|
Supra induxit ad continentiam a cupiditatibus, et compescuit ab
otiositate, hic compescit ab inordinata tristitia. Primo praemittens
monitionem, secundo assignat rationem, ibi si enim credimus.
Prohibentur ergo, ne scilicet inordinate tristentur, unde dicit sicut
et caeteri. Videtur autem apostolus bene concedere tristari pro
mortuis, aliquid tamen prohibere, ne scilicet inordinate tristentur,
unde dicit sicut et caeteri. Quod enim aliquis tristetur, scilicet de
mortuis, habet pietatem. Primo propter defectum corporis
deficientis. Debemus enim eos diligere, et corpus propter animam.
Eccli. XLI, v. 1: o mors, quam amara est memoria tua homini
pacem habenti, et cetera. Secundo propter discessum et separationem,
quae dolorosa est amicis. I Reg. XV, 32: siccine separat amara
mors? Tertio quia per mortem fit commemoratio peccati. Rom. VI,
23: stipendia peccati mors. Quarto quia fit commemoratio mortis
nostrae. Eccle. VII, 3: in illa enim finis cunctorum admonetur
hominum, et vivens cogitat quid futurum sit, et cetera. Sic ergo
tristandum, sed moderate. Unde Eccli. XXII, 11: modicum
plora supra mortuum, quoniam requievit, et cetera. Et ideo dicit
sicut et caeteri qui spem non habent, scilicet quia isti credunt
huiusmodi defectus perpetuos, sed nos non. Phil. III,
20-21: salvatorem expectamus dominum nostrum Iesum Christum,
qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori
claritatis suae. Unde signanter dicit de dormientibus. Io. XI,
v. 11: Lazarus amicus noster dormit. Dormiens enim tria facit.
Cubat in spe surgendi. Ps. X: numquid qui dormit non adiiciet ut
resurgat? Sic et qui moritur in fide. Item in dormiente anima
vigilat. Cant. c. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat, et
cetera. Item postea homo resurget magis refectus et vegetus. Sic
sancti resurgent incorruptibiles, I Cor. XV, 52. Deinde cum
dicit si enim credimus, ponitur ratio monitionis. Et primo astruit
resurrectionem; secundo excludit dilationis suspicionem, ibi hoc enim
vobis; tertio ponit resurrectionis ordinem, ibi quoniam ipse dominus.
Sciendum est autem quod apostolus I Cor. XV, 12 ex
resurrectione Christi astruit nostram, quia illa est causa nostrae,
unde arguit per locum a causa. Et resurrectio Christi non est causa
solum, sed etiam exemplar: quia verbum caro factum suscitat corpora,
verbum vero simpliciter animas. Etenim eo quod Christus accepit
carnem, et in ea resurrexit, est exemplar nostrae resurrectionis.
Nec solum hoc est, sed et causa efficiens: quia quae humanitate
Christi gesta sunt, non solum sunt gesta secundum virtutem
humanitatis, sed virtute divinitatis sibi unitae. Unde sicut tactus
suus curabat leprosum inquantum instrumentum divinitatis, sic
resurrectio Christi causa est nostrae resurrectionis non inquantum
corporis, sed inquantum resurrectio corporis uniti verbo vitae. Et
ideo apostolus, hoc firmiter supponens, sic arguit: si enim
credimus, firmiter, quod Christus resurrexit, ita et eos qui
dormierunt, et cetera. Illi dormierunt per Iesum, qui facti sunt
conformes morti eius per Baptismum. Vel per Iesum, quos secum
adducet, scilicet cum ipso Christo. Zac. XIV, 5: et veniet
dominus Deus meus omnesque sancti eius cum eo, et cetera. Is.
III, 14: dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et
principibus eius. Deinde cum dicit hoc enim, excludit dilationem
resurrectionis; quasi dicat: scimus quod resurgent et venient cum
Christo, ideo non debemus tantum dolere. Non enim illi, qui
invenientur vivi, prius consequentur resurrectionis gloriam, quam
mortui. Et ideo hoc enim vobis dicimus, non ex coniectura hominis,
sed in verbo domini, cuius verba non deficient, quia nos qui vivimus,
id est, illi, qui sunt vivi, non prius sortientur consolationem ex
adventu Christi, quam mortui. Et ideo dicit nos qui vivimus. Ex
quo videtur non intelligentibus, quod apostolus hic dicat, quod adhuc
apostolo vivente hoc fieret, et hoc etiam Thessalonicensibus
videbatur. Et ideo scribit eis aliam epistolam, in qua dicit, II
Thess. II, 2: non moveamini a vestro sensu, et cetera. Sed non
loquitur ex persona sua, et tunc existentium, sed eorum qui tunc vivi
reperientur. Qui residui sumus, id est, erunt residui post
persecutionem Antichristi. Non praeveniemus eos, id est, non prius
recipient consolationem. I Cor. XV, 52: in momento enim, in
ictu oculi, in novissima tuba, et cetera. Deinde cum dicit quoniam
ipse, etc., ostendit ordinem resurrectionis et modum. Primo
proponit resurrectionis causam; secundo eius ordinem et modum, ibi et
mortui; tertio concludit eorum consolationem, ibi itaque consolamini
invicem. Primum ostendit dicens ipse dominus. Ubi notandum est,
quod, sicut dictum est, causa communis resurrectionis est resurrectio
Christi. Sed si dicas, quod iam fuit, quare ergo non sequitur
effectus eius? Respondeo. Dicendum est, quod est causa
resurrectionis nostrae secundum quod operatur in virtute divina. Deus
autem operatur per ordinem suae sapientiae. Tunc ergo erit nostra
resurrectio, quando hoc disposuit ordo divinae sapientiae. Ut
ostendat quod Christus sit causa, ostendit quod ad praesentiam
Christi omnes mortui resurgent. Ad resurrectionem autem communem
faciendam triplex causa concurrit. Una principalis, scilicet virtus
divinitatis; secunda instrumentalis, scilicet virtus humanitatis
Christi; tertia quasi ministerialis, scilicet virtus Angelorum, qui
habebunt aliquem effectum in resurrectione. Augustinus enim probat,
quod ea quae fiunt nunc per creaturas corporales, fiunt a Deo eis
mediantibus; in resurrectione vero aliqua per eos sunt agenda, sicut
collectio pulveris; sed reintegratio corporum, et unio animae ad
corpus, erit immediate per Christum. Has ergo tres causas ponit.
Primo humanitatem Christi gloriosam, dicens ipse dominus, et
cetera. Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in
caelum, ita veniet. In iussu. In primo adventu venit ut obediens.
Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem. Et hoc, quia
ille fuit adventus humilitatis, sed iste erit gloriae. Lc. XXI,
27: venit cum potestate magna et maiestate. Secundo virtutem
Angelorum, cum dicit in voce Archangeli. Non quod operetur in voce
eius, sed ministerio eius. Et dicit Archangeli, quia omnes Angeli
sub uno Archangelo ministrant Ecclesiae. Apoc. XII, 7: hic
est Michael princeps Ecclesiae. Vel in voce Archangeli, id est,
Christi principis Angelorum. Is. c. IX: magni consilii
Angelus. Et in voce eius corporali, vel spirituali erit
resurrectio. Io. V, 28: audient vocem filii Dei, scilicet:
surgite, mortui, et venite ad iudicium, et illi voci corporali
obedient. Tertio virtutem divinitatis, cum dicit in tuba Dei. Haec
est virtus divina, quia dicitur vox Archangeli, inquantum fiet
ministerio Archangelorum, et tuba Dei, inquantum virtute divina
fiet. Et dicitur tuba propter eius sonoritatem, quae provenit a Deo
suscitans mortuos. Item tuba congruit ad officia, cuius usus fuit
multiplex in veteri testamento, ut ad bellum: et tunc pugnabit pro eo
orbis terrarum, Sap. V, 21. Item fiebat usus eius ad
solemnitates, sic ista ad caelestem Ierusalem. Item ad movendum
castra, et tunc sancti movebunt castra. Unde si sit vox corporalis,
dicitur tuba propter has rationes; vel non erit vox corporalis, sed
virtus divina Christi praesens et manifesta toti mundo. Deinde cum
dicit et mortui, ponitur ordo resurrectionis, et circa hoc tria
facit, quia primo ponit resurrectionem mortuorum; secundo occursum
vivorum, ibi deinde; tertio beatitudinem sanctorum utrorumque, ibi et
sic semper. Occasione horum verborum crediderunt aliqui quod futuri in
fine numquam morerentur, ut dicit Hieronymus in epistola, propter hoc
quod dicit deinde nos, etc.: alias enim frustra distingueret viventes
a morientibus. Sed contra I Cor. XV, 51: omnes quidem
resurgemus. Item: sicut in Adam omnes moriuntur, etc., ut habetur
Rom. V, 12 ergo mors ad omnes pertransit. Dicendum est ergo,
quod aliqui invenientur vivi in tempore illo, quo Christus veniet ad
iudicium; sed in illo momento temporis morientur et statim resurgent.
Et ideo propter modicam interpolationem reputantur viventes. Sed tunc
est quaestio, quia dicitur hic et mortui, qui in Christo sunt,
resurgent primi, et deinde nos, et cetera. Ergo prius resurgent
mortui, quam vivi occurrant Christo, et in hoc occursu morientur.
Ergo prius aliqui resurgent et sic non erit omnium resurrectio simul,
quod est contra illud I Cor. XV, 52: in momento, in ictu
oculi, in novissima tuba, et cetera. Respondeo. Dicendum est,
quod duplex est hic opinio: quidam enim dicunt quod resurrectio non
erit simul, sed primo mortui venient cum Christo. Et tunc, in
adventu Christi, vivi rapientur in nubibus, et in illo raptu
morientur et resurgent. Et ideo quod dicitur esse in momento,
intelligitur, quia in modico tempore fiet. Et si dicatur, quod erit
in instanti, tunc non est hoc referendum ad totam resurrectionem
omnium, sed ad resurrectionem singularium, quia singulus resurget in
instanti. Alii vero dicunt quod omnes simul et in instanti resurgent.
Quod ergo dicit: resurgent primi, denotat ordinem dignitatis, non
temporis. Sed videtur hoc difficile, quia de vivis multi erunt
probati in persecutione Antichristi, qui dignitate praecellent multos
prius defunctos. Et ideo videtur aliter esse dicendum, quod omnes
morientur et omnes resurgent, et quod simul. Nec apostolus dicit hic
quod illi prius resurgent, quam isti, sed quod illi prius resurgent,
quam isti occurrant. Apostolus enim non ponit ordinem resurrectionis
ad resurrectionem, sed ordinem ad raptum, vel ad occurrentiam. Nam
primo veniente domino morientur qui invenientur vivi, et tunc statim
cum illis, qui prius mortui fuerant resurgentes rapientur in nubibus,
etc., ut apostolus hic dicit. Est autem haec inter bonos et malos
differentia, quia mali remanebunt in terra, quam dilexerunt, boni
rapientur ad Christum, quem quaesierunt. Matth. XXIV, 28:
ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. In resurrectione
etiam sancti conformabuntur Christo, non solum quantum ad gloriam
corporis, Phil. III, sed etiam quantum ad situm, quia Christus
erit in nube. Act. I, 9: et nubes suscepit eum; et: quemadmodum
vidistis eum, et cetera. Sic et sancti a nubibus rapientur. Et
quare hoc? Ad ostendendum eorum deiformitatem. In veteri enim
testamento gloria domini apparuit per modum nubis. III Reg.
VIII, 10: dominus venit in nebula. Hae nubes erunt praeparatae
virtute divina ad ostensionem gloriae sanctorum. Vel ipsa fulgentia
corpora gloriosorum videbuntur malis quaedam nubes, qui erunt in
terra. Matth. c. XXV, 6: ecce sponsus venit, exite obviam
ei. Deinde cum dicit et sic semper, ostendit beatitudinem sanctorum,
quia semper erunt cum domino, eo fruentes. Io. XIV, v. 3:
iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos
sitis. Hoc sancti desiderant. Phil. I, 23: desiderium habens
dissolvi et esse cum Christo. Deinde cum dicit itaque, etc.,
concludit consolationem habendam esse de mortuis, dicens: ex quo
sancti resurgunt, et nullum detrimentum consequuntur, ergo de mortuis
consolamini. Is. XL, 1: consolamini, consolamini, popule
meus, dicit dominus Deus vester.
|
|