam magna, quod semper restat quo proficiendum sit.
Item quae ex monitione accepistis, honesta sunt et utilia. Ps.
XVIII, 8: lex domini immaculata, et cetera. Prov. VI,
23: mandatum lucerna est, et lex lux et via vitae. Ideo dicit quae
praecepta, id est, qualia. Et hoc per dominum Iesum accepta ab eo.
I Cor. c. XI, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi
vobis, et cetera. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset
enarrari per dominum ab his, qui audierunt, et cetera. Et haec sunt
ista. Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, quasi dicat:
omnia praecepta Dei sunt ad hoc quod sitis sancti. Sanctitas enim
dicit munditiam et firmitatem. Et omnia Dei praecepta inducunt ad
ista, ut quis mundus sit a malo, et firmus in bono. Rom. XII,
2: probetis quae sit voluntas Dei, scilicet explicata per
praecepta. Deinde cum dicit ut abstineatis, monet in speciali. Et
primo corrigit eos de quibusdam inordinationibus inter eos; secundo
promovet ad observantiam bonorum, V cap., ibi de temporibus. Tres
autem inordinationes erant inter eos, scilicet carnalium vitiorum
quantum ad quosdam, item curiositatis, item tristitiae de mortuis, et
ideo de istis agit. Secunda, ibi de charitate autem. Tertia, ibi
nolumus vos. Circa primum duo facit, quia primo monet abstinere ab
immoderato appetitu carnalium; secundo ponit rationem, ibi quoniam
vindex. Iterum prima in duas, quia primo prohibet luxuriam; secundo
avaritiam. Et coniungit haec semper: quia utrumque est circa obiectum
corporale, licet hoc compleatur in delectatione spirituali. Item,
primo docet cavere luxuriam quantum ad non suam, secundo quantum ad
uxorem propriam, ibi ut sciat. Dicit ergo ut abstineatis a
fornicatione. Voluntas enim Dei est abstinere a fornicatione, ergo
est peccatum mortale, quia est contra praeceptum et voluntatem Dei.
Tob. IV, 13: attende tibi ab omni fornicatione. Sed et
respectu uxoris abstineatis honeste, ut sciat unusquisque vas suum, id
est, uxorem, possidere in sanctificatione, cessando ad tempus, et in
honore, non in passione, ut scilicet passio praecedat; sicut et
gentes, quia hoc est gentilium quaerere delectationes praesentes, non
autem futurae vitae. In sanctificatione et honore, quia hic est
debitus usus matrimonii, quia est ad bonum prolis, vel ad reddendum
debitum, et sic potest esse sine peccato; sed aliquando est veniale
peccatum, si non efferatur concupiscentia ultra limites matrimonii,
scilicet quando licet concupiscentiam habeat, non tamen uteretur ea
nisi esset uxor sua. Sed quando est extra limites matrimonii,
sequitur mortale, et hoc quando si non esset sua uxor, adhuc uteretur
ea, et libentius cum alia. Hebr. ult., 4: sit honorabile
connubium, et thorus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros
iudicabit Deus. I Petr. III, 7: viri similiter cohabitantes
secundum scientiam quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes
honorem, tamquam cohaeredibus gratiae et vitae, ut non impediantur
orationes vestrae. Deinde cum dicit et ne quis, prohibet avaritiam.
Unde dicit et ne quis supergrediatur, id est, violentiam inferat
auferendo aliena per potentiam. Iac. II, 6: nonne divites per
potentiam vos opprimunt? Neque circumveniat per dolum. Ier. V,
27: sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo.
Deinde cum dicit quoniam vindex, etc., ponitur ratio monitionis,
quam primo assignat ex divina ultione; secundo ostendit hanc ultionem
esse iustam, ibi non enim vocavit. Dicit ergo: abstineamus ab his,
quia dominus est vindex. Gal. V, 21: praedico vobis sicut
praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Nam
certe iuste ulciscitur, cuius una est ratio ex Deo vocante, secunda
ex contrarietate doni. Si dominus vocat te ad unum, et tu agis
contrarium, dignus es poena. Et ideo dicit non enim vocavit, et
cetera. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut simus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. Rom.
VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, et cetera. Ideo
dicit itaque, etc.; quasi dicat: haec est una ratio specialis quam
dixi. Alia est ratio, quia contrariantur haec vitia spiritui, qui
datus est nobis. Unde qui haec agit, iniuriam facit spiritui sancto.
Ideo dicit qui etiam, et cetera. Hebr. X, 28: irritam quis
faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus
moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium
Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo
sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Deinde
cum dicit de charitate autem, etc., retrahit ab otiositate.
Sciendum est autem, quod sicut dicit Hieronymus in epistola ad
Galatas, Thessalonicenses erant liberales, et erat consuetudo apud
eos divites dare multum; et ideo pauperes otiose inhaerebant beneficio
eorum, non curantes labores, sed discurrere per domos. Et ideo primo
commendat liberalitatem dantium; secundo otium accipientium dissuadet,
ibi et operam detis. Dicit ergo primo, quod non indigent moneri ad
charitatem; secundo monet quod in ea proficiant, ibi rogamus autem.
Dicit ergo de charitate autem fraternitatis, id est, quod diligatis
fratres, non est necesse scribere vobis. Rom. XII, 10:
charitate fraternitatis invicem diligentes. Hebr. ult.: charitas
fraternitatis maneat in vobis. Et ratio est quia ipsi didicistis a
Deo, scilicet praeceptum in lege. Lev. XIX, 18: diliges
amicum tuum sicut teipsum. Item in Evangelio. Io. XIII,
34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, et cetera. Vel
didicistis interiori disciplina. Io. VI, 45: omnis qui audivit
a patre et didicit, venit ad me, et cetera. Et hoc addiscit per
spiritum sanctum. Deinde cum dicit rogamus autem, hortatur eos ad
proficiendum in charitate, dicens: et quia habetis charitatem ad
omnes, ideo rogamus ut proficiatis. Et licet alii abutantur, vos
tamen insistatis. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia virtus
maxima est. Deinde cum dicit et operam detis, arguit otiosos, et
primo eorum inquietudinem; secundo ostendit quomodo eam reprimant;
tertio quare. Dicit ergo: operam detis, ut quieti sitis. Prov.
VII, 10: garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens pedibus
suis in domo consistere, et cetera. II Thess. III, 7: non
inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo,
sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, et cetera. Otium
reprimentes exercendo negotia. Unde dicit et ut vestrum negotium
agatis. Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum, ut postea
aedifices domum tuam. Dicit autem vestrum, sed numquid non alienum
negotium est agendum? Et videtur quod sic. Rom. ult.: assistatis
ei in quocumque negotio. Respondeo. Dicendum est, quod omnia
possunt inordinate fieri, si fiant praeter ordinem rationis, tunc
scilicet quando aliquis se improbe gerit, et ordinate, scilicet quando
servatur ordo rationis, et in necessitate, et hoc est commendabile.
Et operemini manibus vestris, id est, operando manibus vestris.
Eccli. XXXIII, 29: multa mala docuit otiositas, et cetera.
Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae,
superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum
eius, et manum egeno et pauperi non porrigebant, et cetera. Et hoc
est in praecepto omnibus illis, qui non habent alia unde licite vivere
possunt; quia de praecepto naturae est, quod homo corpus sustentet,
II Thess. III, 10: qui non vult operari, nec manducet.
Huius est duplex ratio. Prima propter exemplum aliorum. Unde dicit
ut et honeste, et cetera. Infideles enim videntes conversationem
vestram sic otiosam, detestantur vos. I Tim. III, 7: oportet
autem illum testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, et cetera.
Secunda ratio, ut non desideretis ea quae sunt aliorum; unde dicitur
et nullius aliquid desideretis. Prov. XXI, 25: desideria
occidunt pigrum. Eph. IV, 28: qui furabatur, iam non furetur,
et cetera. Et ideo haec inquietudo si reprimatur, est in bonum
exemplum, et in repressionem desiderii.
|
|