|
Hic incipit epistolaris narratio. Et est haec epistola quasi
pastoralis regula, quam apostolus tradit Timotheo, instruens de
omnibus, quae spectant ad regimen praelatorum, et eo ordine quo debet
esse intentio. Primo ergo instruit eum de spiritualibus ministrandis,
secundo de temporalibus, in IV cap., ibi spiritus autem. Item ad
praelatum pertinet primo quod doceat de forma fidei, ne fides
subditorum corrumpatur. Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, ut
non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres
tuos. Secundo ut instruat eos de pertinentibus ad cultum Dei, quod
non potest esse, nisi fides sit recta. Ideo primo instruit de fide;
secundo de cultu Dei, II cap., ibi obsecro igitur; tertio agit de
institutione officiorum, in III cap., ibi fidelis sermo.
Sciendum est autem quod in primitiva Ecclesia error fuit periculosus
quorumdam dicentium, legalia debere servari simul cum Evangelio, quod
apostolus excludit primo ostendens legis conditionem; secundo probat
per experimentum in seipso, ibi gratias ago. Circa primum tria
facit, quia primo ostendit quid de lege sit repudiandum; secundo quid
in ea acceptandum, ibi finis autem praecepti; tertio concludit legis
conditionem, ibi scimus autem quia. Repudiandum est autem in lege
quod alii male addiderunt, non quod a Deo est datum, nisi iam
secundum carnalem intellectum, et primo docet falsas fabulas et
traditiones esse repudiandas; secundo rationem assignat, ibi quae
quaestiones. Dicit ergo: dico quod debes facere sicut rogavi te, cum
tamen possem imperare. Eccli. XXXII, 1: rectorem te
posuerunt? Noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis. Ut
denuntiares quibusdam. Vel aliter: duo pertinent ad praelatum, ut
cohibeat docentes falsa. Et ideo dicit ne aliter docerent. Gal.
I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis,
anathema sit. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum quod ego loquor
vobis, neque auferetis ex eo. Secundo, ut si contingat quod aliqui
falsa docerent, prohibeat populum ne eis intendant; unde dicit neque
intenderent fabulis et genealogiis interminatis. Fuerunt autem quidam
haeretici, qui detestantes vetus testamentum, exponebant quod
apostolus ipsum repudiabat, deridendo historias eius, dicens fabulis
et genealogiis interminatis, et cetera. Contra quod dicit Augustinus
quod apostolus utitur historiis et genealogiis veteris testamenti.
Gal. IV, 22: Abraham duos filios habuit, et cetera. Si ergo
reprobaret, non eis uteretur. Dicit ergo fabulas, non datam legem in
scriptis, sed in ore, scilicet Thalmuth: non quae Moyses ore
tradidit, sed quae alii addiderunt, ut sunt stultae fabulae, scilicet
quod Adam habuit aliam uxorem, ex qua dicunt natos Daemones.
Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem
vestram. II Tim. IV, 4: ad fabulas autem convertentur. Ratio
huius est, quia praestant quaestiones, id est, contentiones. II
Tim. II, v. 14: noli verbis contendere. Prov. XX, 3:
honor est homini qui se separat a contentionibus. Magis quam
aedificationem Dei, quae est in fide, quando scilicet aliquis est
confirmatus in veritate fidei, ad quod debet omnis doctrina tendere.
Deinde cum dicit finis autem, ostendit quid de lege sit tenendum. Et
circa hoc duo facit, quia primo ostendit hoc; secundo quod periculum
est his qui hoc non tenent, ibi a quibusdam, et cetera. Circa primum
sciendum est quod lex vetus dicitur lex mandatorum, quia mandatis et
praeceptis continetur. Eph. II, 15: legem mandatorum, decretis
evacuans. Illud ergo ad quod ordinantur omnia mandata legis est
praecipue tenendum; hoc autem est charitas. Matth. XXII, 37:
diliges Deum tuum ex toto corde tuo, et cetera. Et paulo post: in
his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Sed quomodo
charitas est finis praecepti? Ad hoc sciendum, duo sunt
consideranda: primo quod omnia praecepta legis sunt de actibus
virtutum, et quod per omnes actus virtutum ordinatur homo unus ad
alium. Secundo quod obiectum unius virtutis est finis alterius, quia
quandocumque una potentia est circa aliquem finem, ad illam ordinantur
omnia quae sunt eiusdem, sicut ad finem; sicut fraenifactiva est ad
equestrem, quia officium equestris est eius finis, haec autem ad
ducem. Virtutes autem theologicae ultimum finem habent pro obiecto.
Aliae autem sunt circa ea quae sunt ad finem. Virtutes ergo omnes
respiciunt theologicas sicut finem. Inter theologicas vero illa plus
habet de ratione finis, quae propinquius se habet ad ultimum finem.
Fides autem ostendit eum, spes facit tendere in eum, charitas unit.
Ergo omnes ordinantur ad charitatem, et sic dicitur charitas finis
praeceptorum. Sed cum ea quae sunt ad finem, disponunt ad finem,
praecepta autem sunt ad charitatem, ideo disponunt ad eam. Ideo dicit
de corde puro. Ad hoc enim quod cor sit purum, dantur praecepta
virtutum, quarum quaedam ordinantur ad modum rectificandi passiones,
quarum, scilicet virtutum, materiae sunt passiones, sicut temperantia
quae ordinat concupiscentiam, mansuetudo iras, fortitudo timores et
audacias. Per has autem passiones turbatur puritas cordis. Et ideo
istae virtutes faciunt cor purum. Sed numquid hoc requiritur ad
charitatem? Respondeo. Dicendum est quod sic, quia impossibile est
quod cor impurum sit promptum ad charitatem, quia unicuique est
diligibile quod sibi est conforme. Cor impurum diligit illud, quod
competit ei secundum passionem; ergo necesse est quod sit expeditum a
passionibus. Cant. I, 3: recti diligunt te. Aliae virtutes sunt
quae rectificant hominem ad proximum, et ex hoc sequitur quod habeat
conscientiam bonam, quia non facit alteri quod sibi non vult fieri.
Matth. c. VII, 12: omnia ergo quaecumque vultis ut faciant
vobis homines, et vos facite illis. Et ideo quae contra proximum
sunt, sunt contra conscientiam. Unde dicit et conscientia bona. Qui
ergo non habuerit conscientiam bonam, non potest Deum pure diligere,
quia qui non habet conscientiam bonam, timet poenam. Timor autem non
est in charitate, sed fugit Deum, et non unitur ei. Et ideo
praecepta, quae conscientiam rectificant, bene disponunt ad
charitatem. Aliae sunt virtutes ad habendam veram fidem, scilicet
virtutes quibus Deum colimus, scilicet latriae et huiusmodi, quae
sunt ordinata ad removendum errores, et ad confirmandum in cordibus
fidei firmitatem de Deo. Qui enim non habent veram fidem, non
possunt Deum diligere; quia qui falso credit de Deo, iam non diligit
Deum. Non enim diligit qui non credit, quia non figitur affectus,
nisi in illo quod ostendit intellectus. Et ideo quae faciunt fidem
veram, ordinantur ad charitatem. Et ideo dicit de corde puro, quia
faciunt hoc. Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt. Et conscientia bona. II Cor. I, 12: gloria nostra
haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et fide non ficta, id
est, vera. Et ideo virtutes et praecepta ordinantur ad finem qui est
charitas, quae sumitur secundum ista tria, et cetera.
|
|