|
Supra correxit in eis corrigenda, hic monet eos in futurum, et primo
ponit monitionem; secundo orationem, ibi ipse autem Deus. Haec
autem duo sunt nobis necessaria. Nam quia bona quae facimus sunt ex
libero arbitrio, ideo indiget homo monitione, et quoniam sunt etiam ex
gratia, ideo oratione. Circa primum duo facit, quia primo hortatur,
ut praeparent se ad futurum iudicium; secundo ostendit praeparandi
modum, ibi propter quod consolamini. Iterum prima in duas, quia
primo ostendit qualis sit conditio futuri iudicii; secundo qualiter
praeparent se ad illud, ibi igitur non dormiamus. Item prima in
duas, quia primo praemittit conditionem futuri iudicii; secundo
exponit, ibi cum enim. Item primo quietat eorum sollicitudinem circa
scientiam futuri adventus; secundo ostendit quid circa illum sciant,
ibi ipsi enim. Dicit ergo: necesse erat, quod scriberem de
praemissis, quia indiguistis. Sed de temporibus, scilicet aestate,
hyeme, vel potius, quae tempora futura sint, non erat necesse, quia
quaedam de his sunt soli divinae scientiae reservata. Matth.
XXIV, 36 et Mc. XIII, v. 32: de die illa, vel hora
nemo scit, neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater, et
cetera. Act. I, 7: non est vestrum nosse tempora, vel momenta,
et cetera. Eccle. VII, 1: quid necesse est homini maiora se
quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita, numero dierum vitae
suae? et cetera. Et ideo hoc non est necesse scribere, quia illud
quod sciendum est vos scitis, quia scilicet dies domini sicut fur in
nocte, et cetera. Sunt autem omnes dies domini. Ps. CXVIII,
v. 91: ordinatione tua perseverant dies. Sed iste specialiter est
domini, quia facit in omnibus suam voluntatem, quae impletur in
bonis, qui perducuntur ad finem praescitum a Deo, scilicet salutem.
I Tim. II, 4: vult omnes homines salvos fieri, et cetera. In
malis, quia punientur. Ps. LXXIV, 3: dum accepero tempus,
ego iustitias iudicabo. Iste veniet sicut fur, id est, ex
impraemeditatione. Lc. XIII, 36: si sciret paterfamilias qua
hora fur veniret, et cetera. II Petr. c. III, 10: adveniet
dies domini sicut fur. Apoc. III, 3: veniam tibi tamquam fur.
Quomodo autem dies dicitur venire in nocte? Sed sciendum quod
utrumque est, quia in die venit propter manifestationem cordium I
Cor. c. IV, 5: quoadusque veniat dominus, qui et illuminabit
abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, sed in nocte
propter incertitudinem. Matth. XXV, 6: media nocte clamor
factus est, ecce sponsus venit, et cetera. Incertum enim est qua
hora erit. Deinde cum dicit cum enim dixerint, exponit quae dixerat,
et primo quantum ad malos; secundo quantum ad bonos, ibi vos autem.
Circa primum duo facit. Primo describit praesumptionem malorum;
secundo periculum morae. Dicit ergo: veniet sicut fur, quia ex
improviso. Cum enim dixerint pax, quantum ad praesentia, id est,
dum tranquille vivunt, sic decipiuntur. Sap. XIV, 22: in
magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem
appellant. Et securitas, quantum ad futura. Lc. XII, 19:
anima mea, multa habes bona reposita in annos plurimos, requiesce,
comede, bibe, et epulare. Sed contra Lc. XXI, 26:
arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae supervenient
universo orbi, et cetera. Ergo nulla securitas. Solutio est
duplex. Una quae est Augustini, quae talis est: in tempore illo
aliqui erunt boni, et affligentur, lugebunt, et expectabunt; et de
hoc dicitur Lc. XXI, 26: arescentibus ex carentia voluptatum,
et abundantia malorum, etc., sed in malis erit pax et securitas.
Alia datur solutio in Glossa. Deinde cum dicit tunc repentinus,
describit periculum a quatuor. Primo quia subitum, ibi repentinus.
Is. XXX, 13: subito dum non speratur, veniet contritio eius.
Secundo quia mortiferum, ibi interitus. Iob XVIII, 14:
calcet super eum quasi rex interitus, et cetera. Tertio afflictivum,
ibi dolor. Ps. XLVII, 7: ibi dolores ut parturientis, et
cetera. Quarto inevitabile, ibi et non effugient. Iob XI, 20:
effugium peribit ab eis. Ab ira Dei nunc est effugere ad eius
misericordiam, ibi vero non est tempus misericordiae, sed iustitiae.
Deinde cum dicit vos autem, exponit quae dixerat quo ad bonos, et duo
facit, quia primo excipit bonos a consortio malorum; secundo rationem
assignat, ibi omnes enim vos. Dicit ergo: non estis in tenebris,
quia illuminati estis per Christum de illo die, ideo vobis non est
improvisus. Io. VIII, 12: qui sequitur me, non ambulat in
tenebris, sed habebit lumen vitae. Et huius ratio est, ibi: omnes
enim vos filii lucis estis. Astruit enim quod sunt filii lucis et
diei. Filii autem alicuius rei in Scriptura dicuntur aliqui propter
abundantiam in re illa. Is. V, 1: in cornu filio olei, id est,
habente multum oleum. Qui ergo participant multum de die et luce
dicuntur eorum filii. Haec lux est fides Christi. Io. VIII,
v. 12: ego sum lux mundi, et cetera. Io. XII, 36: credite
in lucem, ut filii lucis sitis. Item diei. Sicut enim ex luce fit
dies, ita ex fide Christi fit dies, scilicet honestas bonorum
operum. Rom. XIII, 12: nox praecessit, et cetera. Et ideo
non sumus filii noctis, id est, infidelitatis, neque tenebrarum, id
est, peccatorum. Rom. XIII, 12: abiiciamus ergo a nobis
opera tenebrarum, et cetera. Deinde cum dicit igitur non dormiamus,
etc., ostendit qualiter se praeparent ad illum adventum, et primo
qualiter per ultionem malorum, secundo per observantiam bonorum, ibi
induti. Circa primum duo facit, quia primo ponit monitionem, secundo
eius rationem, ibi qui enim dormiunt. Dicit igitur: ex quo dies
domini est sicut fur, Lc. XII, 39: si sciret paterfamilias qua
hora fur veniret, vigilaret utique, ergo vos, quia scitis,
vigiletis. Unde dicit igitur non dormiamus, somno peccati. Eph.
V, 14: surge, qui dormis, et exurge a mortuis. Item nec
pigritiae. Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormis? et cetera.
Sed vigilemus, per sollicitudinem. Matth. XXIV, 42:
vigilate itaque, et cetera. Et ad hoc est necessarium, quod sobrii
simus, ut et corpus et mens sint sobria, id est, non occupata
voluptatibus, et curis mundi. Lc. XXI, 34: attendite vobis,
ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate. I Petr. c.
V, 8: sobrii estote, et vigilate. Ratio autem huius est ex
temporis congruitate, quia qui dormiunt, vel ebrii sunt, aliquid
faciunt in nocte. Sed nos non sumus in nocte. Ergo, et cetera.
Dicit ergo qui enim dormiunt, nocte dormiunt, idest, tempus noctis
deputant quieti, diem vero operationi. Ps. CIII, 22: ortus
est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. Et
rursum ibi, 23: exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam
usque ad vesperam. Item abstinent aliqui a vino in die propter negotia
exercenda, sed de nocte tantum non curant. Iob XXIV, 15:
oculus adulteri observat caliginem. Somnus ergo et ebrietas est nocti
conveniens, eo quod nocte infidelitatis et tenebris peccatorum
occupati, sunt ebrii, per amorem praesentium non habentes spem
futurorum. Eph. IV, 19: desperantes tradiderunt se impudicitiae
in operationem immunditiae omnis in avaritia, et cetera. Nos autem
qui diei sumus, id est pertinentes ad diem honestatis et fidei, simus
sobrii. Rom. XIII, 13: honeste ambulemus in die. Deinde cum
dicit induti, etc., ostendit quomodo se praeparent per bona; et
primo ponit monitionem generalem; secundo specialem, ibi propter
quod. Item prima in duas, quia primo ponit ipsam monitionem; secundo
rationem eius, ibi quoniam non posuit. Sunt autem in homine duo
principalia membra, quae consueverunt in bellis protegi, scilicet
cor, quod est principium vitae, et caput, scilicet principium motus
exterioris, a quo sunt sensus, et aliquo modo nervi. Et protegitur
cor lorica, caput galea. Spiritualis vita in nobis est Christus,
per quem anima vivit, et dominus in nobis per fidem habitat. Eph.
III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris.
Habitat etiam per charitatem, I Io. IV, 16: qui manet in
charitate, in Deo manet, et Deus in eo, quae informat fidem. Et
ideo debemus habere fidem et charitatem. Unde dicit loricam fidei et
charitatis, quia protegit vitalia, et galeam, spem salutis, quae est
principium motus spiritualis, quod est ex intentione finis, quem
speramus assequi. Deinde cum dicit quoniam non posuit nos, ostendit
rationem quomodo in nobis operatur. Et primo ex praeordinatione
divina, secundo ex gratia Christi, tertio ostendit modum consequendae
salutis. Dicit ergo quoniam non posuit, id est, non ordinavit.
Io. XV, 16: posui vos, scilicet sanctos, ut eatis, et
cetera. Deus in iram, id est, ad hoc, ut consequamur eius iram.
Sap. I, 13: Deus mortem non fecit. Ezech. XVIII, 23:
numquid voluntatis meae est mors impii? Dicit dominus Deus, et
cetera. Sed in acquisitionem, id est, ut acquiramus salutem.
Matth. XI, 12: regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt
illud. I Petr. II, 9: vos estis genus electum, regale
sacerdotium, et cetera. Et hoc per gratiam Christi, ideo dicit per
dominum nostrum, et cetera. Act. IV, 12: non est aliud nomen
sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Qui
mortuus est pro nobis, id est, salvavit nos, moriendo pro nobis. I
Petr. III, 18: mortuus est iustus pro iniustis, ut offeret nos
Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Et modus
perveniendi est quia Christus docuit nos operando salutem nostram, et
hoc moriendo et resurgendo. Rom. IV, 25: traditus est propter
delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Et
ideo dicit sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
Rom. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus.
Deinde cum dicit propter quod, docet nos quomodo praeparemus nos
quantum ad speciales conditiones personarum. Et circa hoc tria facit,
quia primo ostendit quomodo se debeant habere ad aequales; secundo
quomodo subditi se habeant ad praelatum, ibi rogamus autem; tertio
quomodo praelati ad subditos, ibi rogamus autem. Debemus autem
aequalibus consolationem in adversis; unde dicit consolamini invicem.
Item aedificationem in exemplis; unde dicit et aedificate, et
cetera. Rom. XIV, 19: quae aedificationis sunt invicem
custodiamus. Subditi autem ad praelatos, primo debent beneficiorum
recognitionem, secundo charitatem, tertio pacem. Unde ut noveritis,
id est, ut recognoscatis beneficia eorum. Hebr. ult.: mementote
praepositorum vestrorum, et cetera. Noveritis, inquam, primo, ex
parte eorum, quia maximum laborem ferunt pro vobis. Unde dicit eos
qui laborant inter vos, pro bono vestro. II Tim. II, 3:
labora sicut bonus miles Christi, et cetera. Secundo ex parte Dei.
Et ideo est habenda reverentia ad eos sicut ad Deum. Unde dicit et
praesunt vobis in domino, id est, vice domini. II Cor. II,
10: ego si quid donavi vobis in persona Christi. Tertio ex parte
vestra, quia sunt vobis utiles. Unde dicit: et monent vos, ut
habeatis, et cetera. Ideo, secundo, debetis eis charitatem
abundantius, idest prae aliis. Tertio pacem propter opus illorum.
Sed contra hoc quidam agunt. Amos V, 10: odio habuerunt in porta
corripientem et cetera. Eccli. XIX, v. 5: qui odit
correctionem, minuetur vita. Sed vos habete pacem propter opus
correctionis, quod proprie spectat ad eorum officium. Ps. CXIX,
7: dum loquebar illis, impugnabant me gratis.
|
|