|
Supra ostendit quomodo subditi debent se habere ad praelatos, hic
ostendit e converso. Et circa hoc duo facit, quia primo docet quomodo
praelati ad sacerdotes subditos se debeant habere; secundo generaliter
quomodo se debeant habere ad omnes, ibi videte ne quis. Sciendum est
autem, quod cura praelatorum ad duo debet tendere, scilicet ad
retrahendum alios a peccatis, et ad custodiendum seipsos. Quantum ad
primum, tria apostolus dicit. Tripliciter enim subditi possunt pati
defectum. Primo in actu, secundo in voluntate, tertio in virtute.
In actu autem, quando prorumpunt in actum peccati, et tunc sunt
corrigendi. Et quamvis de omni peccato, specialiter tamen corrigendi
sunt de peccato inquietudinis. Et ideo dicit corripite inquietos.
II Thess. III, 7: non inquieti fuimus inter vos. Eccli.
XIX, 17: corripe proximum antequam commineris, et da locum
timori. In voluntate vero, quando non aggreditur magna, quia
deiicitur propter adversa et peccata praecedentia. Unde dicit
consolamini pusillanimes. Pusillanimis est non habens animum ad
magna, timens ne deficiat. Is. XXXV, v. 4: dicite
pusillanimis: confortamini et nolite timere. Iob IV, 4:
vacillantes confirmaverunt manus tuae, et cetera. In virtute autem,
quando vel ex infirmitate peccant, vel debilitantur in bono actu, et
isti sunt fovendi. Unde dicit suscipite, scilicet in visceribus
charitatis fovendo, infirmos, quorum est virtus debilis, vel ad
resistendum malis, vel ad faciendum bona. Rom. XV, 1: debemus
nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere. Praelatus autem
debet se custodire a defectu cuiuscumque modi, et maxime ab impatientia
quia ipse portat totum pondus multitudinis. Num. XI, 14: non
possum solus sustinere omnem hanc multitudinem, quia gravis est mihi,
et cetera. Et ideo dicit patientes estote ad omnes. Prov. XIX,
11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. XCI, 15:
bene patientes erunt, ut annuntient. Deinde cum dicit videte ne
quis, ostendit generaliter quomodo se habeant ad omnes. Et circa hoc
duo facit, quia primo ostendit qualiter omnes in quibusdam debeant se
habere; secundo quid in omnibus, ibi omnia autem. Circa primum tria
facit, quia primo ostendit quomodo se debeant habere ad proximum;
secundo quomodo se habeant in his quae ad Deum sunt, ibi semper
gaudete; tertio quomodo se habeant ad eius dona, ibi spiritum nolite.
Quantum ad proximum debent se habere, ut non inferant ei mala, et ut
studeant ei benefacere. Unde dicit: dixi supra in speciali, sed nunc
in generali dico ne quis malum, et cetera. Ps.: si reddidi
retribuentibus mihi mala. Sed contra: multoties vindicta petitur
coram iudice. Respondeo. Sicut actus moralis sumitur secundum
intentionem finis, sic ad duo potest esse intentio vel ad malum
illius, ita quod quiescat ibi, et hoc est illicitum, quia ex livore
vindictae; vel ad bonum correctionis seu iustitiae et conservationis
reipublicae, et sic non reddit malum pro malo, sed bonum, scilicet
eius correctionem. Quantum ad secundum dicit sed semper quod bonum
est, et cetera. Et dicit sectamini, et non faciatis: quia tu ex te
debes sumere occasionem benefaciendi ad proximum tuum, et non expectare
quod ipse det tibi occasionem benefaciendi sibi. Unde Ps.
XXXIII, 15: inquire pacem, et persequere eam. Rom.
XII, 21: noli vinci a malo, ut scilicet sis tractus ab eo ad
malefaciendum, sed vince in bono malum, retrahendo eum ad bonum.
Gal. ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Deinde
cum dicit semper gaudete, ostendit quomodo se debeant habere quoad
Deum, ad quem tria oportet habere. Primo gaudere de ipso; unde
dicit semper gaudete, scilicet de Deo, quia quicquid malum proveniat
est incomparabile bono, quod est Deus. Et ideo nullum malum illud
interrumpat; unde dicit semper gaudete. Secundo, orate pro
beneficiis suscipiendis, ibi sine intermissione orate. Lc. c.
XVIII, 1: oportet semper orare, et numquam deficere. Sed
quomodo potest hoc esse? Respondeo. Dicendum est, quod hoc potest
esse tripliciter. Primo quod ille semper orat, qui statutas horas non
intermittit. Simile habetur II Reg. c. IX, 7: tu comedes
panem in mensa mea semper. Secundo sic: semper, id est, continue
orate, sed tunc oratio sumitur pro effectu orationis. Est enim oratio
interpretatio seu explicatio desiderii, quia quando desidero aliquid,
tunc illud orando peto. Unde et oratio est petitio decentium a Deo,
et ideo desiderium habet vim orationis. Ps. IX, 38: desiderium
pauperum exaudivit dominus. Omnia ergo quae facimus, ex desiderio
proveniunt. Ergo oratio in bonis quae facimus, manet in virtute,
quia bona quae facimus, ex desiderio bono proveniunt. Glossa: non
cessat orare, qui non cessat benefacere. Tertio quo ad causam
orationis, scilicet faciendo eleemosynam. In vitis patrum: ille
semper orat, qui eleemosynas dat, quia qui eleemosynam accepit, orat
pro te, etiam te dormiente. Item tertio, orare pro beneficiis
suscipiendis et gratias agere pro susceptis, ideo dicit in omnibus,
scilicet bonis et adversis, gratias agite. Rom. VIII, 28:
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Col. II, 7:
abundantes in illo in gratiarum actione. Phil. IV, 6: cum
gratiarum actione. Haec est enim voluntas, et cetera. I Tim.
II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem
veritatis venire. Deinde cum dicit spiritum nolite, etc., ostendit
quomodo se habeant ad dona Dei. Et primo quod ea non impediant;
secundo quod ea non contemnant, ibi prophetias. Spiritus autem
sanctus est persona divina incorruptibilis et aeterna, unde in sua
substantia extingui non potest. Sed tamen dicitur quis extinguere
spiritum, uno modo, fervorem eius extinguendo, vel in se, vel in
alio. Rom. XII, 11: spiritu ferventes. Cum enim aliquis
aliquid boni ex fervore spiritus sancti vult facere, vel etiam cum
aliquis bonus motus surgit, et ipse impedit, extinguit spiritum
sanctum. Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto
restitistis. Alio modo, mortaliter peccando. Spiritus enim sanctus
in se semper vivit, sed in nobis vivit quando facit nos in se vivere;
sed quando quis peccat mortaliter, non vivit in ipso spiritus sanctus.
Sap. I, 5: spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et
cetera. Tertio modo, occultando, quasi dicat: si donum spiritus
sancti habetis, utimini eo ad utilitatem proximorum. Eccli. XX,
32: sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in
utrisque? Matth. V, 15: nemo accendit lucernam, et ponit eam
sub modio, et cetera. Prophetias nolite spernere. Aliqui enim apud
istos spiritu prophetiae erant pollentes, qui ab istis reputabantur
insani. I Cor. XIV, 1: aemulamini spiritualia, magis autem ut
prophetetis. Vel prophetias, id est, divinam doctrinam. Exponentes
enim divinam doctrinam dicuntur prophetae; quasi dicat: non spernatis
verba Dei et praedicationes. Hier. XX, 8: factus est sermo
domini in opprobrium et in derisum tota die. Deinde cum dicit omnia
autem probate, ostendit qualiter se habeant ad omnia, et unum est,
quod in omnibus utantur discretione. Rom. XII, 1: rationabile
obsequium vestrum. In hac materia debet esse diligens examinatio,
boni electio, mali abiectio. Quantum ad primum dicit prophetias
nolite spernere, tamen, omnia probate, scilicet quae sunt dubia.
Manifesta enim examinatione non indigent. I Io. IV, 1: omni
spiritui nolite credere. Iob XII, 8: nonne auris verba
diiudicat? Quantum ad secundum dicit quod bonum est tenete. Gal.
IV, 18: bonum autem aemulamini in bono semper. Quantum ad
tertium dicit ab omni specie mala abstinete vos. Is. VII, 15:
ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Et dicit, specie, quia
etiam quae habent similitudinem malitiae vitare debemus, quae scilicet
non possemus servare coram hominibus absque scandalo eorum. Deinde cum
dicit ipse autem, subdit orationem, et circa hoc tria facit, quia
primo orat pro eis; secundo dat spem de exauditione; tertio dat
speciales monitiones. Dicit ergo: ita moneo, sed nihil valet, nisi
Deus gratiam det. Unde ipse Deus pacis sanctificet vos. Lev.
XXI, 8: ego dominus, qui sanctifico vos, et cetera. Per
omnia, id est, ut sitis totaliter sancti. Et hoc ut integer, et
cetera. Occasione enim verborum istorum dixerunt quidam quod in homine
aliud est spiritus, et aliud anima, ponentes duas in homine animas,
unam quae animat, aliam quae ratiocinatur. Et haec sunt reprobata in
ecclesiasticis dogmatibus. Unde sciendum quod haec non differunt
secundum essentiam, sed secundum potentiam. In anima enim nostra sunt
quaedam vires, quae sunt actus corporalium organorum, sicut sunt
potentiae sensitivae partis. Aliae sunt, quae non sunt actus talium
organorum, sed sunt abstractae ab eis, sicut sunt potentiae
intellectivae partis. Et hae dicuntur spiritus, quasi immateriales et
separatae aliquo modo a corpore, inquantum non sunt actus corporis, et
dicuntur etiam mens. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis
vestrae. Inquantum autem animat, dicitur anima, quia hoc est ei
proprium. Et loquitur hic Paulus proprie. Nam ad peccandum tria
concurrunt: ratio, sensualitas et executio corporis. Optat ergo,
quod in nullo horum sit peccatum. Non in ratione; unde dicit ut
spiritus, id est, mens vestra, servetur integer. In omni enim
peccato ratio corrumpitur, secundum quod omnis malus est ignorans.
Item nec in sensualitate, unde dicit anima. Item nec in corpore; et
ideo dicit et corpus. Hoc autem fit sic, quando servatur immune a
peccato. Et dicit sine querela, non sine peccato, quod est solius
Christi; sed esse sine querela est etiam aliorum, qui etsi venialia,
non tamen committunt gravia, et quibus proximus scandalizatur. Lc.
I, 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini
sine querela. Et addit in adventu, etc., scilicet perdurando usque
in finem vitae. Vel integer spiritus refertur ad donum spiritus
sancti, quasi dicat: donum spiritus sancti, quod habetis, sit
integrum. Deinde cum dicit fidelis, etc., dat spem exauditionis;
quasi dicat: ut ego spero, sic fiet, quia et ipse qui vocavit
faciet, id est, complebit. Ps. CXLIV, 13: fidelis dominus
in omnibus verbis suis, et cetera. Rom. c. VIII, 30: quos
vocavit, hos et iustificavit, et cetera. Ultimo subiungit familiares
monitiones, scilicet orationem, ibi orate; item mutuam pacem, ibi
salutate omnes fratres in osculo sancto, non proditorio, sicut Iudas
Matth. XXVI, 49 nec libidinoso, ut libidinosa mulier Prov.
VII, 10. Ut legatur, et cetera. Timebat enim ne praelati
propter aliqua quae erant hic, eam occultarent. Prov. XI, 26:
qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, et cetera. Ultimo
concludit epistolam in salutatione.
|
|