|
Supra ostendit virtutum dignitatem et utilitatem, hic declarat harum
necessitatem, quia quicumque ab his discedit, in periculum falsae
doctrinae cadit. Et circa hoc duo facit, quia primo ponitur falsitas
doctrinae in quam incidunt; secundo conditio falsa docentium, ibi
volentes esse. Dicit ergo: finis praecepti, etc. et haec sunt
principalia legis, a quibus quidam discedunt. Ps. XI, 2: vana
locuti sunt, et cetera. Et nota quod recessus a charitate causa est
falsae doctrinae, quia qui non amant charitatem, cadunt in mendacium.
II Thess. II, v. 11: qui non crediderunt veritati, sed
consenserunt iniquitati. Similiter qui dimittunt cordis puritatem.
Habentes enim cor infectum passionibus, iudicant secundum affectum
earum, et non secundum Deum. I Cor. c. II, 14: animalis
homo non percipit quae Dei sunt, et cetera. Similiter habentes
conscientiam malam, quia non possunt quiescere in veritate. Et inde
est quod quaerunt falsa, ut in eis quiescant. Infra eodem: habens
fidem et conscientiam bonam. Similiter qui habet fiduciam fictam.
Is. XXI, 2: qui incredulus est, infideliter agit. Deinde cum
dicit volentes, etc., ponitur conditio falsa docentium, et primo
inordinata ambitio; secundo defectus eorum. Quantum ad primum dicit
volentes esse, et cetera. Matth. XXIII, 6: amant primos
recubitus in coenis, et vocari ab hominibus, Rabbi, et cetera.
Iac. III, 1: nolite plures magistri fieri, et cetera. Quantum
ad secundum dicit non intelligentes. Ps. LXXXI, 5:
nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sap. V,
6: sol intelligentiae non est ortus nobis. Neque quae loquuntur per
auctoritates, quas non intelligunt, neque de quibus affirmant,
scilicet concludendo. Deinde cum dicit scimus autem, etc., ponit
legis conditionem quantum ad duo. Primo quantum ad bonitatem legis;
secundo quantum ad finem et intentionem legislatoris, ibi scientes.
Dicit ergo scimus, scilicet per certitudinem, quod lex bona est, non
mala, ut haeretici dicunt. Ps. XVIII, 7: lex domini
immaculata, et cetera. Rom. VII, 12: lex quidem sancta est,
et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Sed contingit, quod
aliquis bono utatur male. Cum ergo lex sit bona, requiritur quod homo
ea bene utatur. Et ideo dicit si quis recte ea utatur. Alias fit ei
mors, ut dicitur Rom. VIII. In lege enim sunt quaedam moralia,
et quaedam caeremonialia. Caeremonialia quidem in figura Christi et
Ecclesiae sunt data, sed indigent, ut intelligantur non solum
carnaliter, sed etiam spiritualiter; et in figura futurorum, et ut
scias quod non sunt perpetuo servanda, sed cessant veritate veniente.
Ier. XXXI, 31: et feriam domui Israel et domui Iuda foedus
novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, et
cetera. Et sic exponit Glossa. Sed apostolus videtur loqui de
moralibus, quia subdit quod lex posita est propter peccata, et haec
sunt praecepta moralia. Horum legitimus usus est, ut homo non
attribuat eis plus quam quod in eis continetur. Data est lex ut
cognoscatur peccatum. Rom. VII, 7: quia nisi lex diceret: non
concupisces, concupiscentiam nesciebam, etc.; quod dicitur in
Decalogo. Non est ergo in eis spes iustificationis, sed in sola
fide. Rom. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem
sine operibus legis. Deinde cum dicit scientes, ostendit conditionem
legis quantum ad legislatoris intentionem; et primo ponit existimatam;
secundo ponit veram intentionem, ibi sed iniustis. Existimata
intentio excluditur, cum dicit iusto, et cetera. Ubi posset esse
duplex falsus intellectus. Unus quod iustus legem non servat, quod
falsum est, quia nisi servaret eam quantum ad moralia, iustus non
esset. Unde et Christus factus est sub lege. Alius quod iustus non
obligatur ad praecepta legis, et non peccaret si faceret contra ea.
Sed verus est sequens sensus, supponendo, quia quod imponitur
alicui, imponitur sicut onus; lex enim iustis non imponitur sicut
onus, quia habitus eorum interior inclinat eos ad hoc, ad quod lex,
et ideo non est onus eis. Rom. II, 14: ipsi sibi sunt lex.
Vel aliter: lex non est posita pro iustis, sed pro iniustis; quasi
dicat: si omnes essent iusti, nulla necessitas esset dandi legem,
quia omnes essent sibi lex. Intentio bonorum debet esse, ut alios
inducant ad virtutes. Quidam autem per se sunt bene dispositi ad
virtutes; alii habent mentem bene dispositam, sed per alium, et de
istis sufficit paterna monitio, non coactiva; alii autem nec per se,
nec per alium bene disponuntur; ideo eis omnino est necessaria lex, ut
patet in Ethicis. Deinde cum dicit sed iniustis, etc., ponit veram
intentionem; et primo describit eos in generali, quibus necessaria est
lex; secundo in speciali, ibi patricidis. Sciendum est autem,
quod, sicut I Io. III, 4 dicitur omne peccatum est iniquitas,
et ideo repugnat alicui iuri. Cum autem sit duplex ius, scilicet
naturale et positivum, naturali repugnat quod secundum se est malum,
positivo autem repugnat quod est malum quia prohibitum. Quantum ad
primum dicit sed iniustis, qui scilicet agunt contra ius naturale.
Is. c. XXIV, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius,
dissipaverunt foedus sempiternum, et cetera. Quantum ad secundum
dicit non subditis, scilicet praecepto humano. Rom. I, 30:
parentibus non obedientes. Et haec duo respiciunt rationem peccati.
Ponit autem alia, quae sumuntur per comparationem ad illud, et hoc
est vel contra Deum, vel contra proximum, vel in seipsum. In Deum
dicitur impietas, quia pietas importat cultum Dei; ideo dicit
impiis. In proximum, sic dicit peccatoribus. Ps. I, 5: non
resurgent impii in iudicio, et cetera. Gal. II, 15: nos enim
natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Sed secundum
Augustinum, de Doctr. Christ. peccata distinguuntur in duo,
scilicet in spiritualia, quae dicuntur facinora, et in carnalia, et
haec dicuntur flagitia; et ideo dicit sceleratis, quantum ad
spiritualia. Prov. c. XVII, 9: qui abscondit scelera, et
cetera. Quantum ad carnalia dicit contaminatis. Mal. II, v.
11: contaminavit Iudas sanctificationem domini, et cetera. Deinde
connumerat peccata in speciali. Et primo nominat quaedam in speciali;
secundo colligit alia in generali, ibi et si quid aliud, et cetera.
Primo ponit peccata operis; secundo peccata oris, ibi mendacibus, et
cetera. Circa primum primo ponit quantum ad facinora; secundo quantum
ad flagitia. Facinora dicuntur quae sunt in nocumentum proximi. Et
quanto est proximus coniunctior, tanto est eorum peccatum gravius,
quia plus eis tenemur. Et ideo primo dicit de patre, secundo de
matre. Ex. XX, 12: honora patrem tuum et matrem tuam, etc.,
et postea XXI, 15: qui percusserit patrem suum aut matrem, morte
moriatur; deinde prosequitur de aliis proximorum homicidiis, dicens;
Ex. XXI, 14: si quis per industriam occiderit proximum suum,
et cetera. Deinde ponit flagitia, et primo quae secundum naturam
sunt, cum dicit fornicariis. Hebr. ult.: fornicatores et adulteros
iudicabit Deus. Secundo contra naturam, dicens masculorum
concubitoribus. I Cor. VI, 10: neque masculorum concubitores
regnum Dei possidebunt. Deinde ponit nocumenta oris, et primo
quantum ad simplex mendacium, dicens mendacibus. Eph. IV, 25:
deponentes mendacium, loquimini veritatem, et cetera. Secundo
quantum ad iuramentum, dicens periuris. Et tunc colligit alia in
generali, dicens et si quid aliud sanae doctrinae, et cetera. Iob
VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus
meis stultitia personabit, et cetera. Tit. II, 1: loquere quae
decent sanam doctrinam. Deinde cum dicit quae est secundum
Evangelium, ostendit quod Evangelium communicat sanam doctrinam,
quod tripliciter describit. Et primo a fine, cum dicit gloriae,
scilicet quam annuntiat, Ps. XCV, 3: annuntiate inter gentes
gloriam eius. Secundo ab auctore gloriae, cum dicit beati Dei.
Infra ult.: quem suis temporibus ostendet beatus, et solus potens
rex regum, et cetera. Tertio a ministro, cum dicit quod creditum est
mihi. Gal. II, 7: cum vidissent quod creditum est mihi
Evangelium praeputii, et cetera. Deinde cum dicit gratias ago,
probat per experimentum in seipso, quid fuerit ipse tempore legis et
quid consecutus sit tempore gratiae. Et primo ostendit, quid circa se
utroque tempore sit actum; secundo inducit Timotheum ad imitandum se,
ibi hoc praeceptum. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quid
sibi datum fuit in lege, et quid sibi sit datum in Evangelio; secundo
rationem assignat, ibi fidelis sermo. Item prima pars dividitur in
tres particulas, quia primo ponit dignitatem, quam consecutus est in
Evangelio; secundo peccata quibus subiacuit in statu legis, ibi qui
prius fui; tertio quomodo liberatus fuit, ibi sed misericordiam, et
cetera. Sed ad hoc quod aliquis sit minister Evangelii, tria
requiruntur. Primo quod sibi committatur. Rom. X, 15: quomodo
praedicabunt, nisi mittantur, et cetera. Secundo idoneitas, id
est, ut sit fidelis. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter
dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Item ut sit fortis ad
prosequendum. Et haec tria ponit ordine retrogrado, et primo
tertium, dicens qui me confortavit, etc., scilicet ad prosequendum
officium iniunctum. Ez. III, 14: manus domini erat mecum
confortans me. Secundum ponit ibi quia fidelem me, et cetera.
Matth. XXIV, 45: fidelis servus et prudens, quem constituit
dominus super familiam suam. Et hoc quia quaerebat solum quae Dei
erant. Primum vero ostendit, cum dicit in ministerio, id est,
committens mihi ministerium hoc. Act. XIII, 2: segregate mihi
Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos. II Cor. XI,
23: ministri Christi sunt? Et ego. Sed qualis erat in statu
legis? Peccator. Et primo in Deum, cum dicit qui prius fui
blasphemus, scilicet nominis Christi. Lev. XXIV, 14: educ
blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super
caput eius, et lapidet eum populus universus. Unde sibi illud
competebat. Item in proximum, cum dicit et persecutor. I Cor.
XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum
Ecclesiam Dei. Item et contumeliosus, verbis et factis. Ier.
XX, 10: audivi contumelias multorum, et cetera. Deinde cum
dicit sed misericordiam Dei, ostendit quomodo fuit liberatus per
Christum. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit misericordiam
liberantem; secundo ostendit quod superabundanter in bonis repletur,
ibi superabundavit autem. Quantum ad primum dicit sed misericordiam
Dei consecutus sum. Thren. III, v. 22: misericordiae domini
quod non sumus consumpti. Rom. IX, 18: cuius vult miseretur,
et quem vult indurat. Sed ex parte mea aliqua est excusatio peccati,
quia ignorans feci. Minus dicit, plus significat, quia aliud est
ignoranter agere, aliud per ignorantiam; quia ignoranter facit aliquid
qui nescit quod facit, tamen si sciret, etiam faceret illud, sicut
credens se interficere feram, occidit inimicum suum, quem tamen
occidisset etiam libentius, si novisset eum. Sed per ignorantiam
facit, qui facit aliquid quod non faceret, si nosset, sicut occidens
patrem, quem si sciret, non occideret eum, quem tamen occidit, quia
eum credit inimicum. Sed Paulus fecit per ignorantiam, quia si
scivisset quod Christus esset filius Dei, hoc non fecisset. Sed
Iudaei per ignorantiam non occiderunt Christum, sed ignoranter, quia
si scivissent ipsum esse Christum, libentius occidissent eum. Lc.
XII, 47: servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non se
praeparavit, nec fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis, et
cetera. Quantum vero ad secundum dicit superabundavit, et cetera.
Rom. V, 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.
Cum fide et dilectione. Nam fecit ibi effectum fidei per dilectionem
operantem, quae est in Christo Iesu. Gal. III, 14: in
Christo Iesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem.
|
|