|
Supra ostendit conditionem suam, et quantum ad peccata sub lege, et
quantum ad bona tempore gratiae, hic ostendit rationem horum
beneficiorum, quae sumitur ex divina miseratione. Et primo proponit
divinam miserationem in communi; secundo aptat ad se, ibi quorum
primus; tertio ponit gratiarum actionem, ibi regi autem saeculorum.
Circa primum duo facit, quia primo commendat veritatem proponendam;
secundo proponit divinam miserationem, ibi quia Christus Iesus.
Quantum ad primum dicit fidelis sermo, et cetera. Duo autem sunt in
sermone commendanda, scilicet quod sit verus et quod sit acceptabilis.
Aliquando enim sermo verus est durus, et odia concitans. Gal.
IV, v. 16: inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis. Sed
hic sermo primo quidem habet veritatem; unde dicit fidelis sermo.
Apoc. c. ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Item
acceptabilis est, quia de salute nostra; ideo dicit et omni acceptione
dignus. Iac. I, 13: et respondit dominus Angelo qui
loquebatur, et cetera. Alia littera habet: humanus sermo, quia de
susceptione hominum. Tit. III, 4: apparuit benignitas et
humanitas salvatoris nostri, et cetera. Et hic sermo est talis, quia
Christus venit, et cetera. Quod in mundum venit, exprimit duplicem
naturam, scilicet divinitatis, in qua erat antequam in mundo
appareret. Io. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum, et
cetera. Et humanitatis, in qua apparuit. Et quia Deus est, caelum
et terram implet, Ier. XXIII, 24, ideo non competit ei
secundum divinam naturam in aliquo loco esse, sed competit ei secundum
humanam naturam. Io. I, 10: in mundo erat, et mundus et
cetera. In propria venit, et cetera. Sed ad quid venit?
Peccatores salvos facere, id est, propter salutem populorum. Io.
c. III, 17: non enim misit Deus filium in mundum, ut iudicet
mundum, sed ut mundus salvetur per ipsum. Io. XII, 47: non
enim veni ut iudicem mundum. Sed si nullus fuisset peccator, numquid
incarnatus non fuisset? Videtur quod non, quia venit peccatores
salvos facere. Non ergo fuisset necessaria incarnatio. Item
Glossa: tolle morbum, et medicinae non opus erit. Respondeo.
Dicendum est quod ex verbis sanctorum satis hoc patet. Sed haec
quaestio non est magnae auctoritatis, quia Deus ordinavit fienda
secundum quod res fiendae erant. Et nescimus quid ordinasset, si non
praescivisset peccatum; nihilominus tamen auctoritates videntur
expresse sonare quod non fuisset incarnatus, si non peccasset homo, in
quam partem ego magis declino. Deinde cum dicit quorum primus,
adaptat hoc ad se. Primo confitens se peccatorem; secundo dicit se
salvatum, ibi sed misericordiam. Dicit ergo quorum primus ego sum.
Hic dicit haereticus, quod anima Adae fuit in Paulo, et transivit
de corpore in corpus. Quasi dicat: ego primus peccator, quia anima
Adae est anima mea; sed hoc est contra apostolum, Rom. IX,
11: cum nondum nati essent, et cetera. Ergo anima non est ante
corpus. Primus ergo, non tempore sed peccatorum magnitudine. Et hoc
dicit ex humilitate. Prov. XVIII, 17: iustus prior est
accusator sui. Prov. XXX, 2: stultissimus sum virorum, et
cetera. Sed numquid fuit apostolus maximus peccator? Et videtur quod
Iudas fuit maior. Sed quidam dicunt quod peccatum Pauli generalius
fuit, quia contra totam Ecclesiam. Sed hoc nihil est, quia Paulus
in incredulitate, et multi Iudaei persequebantur ex malitia.
Dicendum est ergo quod est primus, non quod inter peccatores maximus
qui tunc erant, sed maximus inter peccatores salvatos; quasi dicat:
venit peccatores salvos facere, quorum, scilicet peccatorum
salvatorum, ego sum primus; quod est de illis intelligendum qui
praecesserant apostolum, quia prius etiam multi alii sunt Ecclesiam
persecuti. Et hoc dicit ut ostenderet quod omnia quae Deus facit,
facit ad ostensionem bonitatis suae. Prov. XVI, 4: universa
propter semetipsum operatus est dominus. Eccli.: gloria domini
plenum est opus eius. Item propter utilitatem; et ideo dicit ideo
salvavit me. Primo propter gloriam suam. Unde exponitur primum
tempore, vel primum, id est, potissime. Omnem patientiam, id est,
perfectam, quia provocatus non punivit, sed potius adversarium
exaltavit, et hoc ad utilitatem nostram; unde dicit ad exemplum, id
est, informationem et eruditionem; quasi dicat: ut non diffidant
peccantes ad eum accedere. I Petr. c. ult.: forma facti gregis.
Deinde cum dicit regi, etc., ponit gratiarum actionem, et circa hoc
duo facit, quia primo commendat eum cui gratias agit; secundo gratias
refert, ibi honor. Commendat autem eum primo ex potestate; secundo
ex naturae proprietate. Quantum ad primum dicit regi. Dominium suum
est maximum, quia solus dominatur, et habet liberam potestatem, non
secundum statuta, ut politicus. Deus autem unus est dominus omnium.
Et ideo dicit Deo. Apoc. XIX, 16: rex regum et dominus
dominantium. Ps. XLVI, 7: quoniam rex omnis terrae Deus.
Item alicuius regis potestas, ut plurimum, non ultra quam
quinquaginta annis durat, sed iste est omnium saeculorum. Ps.
CXLIV, 13: regnum tuum omnium saeculorum, et cetera. Eccli.
X, 4: in manu Dei potestas terrae. Cui etiam convenit proprietas
naturae Dei. Circa quod sciendum est quod in rebus prima differentia
rerum naturalium est corruptibile, et incorruptibile. Et
incorruptibilium quaedam visibilia et corporalia, ut corpora
terrestria; quaedam autem invisibilia et spiritualia, ut Angeli. Et
haec dividuntur secundum Platonicos in deos, qui per naturam supremi
sunt, et in intellectus qui non sunt dii, sed divini, et in animas;
sed apud nos est unus solus Deus. Deut. VI, 4: audi, Israel,
dominus Deus tuus. Dicit ergo primo immortali, ut distinguat a
corruptibilibus, invisibili, ut ad invisibilem ostendat pertinere, et
ut distinguat ab aliis visibilibus. Dicit soli Deo, et non soli
immortali, vel invisibili, quia solus est Deus per naturam, licet
posset dici solus immortalis, et solus invisibilis, id est, specialis
prae aliis. Infra ult.: qui solus habet immortalitatem. Deinde cum
dicit honor et gloria, agit gratias; quasi dicat: exhibendus est ei
honor ex subiectione totius creaturae, et in manifestationem
excellentissimae ipsius bonitatis, claritatis et gloriae. Apoc.
VII, 12: benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum
actio, honor, virtus et fortitudo Deo nostro. In saecula
saeculorum, quia saeculum aliorum est modico tempore. Is. XL, v.
6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius ut flos foeni. Deinde
cum dicit hoc praeceptum, etc., instruit Timotheum permanere in his
quae dicuntur. Primo commemorat quid sit ei commissum; secundo monet
ad debitum usum; et tertio docet utendi modum. Dicit ergo hoc
praeceptum, ut scilicet tu custodias finem legis, id est, charitatem
conserves semper, non autem fabulas Iudaeorum, commendo tibi, sicut
fidele depositum, quia tibi ideo est commissum. Et quomodo?
Secundum praecedentes, etc., id est, quia hoc Evangelium non
discordat a prophetiis quas ante didicerat, quia fuit filius mulieris
Iudaeae. II Petr. I, v. 19: habemus firmiorem propheticum
sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernae ardenti in
caliginoso loco, et cetera. I Thessal. ult.: prophetias nolite
spernere, et cetera. Vel secundum praecedentes, id est, secundum
quod ego et alii sancti de te per spiritum prophetiae cognoverunt
tradendum esse tibi. Ut in illis milites, scilicet prophetiis, bonam
militiam. Militia est duplex, quaedam spiritualis, quaedam
carnalis. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt
carnalia, sed potentia Deo, et cetera. In bona militia requiruntur
duo ex parte militis, scilicet ut nihil agat contrarium disciplinae
militari, ut non marcescat otio. I Cor. IX, 25: omnis qui in
agone contendit, ab omnibus se abstinet, et cetera. Item ex parte
militiae duo requiruntur, scilicet ut expugnet contrarios reipublicae,
et ut subiiciat eos qui debent esse subiecti. Sic et in militia
spirituali est, quia ordinatur ad destruendum omnes extollentes se, et
ad subiiciendum omnem intellectum in obsequium Christi, ut dicitur
II Cor. X. Et haec vera militia, de qua dicit milites, et
cetera. Ubi etiam primo modus utendi ponitur, et secundo eius
necessitas, ibi quam quidam. Dicit ergo milites, etc., quasi
dicat: potes quidem facere bonam militiam, primo per fidem bonam quam
habes. I Io. ult.: haec est victoria, quae vincit mundum,
fides, et cetera. Item per conscientiam bonam, quia de facili homo
recedit ab eo quod mordet eum; unde remorsus conscientiae est sicut
quidam stimulus, qui habentem malam conscientiam pungit, et ideo cito
a peccatis per bonam conscientiam et rectam fidem recedit. Act. c.
XXIII, 1: ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum
usque in hodiernam diem. II Cor. I, 12: gloria nostra haec
est, testimonium conscientiae nostrae. Necessitas bonae conscientiae
consequenter ostenditur, cum dicit quam quidam, etc.; ubi primo
ponit culpam; secundo poenam; tertio fructum poenae. Culpam, ibi
quam, scilicet conscientiam bonam, quidam repellentes, circa fidem
naufragaverunt. Qui enim contra fidem errat, perdit omnia quae
habet. Hebr. XI, 6: sine fide impossibile est placere Deo.
Item moritur, quia iustus meus ex fide vivit, Abac. II, v. 4
et Rom. XI, 17: ex quibus est Alexander et Hymenaeus. II
Tim. IV, 14: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, et
cetera. Deinde ponitur eorum poena, cum dicit quos tradidi, etc.,
quia excommunicavit eos, ut fideles vitent eos ne coinquinent ipsos.
Fuit autem excommunicatio apostoli tantae virtutis quod excommunicati
mox corripiebantur a Diabolo, et corporaliter vexabantur. I Cor.
V, 4 s.: congregatis vobis et meo spiritu in virtute domini Iesu,
tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus fiat. Tamen etiam modo traduntur ad vexandum spiritualiter,
quia amittunt suffragia Ecclesiae, quae multum iuvant contra
Diabolum. Et tradidi sicut Deus tradidit in reprobum sensum Rom.
I, 28, quasi subtrahendo suum auxilium, et communionem
Ecclesiae, et suffragia. Et hoc non ex odio, sed ex charitate ad
profectum eorum. I Cor. V, 5: ut spiritus salvus fiat. Unde
dicit ut discant, saltem per poenam, non blasphemare. Discit autem
quis recedere a peccato tripliciter, quandoque scilicet ex poena,
quando corporaliter vexatur; item ex confusione excommunicationis;
item ex hoc quod cum Ecclesia tradit aliquem Satanae, ruit in peccata
manifesta, unde confusus humiliatur, et abstinet etiam ab occultis,
quae prius non cognoscebat se habere.
|
|