|
Dividitur haec epistola in salutationem et epistolarem narrationem,
ibi sicut rogavi. Circa primum tria facit, quia primo ponitur persona
salutans, secundo persona salutata; tertio bona optata. Describit
autem personam salutantem, primo ex nomine Paulus, quod convenit
auctoritati propter duo. In apostolatu enim duo sunt, scilicet
altitudo potestatis, ad quam exaltantur humiles. I Reg. XV,
17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel
factus es. Et Paulus dicitur modicus. Item claritas sapientiae, et
hanc dominus praebet parvulis. Matth. XI, 25: revelasti ea
parvulis, et cetera. Secundo ex auctoritate, quia apostolus, id
est, missus. Io. XX, 21: sicut misit me pater. I Cor.
IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino. Tertio ex
origine huius auctoritatis, unde dicit Iesu Christi secundum imperium
Dei, et cetera. Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et
Saulum in opus ad quod assumpsi eos. I Reg. XIII, 14:
quaesivit sibi dominus virum iuxta cor suum, et cetera. Ex quo patet
quod praelati ex necessitate praecepti tenentur ad ea quae sunt proprii
officii. I Cor. c. IX, 16: vae mihi enim est, si non
evangelizavero. Et Christi Iesu spei nostrae, qui est spes nostra,
ut ad eum veniamus. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, et
esse cum Christo, et cetera. Vel spei nostrae, quia per ipsum
speramus adipisci bona aeterna. I Petr. I, 3: regeneravit nos in
spem vivam, et cetera. Rom. XV, 4: per consolationem
Scripturarum spem habeamus. Personam salutatam describit
tripliciter. Primo ex nomine, cum dicit Timotheo, de quo Act.
XVI. Item ex affectione, dicens dilecto. Phil. II, 20:
neminem habeo tam unanimem, et cetera. Item ex filiatione, dicens
filio in fide, scilicet a se converso. I Cor. c. IV, 17:
misi ad vos Timotheum filium meum charissimum, et fidelem in domino,
et cetera. Tunc autem primo ponit bona optata, et deinde ostendit a
quo sunt. Sciendum est autem quod in aliis epistolis duo ponuntur,
hic tria, quia praelati pluribus indigent. Et ideo dicit gratia et
misericordia, primo sibi, et deinde aliis. Et sumitur hic
misericordia pro remissione peccatorum, quia haec est ex Dei
misericordia: gratia vero pro munere gratiarum, quo indigent
praelati. Vel gratia, sicut in aliis, pro gratia iustificante, sed
misericordia pro munere divino in spiritualibus charismatibus
exaltante. Sap. IV, 15: gratia Dei et misericordia in sanctos
eius, et respectus in electos illius. Et pax, scilicet tecum, et
per te aliis. Ps. LXXI, 3: suscipiant montes pacem. Sed
unde? A Deo, ut dent populo. Iac. c. I, 17: omne datum
optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre
luminum. Et Christo Iesu domino nostro, scilicet per quem maxima
nobis et pretiosa promissa donavit, II Petr. I, 2.
|
|