|
In manu Dei potestas terrae, et execrabilis omnis iniquitas gentium,
et utilem rectorem suscitabit in tempore super illam. Eccli. X,
4. Haec verba materiae huius epistolae conveniunt. Prius enim
instruxit Ecclesiam in his, quae ad eius unitatem pertinent, hic
instruit ipsos rectores Ecclesiae, qui sunt quasi principalia membra
eius. Circa quod videnda est ista instructio et utilitas. Instructio
est in Deo, quia in manu Dei, et cetera. Et hoc tripliciter, quia
ab ipso exoritur. Rom. XIII, 1: non est potestas nisi a Deo.
Item quod secundum Deum debet regulari. Prov. VIII, 15: per
me reges regnant, et conditores legum iusta decernunt. Item quia
secundum Dei dispositionem, eorum potestas fundatur. Dan. II,
21: et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque
constituit. Item utilitas eorum ostenditur, quia est ad cohibendam
nequitiam hominum, quia execrabilis omnis iniquitas gentium. Iusto
non est lex posita. Rectores legis tripliciter debent se habere ad
mala. Primo ut ea corde odio habeant. II Mach. III, 1:
animo odio habentes mala, et cetera. Secundo ut prohibeant ea ne
fiant. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne
malum. Tertio ut facta puniant. Rom. XIII, 4: minister enim
Dei est, vindex in iram eius qui male agit. Quarto videnda est
utilitas, ibi utilem rectorem, et cetera. Et ad tria est utilis
rector, quae notantur Eccli. XLIX, 17: Ioseph princeps
fratrum, ut gentem sustentet per potentiam. Is. XIX, 4: et rex
fortis dominabitur eorum, et cetera. Rector fratrum, dirigendo per
sapientiam. Is. XXXII, 8: princeps ea quae sunt digna
principe cogitabit, et cetera. Eccli. X, 24: in medio fratrum
rector illorum. Stabilimentum populi, ut cohibeat ab iniustis per
iustitiam, Ps. XVII, 27: tu populum humilem salvum facies,
et oculos superborum humiliabis, et cetera. Et sic patet materia
harum epistolarum, quia est ad instructionem rectorum populi fidelis,
in quo quidam praeferuntur in spiritualibus, sicut praelati
Ecclesiarum, quos primo instruit; quidam vero in temporalibus, quos
secundo monet; et hoc in epistola ad Philemonem. Circa primum tres
sunt epistolae, secundum tria quae competunt praelato, quorum primum
est ut gubernet populum; secundum, ut pro populo subdito patiatur;
tertium, ut malos coerceat. Primum in prima ad Timotheum; secundum
in secunda, ubi agit de martyrio; tertium in epistola ad Titum, ubi
agit ac docet quomodo vitet haereticos, ut etiam patet in argumentis
epistolarum.
|
|