|
Supra docuit Timotheum quomodo reducat populum ad formam verae fidei,
hic agit de pertinentibus ad cultum fidei, scilicet orationibus et
obsequiis; et primo ponit doctrinam orationis in communi; secundo
descendit ad determinatas conditiones hominum, ibi volo ergo. Item
primo distinguit diversos modos orationis; secundo ostendit pro quibus
sit orandum, ibi pro omnibus; tertio assignat rationem, ibi hoc enim
bonum. Dicit ergo. Quia ita est quod Christus venit peccatores
salvos facere, igitur primum omnium obsecro, et cetera. In quo
aperte ostendit quod inter omnia necessaria ad vitam Christianam
praecipua est oratio, quae valet contra pericula tentationis et ad
proficiendum in bono. Iac. ult.: multum valet oratio iusti
assidua. Distinguit ergo orationem in quatuor, scilicet
obsecrationes, orationes, postulationes, et gratiarum actiones,
quorum tria pertinent ad beneficia impetranda, ultimum ad beneficia
accepta. In impetrandis autem beneficiis tria requiruntur. Primo,
ut scilicet impetrans assignet causam quare debet ei concedi; secundo
oportet quod ostendat causam esse rationalem; tertio concludit
petitionem. Et sicut rhetores faciunt, sic et nos in orando debemus
facere. Primo excogitare causam quare sit concedendum, et hoc non
merita nostra, sed miserationem divinam. Dan. IX, 18: non in
iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in
miserationibus tuis multis, et cetera. Et ad hoc est obsecratio,
quae est attestatio per sacra, sicut: per passionem et crucem tuam
libera nos, domine. Hac causa excogitata, necesse est quod meditemur
quod hoc sacrum est causa salutis. Et ideo requiritur oratio, quae
est ascensus mentis in Deum. Ps. LXVIII, 14: ego vero
orationem meam ad te, domine, et cetera. Dicitur autem oratio quasi
oris ratio. Persuasiones enim rhetorum dicuntur orationes, quia
persuadent; sed aliter ibi, aliter in nostra ad Deum, quia non
intendimus quod animum Dei flectamus, qui semper ad bonum est
paratus, sed ut nostrum cor sit in oratione ad Deum elevatum.
Tertio, postulatio. Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil
haesitans. Item de acceptis donis gratiarum actiones. I Thess.
ult.: in omnibus gratias agite. Phil. IV, 6: in omni oratione
et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant
ante Deum. Unde iste modus orandi est in Ecclesia Dei: omnipotens
sempiterne Deus, ecce ascensus mentis, qui est oratio, qui dedisti
Ecclesiae tale beneficium, ecce gratiarum actio, praesta,
quaesumus, ecce postulatio, per dominum, ecce obsecratio. Similiter
in Missa est obsecratio usque ad consecrationem corporis et sanguinis,
quia in eis est commemoratio sacrorum ex quibus est fiducia impetrandi.
In mysterio consecrationis est oratio, quia meditatio eorum quae
Christus egit. In aliis vero usque ad communionem est postulatio pro
vivis et mortuis, et pro se. In fine autem est gratiarum actio. Vel
haec quatuor referuntur ad quatuor, quae nos volumus in oratione
obtinere, ut obsecratio referatur ad difficilia impetranda, ut ad
impiorum conversionem; oratio, quando iam conversis imploramus gratiam
ut proficiant; postulatio, ut praemia pro meritis retribuantur; et
pro beneficiis iam acceptis, est gratiarum actio. Deinde cum dicit
pro omnibus, ostendit pro quibus est orandum. Et circa hoc duo
facit, quia primo ostendit orandum esse pro omnibus; secundo assignat
fructum orationis, ibi ut quietam. Circa primum ergo dicit esse
orandum pro omnibus hominibus. Cuius ratio est, quia oratio est
interpres desiderii nostri. Orando enim petimus quod desideramus.
Charitas autem requirit quod desideremus bonum omnibus ad quos se
extendit. Iac. c. ult., 16: orate pro invicem ut salvemini, et
cetera. Sed pro quibus specialiter? Pro regibus, et cetera. Bar.
I, 11: orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae, et pro
vita Balthasar filii eius. Et apostolus dicit Rom. XIII, 1:
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. I Petr. II,
13: subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi
quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis. Subiecti
quippe oportet quod impendant dominis suis de suis officiis. Utilitas
autem est, quia per hoc etiam procuramus bonum nostrum. In pace enim
eorum est pax nostra. Unde dicit ut quietam et tranquillam, et
cetera. In his duobus est pax mundi. Ecclesia siquidem habet pacem
propriam, in qua non est mundus, quia non est pax impiis. Sed
quaedam est pax communis utrisque, et hac indiget Ecclesia. Ier.
XXIX, 7: quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci.
Pax terrena quandoque perturbatur ab interiori, quandoque ab
exteriori. II Cor. VII, v. 5: foris pugnae, intus timores.
Quantum ad primum dicit ut quietam; quantum ad secundum dicit et
tranquillam vitam. Et licet pax terrena communis sit bonis et malis,
tamen diversimode utrique illa utuntur. Mali enim tunc ad duo ea
utebantur, scilicet ad cultum Daemonum; quia illam prosperitatem
falsis diis attribuebant. Item ad lasciviam; quia tempore pacis vitia
carnalia abundabant. Sap. XIV, 22: in magno viventes
inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Sed sancti
e converso ea utuntur, quia in cultu veri Dei et in castitate. Et
ideo dicit in omni pietate et castitate. Tit. II, 12: sobrie,
et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Deinde cum dicit hoc enim
bonum, ponitur ratio orationis. Et circa hoc duo facit, quia primo
ponit rationes; secundo probat quoddam propositum, ibi unus enim
Deus. Item primo assignat rationem ex specie operis; secundo ex
parte Dei, ibi et acceptum. Ponit ergo rationem ex operis specie,
quia quando aliquid est secundum se bonum, illud debemus facere; sed
pro aliis orare est huiusmodi, quia est actus charitatis. Et ideo
dicit hoc enim bonum est. Ps. LI, 9: quoniam bonum est in
conspectu sanctorum tuorum. Item ex parte Dei, quia est et acceptum
coram Deo. Ps. l, 20: tunc acceptabis sacrificium, et cetera.
Et hoc non nisi in charitate fuerit oblatum. Et dicit salvatore,
quia solus Deus salvat. Is. XLIII, 11: non est absque me
salvator. Et probat quod sit acceptum, ibi qui vult, et cetera.
II Petr. III, 9: nolens aliquos perire, sed omnes ad
poenitentiam reverti. Sed contra: omnia quaecumque voluit fecit,
ergo omnes salvat. Sed si dicis quod non, quia homo non vult,
videtur inconveniens quod omnipotens impediatur per voluntatem non
omnipotentis. Respondeo. Velle ponitur quandoque pro voluntate
beneplaciti, quandoque pro voluntate signi. Pro voluntate signi vult
salvare omnes, quia omnibus proposuit salutis praecepta, consilia et
remedia. Pro voluntate beneplaciti, sic exponi potest quatuor modis.
Uno modo ut sit locutio causalis, sicut Deus dicitur aliquid facere,
quia facit alios illud facere, sicut Rom. c. VIII, 26:
spiritus postulat, id est, postulare nos facit. Sic ergo Deus
vult, quia scilicet facit suos sanctos velle quod omnes salvi fiant.
Hoc velle enim debet esse in sanctis, quia nesciunt qui sunt
praedestinati, et qui non. Alio modo ut sit distributio accommoda,
id est omnes qui salvabuntur, quia nullus salvatur nisi per voluntatem
eius, sicut in una schola magister docet omnes pueros huius civitatis,
quia nullus docetur nisi ab eo. Alio modo ut sit distributio pro
generibus singulorum, non pro singulis generum, id est, nullum genus
hominum excipit a salute, quia olim tantum Iudaeis, sed modo omnibus
praebetur. Et hoc magis facit ad intentionem apostoli. Alio vero
modo, secundum Damascenum, ut intelligatur de voluntate antecedente,
non consequente. In voluntate enim Dei licet non sit prius et
posterius, dicitur tamen voluntas antecedens et consequens. Item
secundum ordinem volitorum, secundum quod voluntas potest dupliciter
considerari, scilicet in universali vel absolute, et secundum aliquas
circumstantias et in particulari. Et prius est absoluta consideratio
et in universali, quam in particulari et comparata. Et ideo voluntas
absoluta est quasi antecedens, et voluntas alicuius rei in particulari
est quasi consequens. Exemplum de mercatore qui vult omnes merces suas
salvare absolute, et hoc voluntate antecedente. Sed si consideret
salutem, non vult omnes merces per comparationem ad alia salvare,
scilicet quando cum salute sequitur submersio navis. Et haec voluntas
est consequens. Sic in Deo salus omnium hominum in se considerata
habet rationem ut sit volibilis. Et apostolus hic ita loquitur, et
sic eius voluntas est antecedens. Sed si consideretur bonum
iustitiae, et quod peccata puniantur, sic non vult. Et haec est
voluntas consequens. Et subdit ad agnitionem veritatis, quia salus
non est nisi per agnitionem veritatis. Io. VIII, 32:
agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Deinde cum dicit
unus, etc., probat quod dixerat per rationem, et sunt tres
probationes. Una ex parte Dei, alia ex parte hominis Christi,
tertia ex parte testium Christi. Dicit ergo quod Deus velit omnes,
et cetera. Patet, quia unus est Deus omnium, qui salvat. Rom.
III, 29: an Iudaeorum Deus tantum? An non et gentium? Imo
et gentium, quoniam quidem unus Deus, et cetera. Tunc ponitur ratio
ex parte hominis Christi, ibi unus et mediator, et cetera. Ubi
primo probat intentum, secundo inducit signum, ibi qui dedit. Dicit
ergo: homo Christus Iesus est mediator Dei et hominum, non
quorumdam, sed inter Deum et omnes homines, et hoc non fuisset nisi
vellet omnes salvare. Et potest dici quod Christus mediator est
similis utrique extremo, scilicet Deo et homini inquantum Deus et
inquantum homo, quia medium debet habere aliquid de utroque
extremorum. Et haec sunt homo et Deus. Sed quia medium est
distinctum ab utroque extremorum, et filius non est alius Deus a
patre, ideo melius est dicendum quod mediator est secundum quod homo.
Sic enim communicat cum utroque extremorum. In Deo enim sunt duo,
scilicet iustitia et immortalitas; in hominibus vero est iniustitia et
mortalitas. Media ergo sunt duo: unum in quo est iustitia et
mortalitas. Aliud in quo est immortalitas et iniustitia. Et utrumque
est medium, sed primum medium convenit Christo, secundum vero
Diabolo. Et ideo Diabolus est medium disiungens, quia per
iniustitiam suam disiungit nos a divina iustitia; sed Christus est
medium coniungens, quia est iustus et mortalis, et per suam mortem
coniungit nos Dei iustitiae. I Io. II, 2: ipse est propitiatio
pro peccatis nostris, pro aliquibus efficaciter, sed pro omnibus
sufficienter, quia pretium sanguinis eius est sufficiens ad salutem
omnium: sed non habet efficaciam nisi in electis propter impedimentum.
|
|